Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum...



 

Today is the feast of Saint Thérèse of the Child Jesus and the Holy Face, 'the Little Flower', Virgin and Doctor of the Church; she is the Patron secondaire of France. The 'external solemnity' of the feast was celebrated Sunday at Saint-Eugène, as will be recalled; whether tomorrow will see a missa lecta I don't know. 

The YouTube page of Saint-E., Ite Missa Est, does indeed show that Holy Mass will be live-streamed at 1000.

Out I go for the morning walk, an hour later than yesterday's departure which lateness I can attribute to nothing other than a desire to go back to sleep: the routine of rising from bed and making a cup of tea and saying Lauds consumes more or less the same amount of time every day. I did read for a bit longer than usual last night after Matins and Compline but not for an hour. The mages tell me that it is almost 60° F. outside today.


Lectio 4
Terésia a Jesu Infante, Alensonii in Gállia, honestis paréntibus, singulari et assidua erga Deum pietáte conspicuis, orta est. Inde a prima ætate, divino Spíritu prævénta, religiosam vitam ágere cupiebat. Serio autem promisit, se nihil Deo denegatúram, quod ipse ab ea petere viderétur: quam promissiónem fideliter usque ad mortem servare satégit. Quinto ætátis anno, matre amissa, Dei providéntiæ se totam commisit sub vigilanti custódia amantíssimi patris, sororúmque natu majórum: quibus magistris, Teresia ad curréndam perfectiónis viam ut gigas exsultávit. Novennis virgínibus ex Ordine sancti Benedicti Lexoviis excolenda traditur, ibique in rerum divinárum cognitióne excellere visa est. Décimo ætátis anno, arcanus et gravis morbus eam diu cruciávit, a quo prout ipsa enárrat, ope Beatíssimæ Vírginis, quæ eídem subrídens appáruit, et quam, sub titulo Dominæ nostræ a Victoria, per novendialia invocare studuit, divinitus fuit liberata. Tunc, angelico fervore repléta, ad sacrum convivium, in quo Christus sumitur, se diligentíssime præparáre curávit.

R. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam:
* Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
R. Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.

Lectio 5
Ut prímitus eucharistico pane fuit refecta, insatiábilem cæléstis hujus cibi famem haurire visa est: unde velut inspirata, Jesum rogabat, ut omnem mundanam consolatiónem in amaritúdinem sibi verteret. Inde tenerrimo in Christum Dóminum et in Ecclésiam amóre exæstuans, nihil antiquius hábuit, quam Carmelitárum Excalceatórum Ordinem íngredi, ut sui abnegatióne, suisque sacrifíciis, sacerdótibus, missionariis, totique Ecclésiæ opem afferret, et innumeras ánimas Jesu Christo lucrifáceret: quod jam morti próxima, apud Deum se factúram pollícita est. Propter ætátis defectum, multas ad religiosam vitam amplecténdam nacta est difficultates, quibus tamen incredibili animi fortitúdine superatis, quindecim annos nata, Lexoviensem Carmelum feliciter ingressa est. Ibi mirábiles Deus in Teresiæ corde ascensiónes dispósuit, quæ, Maríæ Vírginis vitam abscónditam imitata, quasi hortus irriguus, flores ómnium virtútum germinávit, præcipue vero exímiæ in Deum et in próximum caritátis.

R. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem:
* Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
V. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam.
R. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

Lectio 6
Quo magis Altíssimo placéret, quum in Sacris Scripturis mónitum illud legísset: Si quis est párvulus véniat ad me; párvula in spíritu esse vóluit, et inde filiali fiducia Deo, tamquam Patri amantíssimo, se perpetuo trádidit. Hanc, spiritualis infantiæ viam, secúndum Evangélii doctrinam, alios docuit, speciatim novítias, quas ex obediéntia ad religiosárum virtútum studium informandas suscépit, atque ita apostolico zelo repléta, mundo, supérbia inflato et vanitátes diligenti, evangelicæ simplicitátis iter patefécit. Sponsus autem Jesus eam patiéndi desidério, tam in anima, quam in corpore, pénitus inflammávit. Insuper Dei caritátem undequáque neglectam animadvertens, summo dolóre affecta, duobus ante óbitum annis, Dei miserentis amori se víctimam óbtulit. Tunc, ut ipsa refert, cæléstis ignis flamma vulneráta est: unde caritate consumpta, in écstasim rapta, ferventíssime ingéminans: Deus meus, te diligo; viginti quatuor annos nata, die trigesima Septembris, anno millesimo octingentésimo nonagesimo septimo, ad Sponsum evolávit. Quod autem móriens promiserat, se perennem rosárum plúviam in terram demissuram, hoc in cælum recepta, innumeris miraculis reapse adimplévit et in dies adimplet. Quam Pius undecimus, Pontifex maximus, Beátis Virgínibus adscriptam, et biennio post, jubilæo máximo recurrente, inter Sanctas relatam, peculiarem ómnium Missiónum Patronam constítuit ac declarávit.

R. Afferéntur Regi vírgines post eam, próximæ ejus;
* Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua; inténde, próspere procéde, et regna.
R. Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 18:1-4.
In illo témpore accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cælórum? Et réliqua.

Homilía sancti Leónis Papæ
Sermo 37, in Epiph. solemn. 7, cap. 3-4.
Tota, dilectíssimi, christianæ sapiéntiæ disciplína, non in abundántia verbi, non in astutia disputándi, neque in appetitu laudis et glóriæ, sed in vera et voluntária humilitate consistit, quam Dóminus Jesus Christus ab útero Matris usque ad supplícium Crucis pro omni fortitúdine et elégit et docuit. Nam, cum discípuli ejus inter se, ut ait Evangelista, disquírerent quis eórum major esset in regno cælórum, vocávit párvulum, et státuit eum in médio eórum, et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrabitis in regnum cælórum. Quicúmque ergo humiliaverit se sicut puer iste, hic major erit in regno cælórum. Amat Christus infantiam, quam primum et animo suscépit et corpore. Amat Christus infantiam, humilitátis magistram, innocéntiæ regulam, mansuetúdinis formam. Amat Christus infantiam, ad quam majórum dirigit mores, ad quam senum redúcit ætates; et eos ad suum inclínat exemplum, quos ad regnum sublimat ætérnum.

R. Hæc est Virgo sápiens, quam Dóminus vigilántem invénit, quæ accéptis lampádibus sumpsit secum óleum:
* Et veniénte Dómino, introívit cum eo ad núptias.
V. Média nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
R. Et veniénte Dómino, introívit cum eo ad núptias.

Lectio 8
Ut autem plene valeámus agnóscere quómodo apprehéndi possit tam mira conversio et in puerílem gradum qua nobis mutatióne redeundum sit, doceat nos beátus Paulus et dicat: Nolíte púeri effici sensibus, sed malítia párvuli estote. Non ergo ad lúdicra infantiæ et imperfécta nobis primordia reverténdum est, sed aliquid, quod étiam graves annos déceat, inde suméndum, ut velox sit commótium tránsitus, citus ad pacem recursus: nulla sit memória offensiónis, nulla cupiditas dignitátis; amor sociæ communiónis, æqualitas naturalis. Magnum enim bonum est nocére non nosse et maligna non sápere; quia inférre ac referre injúriam, mundi hujus prudéntia est; némini autem malum pro malo reddere, christianæ est æquanimitátis infantia.

R. Média nocte clamor factus est:
* Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
V. Prudéntes vírgines, aptáte vestras lámpades.
R. Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.

Lectio 9
Ad hanc vos, dilectíssimi, similtúdinem parvulórum mystérium hódiernæ festivitátis invitat; et hanc vobis humilitátis formam adorátus a Magis puer Salvátor insinuat: qui, ut imitatóribus suis quid glóriæ paráret, osténderet, ortus sui témpore éditos martyrio consecrávit; ut in Bethlehem, ubi Christus natus est, geniti, per communiónem ætátis consortes fíerent passiónis. Amétur ígitur humilitas, et omnis a fidelibus vitétur elátio. Alter álterum sibi præferat, et nemo quod suum est quærat, sed quod alterius; ut, cum in ómnibus abundaverit afféctus benevoléntiæ, in nullo virus inveniátur invidiæ: quóniam qui se exáltat humiliábitur, et qui se humíliat exaltábitur, eodem ipso testante Jesu Christo Dómino nostro, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat Deus in sǽcula sæculórum. Amen.


Te Deum.



A different Introit, a different Mass presumably, at Barroux; Dilexisti iustitiam is one of the alternate Masses given in the Missale Romanum. Indeed, Dilexisti iustitiam was sung except that the orations and lessons were those used in the Roman Missal's Veni de Libano. A further interesting difference is that in the Graduale triplex the Mass appointed in the Proprium de Sanctis for Sainte Thérèse's feast is Ego autem in Domino speravi (there is not a proper form for the Benedictine use); of course I cannot know what would have been sung at Jouques for the feast since the Kalends was a Sunday, tsk. Really I do wonder how Neumz is going to deal with such 'differences' at Barroux. 

Introitus. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiae præ consórtibus tuis. Ps. ibid., 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.





Veni de Libano is the Mass appointed in the Missal (and what was sung Sunday at Saint-E.).

M le Curé is the celebrant of Holy Mass at Saint-Eugène this morning. He pointed out that Saint Thérèse is also patron of the Church's missions-- I hope, given the mess, un gran guazzabuglio, that Franciscus has landed us in, that we do none the less remember the missions, so far as we are able.  

Introitus. Cant. 4, 8-9. Veni de Líbano, sponsa mea, veni de Líbano, veni: vulnerásti cor meum, soror mea sponsa, vulnerásti cor meum. Ps. 112, 1. Laudáte, púeri, Dóminum: laudáte nomen Dómini. V. Glória Patri.




Kyrie, Gloria.

Oratio. Dómine, qui dixisti: Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlórum: da nobis, quǽsumus: ita sanctæ Teresiæ Vírginis in humilitáte et simplicitáte cordis vestígia sectári, ut prǽmia consequámur ætérna. Qui vivis.

The lesson from Isaias was sung at Barroux, as in the Mass Veni de Libano.

Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 66, 12-14.

Hæc dicit Dóminus: Ecce, ego declinábo super eam quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam géntium, quam sugétis: ad úbera portabímini, et super génua blandiéntur vobis. Quómodo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos, et in Jerusalem consolabímini. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt, et cognoscétur manus Dómini servis ejus.

The Graduale and Alleluia from Dilexisti iustitiam were sung at Barroux.

Graduale. Ps. 44, 5. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. ℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.





Allelúja, allelúja. ℣. Ibid., 15 et 16. Adduc[á?]ntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.





The Graduale and Alleluia from Veni de Libano.

Graduale. Matth. 11, 25. Confíteor tibi, Pater, Dómine cœli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus, et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. V. Ps. 70, 5. Dómine, spes mea a juventúte mea.





Allelúja, allelúja. V. Eccli. 39, 17-19. Quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificate: quasi Libanus odórem suavitátis habete: florete, flores, quasi lílium, et date odórem, et frondete in grátiam, et collaudate cánticum, et benedicite Dóminum in opéribus suis. Allelúja.




The Gospel lesson from Veni de Libano was chanted at Barroux.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 18, 1-4.

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et advocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit; Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum.

The Offertorium from Dilexisti iustitiam sung at Barroux.

Offertorium. Ps. 44, 10. Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietate.





The Offertorium from Veni de Libano.

Offertorium. Luc. 1, 46-48 et 49. Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo: quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: fecit mihi magna qui potens est.





Secreta. Sacrifícium nostrum tibi, Dómine, quǽsumus, sanctæ Terésiæ Vírginis tuæ precátio sancta concíliet: ut, in cujus honóre sollémniter exhibétur, ejus méritis efficiátur accéptum. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

Earlier, was on the verge of walking to the supermarket for the sole reason that I'm out of peanuts to feed the jays and the squirrels but, apart from a brief remonstrance from one of the Steller's jays, they seem all of them to have gone about their business without any noticeable reproaches or grumpiness.

The Communio from Dilexisti iustitiam sung at Barroux.

Communio. Matth. 25, 4 et 6. Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exite óbviam Christo Dómino.





The Communio from the Mass Veni de Libano.

Communio. Deut. 32, 10-12. Circumdúxit eam, et dócuit: et custodívit quasi pupíllam óculi sui. Sicut aquila expándit alas suas, et assúmpsit eam, atque portávit in húmeris suis. Dóminus solus dux ejus fuit.





Postcommunio. Illo nos, Dómine amóris igne cœléste mystérium inflámmet: quo sancta Teresia Virgo tua se tibi pro hominibus  caritátis víctimam devóvit. Per Dóminum.



LDVM






Comments