Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja...



Today is the feast of the Martyrs Saints Chrysanthus and Daria; according to the ordo at Barroux their Mass will be sung there. I think. 


Romæ sanctórum Mártyrum Chrysánthi et Daríæ uxóris, qui, post multas, quas sub Celeríno Præfécto pro Christo sustinuérunt, passiónes, a Numeriáno Imperatóre iussi sunt via Salária in Arenário depóni, atque vivéntes illic terra et lapídibus óbrui.


As indeed is the case. It has been lightly raining through the night, and is damp and dripping this morning. 43° F., the iPad mages say; 30s, the next couple of mornings.  


Lectio 1
De libro secúndo Machabæórum
2 Mac 3:23-25.
23 Heliodórus autem, quod decréverat, perficiébat eódem loco ipse cum satellítibus circa ærárium præsens.
24 Sed spíritus omnipoténtis Dei magnam fecit suæ ostensiónis evidéntiam, ita ut omnes qui ausi fúerant parére ei, ruéntes Dei virtúte, in dissolutiónem et formídinem converteréntur.
25 Appáruit enim illis quidam equus terríbilem habens sessórem, óptimis operiméntis adornátus. Isque cum ímpetu Heliodóro prióres calces elísit; qui autem ei sedébat videbátur arma habére áurea.

R. Refúlsit sol in clípeos áureos, et resplenduérunt montes ab eis:
* Et fortitúdo géntium dissipáta est.
V. Erat enim exércitus magnus valde et fortis: et appropiávit Judas et exércitus ejus in prǽlio.
R. Et fortitúdo géntium dissipáta est.

Lectio 2
2 Mac 3:26-29.
26 Alii étiam apparuérunt duo júvenes virtúte decóri, óptimi glória, speciosíque amíctu: qui circumstetérunt eum, et ex utráque parte flagellábant, sine intermissióne multis plagis verberántes.
27 Súbito autem Heliodórus cóncidit in terram, eúmque multa calígine circumfúsum rapuérunt, atque in sella gestatória pósitum ejecérunt.
28 Et is, qui cum multis cursóribus et satellítibus prædíctum ingréssus est ærárium, portabátur nullo sibi auxílium ferénte, manifésta Dei cógnita virtúte.
29 Et ille quidem per divínam virtútem jacébat mutus, atque omni spe et salúte privátus.

R. Ornavérunt fáciem templi corónis áureis, et dedicavérunt altáre Dómino:
* Et facta est lætítia magna in pópulo.
V. In hymnis et confessiónibus benedicébant Dóminum.
R. Et facta est lætítia magna in pópulo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et facta est lætítia magna in pópulo.

Lectio 3
Chrysanthus et Daría cónjuges, nobili genere nati, fide étiam clariores, quam Daría, maríti opera, cum baptismo susceperat; Romæ innumerábilem hóminum multitúdinem, hæc mulíerum, ille virórum, ad Christum convertérunt. Quare Celerinus præfectus comprehensos trádidit Cláudio tribuno, qui jussit a milítibus Chrysanthum vinctum cruciátibus torqueri; sed víncula ómnia resoluta sunt, mox cómpedes, in quos conjéctus fuerat, confracti. Deínde, bovis corio inclusum, in ardentíssimo sole constituunt. Tum, pédibus ac mánibus catena constrictis, in obscurum carcerem detrudunt; ubi, solutis catenis, claríssima lux locum illustrávit. Daría veri in lupánar compulsa, leónis tutela, dum in oratióne defixa est, a contumelia divinitus defensa est. Denique in arenariam, quæ est via Salaria, uterque ductus, effossa terra, lapidibus óbruti, parem martyrii corónam adepti sunt.

 

Te Deum.

 

M l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass today at Saint-Eugène, again without servers. Someone missed the bus or the Métro, perhaps.

Introitus. Ps. 78, 11, 12 et 10. Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. Ps. ibid., 1. Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. V. Glória Patri.





Oratio. Beatórum Mártyrum tuórum, Dómine, Chrysánthi et Dáriæ, quǽsumus, adsit nobis orátio: ut, quos venerámur obséquio, eórum pium júgiter experiámur auxílium. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2. Cor. 6, 4-10.

Fratres: Exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros, in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris et a sinístris: per glóriam et ignobilitátem: per infámiam et bonam famam: ut seductóres et veráces: sicut qui ignóti et cógniti: quasi moriéntes et ecce, vívimus: ut castigáti et non mortificáti: quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes,
multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes et ómnia possidéntes.

Graduale. Exodi 15, 11. Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia. V. Ibid., 6. Déxtera tua, Domine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimíces.





Allelúja, allelúja. V. Eccli. 44, 14. Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nomina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 11, 47-51.

In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Væ vobis, qui ædificátis monuménta prophetárum: patres autem vestri occidérunt illos. Profécto testificámini, quod consentítis opéribus patrum vestrórum: quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis eórum sepúlcra. Proptérea et sapiéntia Dei dixit: Mittam ad illos prophétas et apóstolos, et ex illis occídent et persequántur: ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne ista, a sánguine Abel usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem. Ita dico vobis, requirétur ab hac generatióne.

Offertorium. Ps. 67, 36. Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.





Secreta. Pópuli tui, quǽsumus, Dómine, tibi grata sit hóstia, quæ in natalítiis sanctórum Mártyrum tuórum Chrysánthi et Dáriæ sollémniter immolátur. Per Dóminum.

Communio. Sap. 3, 4, 5 et 6. Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.





Postcommunio. Mýsticis, Dómine, repléti sumus votis et gaudiis: præsta, quǽsumus; ut, intercessiónibus sanctórum Mártyrum tuórum Chrysánthi et Dáriæ, quæ temporáliter ágimus, spirituáliter consequámur. Per Dóminum.



LDVM





Comments