Dum stetéritis ante reges et prǽsides, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini: dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini...

 



Today is the feast of the Apostles Saints Simon and Jude; the Mass Mihi autem nimis honorati sunt will be sung at Barroux and celebrated at Saint-Eugène. Both the antiquior and the recentior Martyrology entries follow; they each have their strengths.

Tomorrow, the last Sunday in October, is the feast of Our Lord Jesus Christ, King, in the Traditional Rite. Paulus VI moved it to the very end of the liturgical year, in November, when he extemporised his Rite. 


A In Pérside natális beatórum Apostolórum Simónis Chananǽi, et Thaddǽi, qui et Iudas dícitur. Ex ipsis autem Simon in Ægýpto, Thaddǽus in Mesopotámia Evangélium prædicávit; deínde, in Pérsidem simul ingréssi, ibi, cum innúmeram gentis illíus multitúdinem Christo subdidíssent, martýrium consummárunt.

R Festum sanctorum Simonis et Iudae, Apostolorum, quorum prior Cananaeus seu Zelotes cognominabatur; alter vero, et Thaddaeus vocatus, Iacobi filius, in Cena novissima Dominum de eius manifestatione rogavit, qui ei respondit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.



Lectio 1
Incipit Epístola cathólica beáti Judæ Apóstoli
Judas 1:1-4.
1 Judas, Jesu Christi servus, frater autem Jacóbi, his qui sunt in Deo Patre diléctis, et Christo Jesu conservátis, et vocátis.
2 Misericórdia vobis, et pax, et cáritas adimpleátur.
3 Caríssimi, omnem sollicitúdinem fáciens scribéndi vobis de commúni vestra salúte, necésse hábui scríbere vobis: déprecans supercertári semel tráditæ sanctis fídei.
4 Subintroiérunt enim quidam hómines (qui olim præscrípti sunt in hoc judícium) ímpii, Dei nostri grátiam transferéntes in luxúriam, et solum Dominatórem, et Dóminum nostrum Jesum Christum negántes.

R. Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum, dicit Dóminus:
* Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.
V. Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis.
R. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.

Lectio 2
Judas 1:5-8.
5 Commonére autem vos volo, sciéntes semel ómnia, quóniam Jesus pópulum de terra Ægýpti salvans, secúndo eos, qui non credidérunt, pérdidit:
6 Ángelos vero, qui non servavérunt suum principátum, sed dereliquérunt suum domicílium, in judícium magni diéi, vínculis ætérnis sub calígine reservávit.
7 Sicut Sódoma, et Gomórrha, et finítimæ civitátes símili modo exfornicátæ, et abeúntes post carnem álteram, factæ sunt exémplum, ignis ætérni pœnam sustinéntes.
8 Simíliter et hi carnem quidem máculant, dominatiónem autem spernunt, majestátem autem blasphémant.

R. Tóllite jugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde:
* Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.
V. Et inveniétis réquiem animábus vestris.
R. Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.

Lectio 3
Judas 1:9-13.
9 Cum Míchael Archángelus cum diábolo dísputans altercarétur de Móysi córpore, non est ausus judícium inférre blasphémiæ: sed dixit: Imperet tibi Dóminus.
10 Hi autem quæcúmque quidem ignórant, blasphémant: quæcúmque autem naturáliter, tamquam muta animália, norunt, in his corrumpúntur.
11 Væ illis, quia in via Cain abiérunt, et erróre Bálaam mercéde effúsi sunt, et in contradictióne Core periérunt!
12 Hi sunt in épulis suis máculæ, convivántes sine timóre, semetípsos pascéntes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferéntur, árbores autumnáles, infructuósæ, bis mórtuæ, eradicátæ,
13 Fluctus feri maris, despumántes suas confusiónes, sídera errántia: quibus procélla tenebrárum serváta est in ætérnum.

R. Dum stetéritis ante reges et prǽsides, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini:
* Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.
V. Non enim vos estis qui loquímini: sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
R. Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.

Lectio 4
Simon Chananǽus, qui et Zelótes, et Thaddǽus, qui et Judas Jacóbi appellátur in Evangélio, uníus ex cathólicis Epístolis scriptor; hic Mesopotámiam, ille Ægýptum evangélica prædicatióne peragrávit. Póstea in Pérsidem conveniéntes, cum innumerábiles fílios Jesu Christo peperíssent fidémque in vastíssimis illis regiónibus et efferátis géntibus disseminássent, doctrína et miráculis, ac dénique glorióso martýrio, simul sanctíssimum Jesu Christi nomen illustrárunt.

R. Vidi conjúnctos viros, habéntes spléndidas vestes, et Ángelus Dómini locútus est ad me, dicens:
* Isti sunt viri sancti facti amíci Dei.
V. Vidi Ángelum Dei fortem, volántem per médium cælum, voce magna clamántem et dicéntem.
R. Isti sunt viri sancti facti amíci Dei.

Lectio 5
Sermo sancti Gregórii Papæ
Homilia 30 in Evangelia, post medium.
Scriptum est: Spíritus Dómini ornávit cælos. Ornaménta enim cælórum sunt virtútes prædicántium. Quæ vidélicet ornaménta Paulus enúmerat, dicens: Álii datur per Spíritum sermo sapiéntiæ, álii sermo sciéntiæ secúndum eúndem Spíritum, álteri fides in eódem Spíritu, álii grátia sanitátum in uno Spíritu, álii operátio virtútum, álii prophetía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretátio sermónum. Hæc autem ómnia operátur unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult.

R. Beáti estis, cum maledíxerint vobis hómines, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me:
* Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.
V. Cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis.
R. Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.

Lectio 6
Quot ergo sunt bona prædicántium, tot sunt ornaménta cælórum. Hinc rursus scriptum est: Verbo Dómini cæli firmáti sunt. Verbum enim Dómini Fílius est Patris. Sed eósdem cælos, vidélicet sanctos Apóstolos, ut tota simul sancta Trínitas ostendátur operáta, repénte de Sancti Spíritus divinitáte adjúngitur: Et Spíritu oris ejus omnis virtus eórum. Cælórum ergo virtus de Spíritu sumpta est: quia mundi hujus potestátibus contraíre non præsúmerent, nisi eos Sancti Spíritus fortitúdo solidásset. Quales namque doctóres sanctæ Ecclésiæ ante advéntum hujus Spíritus fúerint, scimus: et post advéntum illíus, cujus fortitúdinis facti sint, conspícimus.

R. Isti sunt triumphatóres et amíci Dei, qui contemnéntes jussa príncipum, meruérunt prǽmia ætérna:
* Modo coronántur, et accípiunt palmam.
V. Isti sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.
R. Modo coronántur, et accípiunt palmam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Modo coronántur, et accípiunt palmam.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:17-25.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem. Si mundus vos odit, scitóte quia me priórem vobis ódio hábuit. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tractatus 87 in Joannem.
In lectióne evangélica quæ hanc antecédit, díxerat Dóminus: Non vos me elegístis; sed ego elégi vos et pósui vos, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat: ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis. Hic autem dicit: Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem. Ac per hoc intellégere debémus hunc esse fructum nostrum, de quo ait: Ego vos elégi, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat. Et quod adjúnxit, Ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis, tunc útique dabit nobis, si diligámus ínvicem; cum et hoc ipsum ipse déderit nobis, qui nos elégit non habéntes fructum, quia non eum nos elegerámus, et pósuit nos ut fructum afferámus, hoc est, ínvicem diligámus.

R. Isti sunt qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo:
* Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.
V. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
R. Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.

Lectio 8
Cáritas ergo est fructus noster, quam defínit Apóstolus, De corde puro, et consciéntia bona, et fide non ficta. Hac dilígimus ínvicem, hac dilígimus Deum; neque enim vera dilectióne diligerémus ínvicem, nisi diligéntes Deum. Díligit enim unusquísque próximum suum tamquam seípsum, si díligit Deum. Nam, si non díligit Deum, non díligit seípsum; in his enim duóbus præcéptis caritátis tota lex pendet et prophétæ. Hic est fructus noster. De fructu ítaque nobis mandans, Hæc mando, inquit, vobis, ut diligátis ínvicem. Unde et Apóstolus Paulus, cum contra ópera carnis commendáre fructum spíritus vellet, a cápite hoc pósuit: Fructus, inquit, spíritus, cáritas est; ac deínde cétera, tamquam ex isto cápite exórta et religáta contéxuit, quæ sunt, gáudium, pax, longanímitas, benígnitas, bónitas, fides, mansuetúdo, continéntia, cástitas.

R. Isti sunt viri sancti, quos elégit Dóminus in caritáte non ficta, et dedit illis glóriam sempitérnam:
* Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.
V. Sancti per fidem vicérunt regna: operáti sunt justítiam.
R. Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.

Lectio 9
Quis autem bene gaudet, qui bonum non díligit unde gaudet? Quis pacem veram, nisi cum illo potest habére, quem veráciter díligit? Quis est longánimis in bono ópere perseveránter manéndo, nisi férveat diligéndo? Quis est benígnus, nisi díligat cui opitulátur? Quis bonus, nisi diligéndo efficiátur? Quis salúbriter fidélis, nisi ea fide quæ per dilectiónem operátur? Quis utíliter mansuétus, cui non diléctio moderétur? Quis ab eo cóntinet unde turpátur, nisi díligat unde honestátur? Mérito ítaque Magíster bonus dilectiónem sic sæpe comméndat, tamquam sola præcipiénda sit, sine qua non possunt prodésse cétera bona, et quæ non potest habéri sine céteris bonis, quibus homo effícitur bonus.


Te Deum.


Was happy to see that the people at Saint Birinus Church in Dorchester-on-Thames (north of London, I guess) have their new organ, built by Bernard Aubertin (and are celebrating a festival early in November). The last I noticed (years ago, during the so-called 'pandemic') the Davey Consort was still in the fund-raising stage. I've a vague recollection of listening in on a 'house recital' via Zoom or whatever of the soprano Sophie Bevan (whether accompanied by Maestro Wigglesworth her husband or someone else I no longer have any idea) in that time of silliness. 

Ah, I believe that there is no Mass streamed from Saint-Eugène, it being Saturday. Perhaps the frosty morning walk stimulated the proper working of my brain; I expect it is perhaps not too much below 32° but it is enough so that the fingers of my left hand did that awful 'frozen' nonsense and frost was on the grass, in places anyway (and still is in the back yard here). The sky was perfectly clear, too, for the first time in days: the full Moon was brilliant and the other heavenly lights too. Am listening to the version for violin and piano of Arvo Pärt's Fratres; Johan Dalene (violin) and Christian Ihle Hadland from their August's album Stained Glass.
 
Introitus. Ps, 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Deus, qui nos per beatos Apóstolos tuos Simónem et Judam ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: da nobis eórum glóriam sempitérnam et proficiéndo celebráre, et celebrándo profícere. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 4, 7-13.

Fratres: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cœlos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.

Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 138, 17. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15, 17-25.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem. Si mundus vos odit: scitóte, quia me priórem vobis odio hábuit. Si de mundo fuissétis, mundus quod suum erat dilígeret;
quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequántur: si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum, qui misit me. Si non veníssent et locútus fuíssem eis, peccátum non háberent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. Qui me odit: et Patrem meum odit. Si ópera non fecíssem in eis, quæ nemo álius fecit, peccátum non háberent: nunc autem et vidérunt et odérunt et me et Patrem meum. Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis.

Credo.

Offertorium. Ps. 18, 5. In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.





Secreta. Glóriam, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum Simónis et Judæ perpétuam venerántes: quǽsumus; ut eam, sacris mystériis expiati, dígnius celebrémus. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.





Postcommunio. Percéptis, Dómine, sacraméntis, supplíciter exorámus: ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis Simóne et Juda, quæ pro illórum veneránda gérimus passióne, nobis profíciant ad
medélam. Per Dóminum.


LDVM






 

Comments