Virgo Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo...

Ego mater pulchræ dilectiónis et timóris et agnitiónis et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis.




 

Today is the feast of the Holy Name of Our Blessed Lady the Immaculate Virgin Mary, both in the Roman Calendar and at Barroux.  



Lectio 1
De Parábolis Salomónis
Prov 8:12-17.
12 Ego sapiéntia hábito in consílio et erudítis intérsum cogitatiónibus.
13 Timor Dómini odit malum: arrogántiam, et supérbiam, et viam pravam, et os bilíngue detéstor.
14 Meum est consílium et ǽquitas, mea est prudéntia, mea est fortitúdo.
15 Per me reges regnant, et legum conditóres justa decérnunt;
16 Per me príncipes ímperant, et poténtes decérnunt justítiam.
17 Ego diligéntes me díligo; et qui mane vígilant ad me, invénient me.

R. Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio:
* Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
V. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
R. Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulisti.

Lectio 2
Prov 8:18-25.
18 Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbæ et justítia.
19 Mélior est enim fructus meus auro et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto.
20 In viis justítiæ ámbulo, in médio semitárum judícii,
21 Ut ditem diligéntes me et thesáuros eórum répleam.
22 Dóminus possidébit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio.
23 Ab ætérno ordináta sum et ex antíquis, ántequam terra fíeret.
24 Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram;
25 Necdum fontes aquárum erúperant, necdum montes gravi mole constíterant; ante colles ego parturiébar.

R. Congratulámini mihi, omnes qui dilígitis Dóminum: quia cum essem párvula, plácui Altíssimo,
* Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem.
V. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus.
R. Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem.

Lectio 3
Prov 8:34-36; 9:1-5.
34 Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.
35 Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino;
36 Qui autem in me peccáverit, lædet ánimam suam. Omnes, qui me odérunt, díligunt mortem.
1 Sapiéntia ædificávit sibi domum, excídit colúmnas septem.
2 Immolávit víctimas suas, míscuit vinum et propósuit mensam suam.
3 Misit ancíllas suas ut vocárent ad arcem et ad mœ́nia civitátis:
4 Si quis est párvulus, véniat ad me. Et insipiéntibus locúta est:
5 Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis.

R. Beáta es, Virgo María, quæ Dóminum portásti, Creatórem mundi:
* Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.
V. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum.
R. Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.

Lectio 4
Sermo sancti Bernárdi Abbátis
Ex Homil. 2 super Missus est, circa finem.
Et nomen, inquit, Vírginis Maria. Loquámur pauca, et super hoc nómine, quod interpretátum maris stella dícitur, et Matri Vírgini valde conveniénter aptátur. Ipsa namque aptíssime síderi comparátur, quia sicut sine sui corruptióne sidus suum emíttit rádium, sic absque sui læsióne Virgo parturívit Fílium. Nec síderi rádius suam mínuit claritátem, nec Vírgini Fílius suam integritátem. Ipsa est ígitur nóbilis illa stella ex Jacob orta, cujus rádius univérsum orbem illúminat, cujus splendor et præfúlget in supérnis, et ínferos pénetrat; terras étiam perlústrans, et calefáciens magis mentes quam córpora, fovet virtútes, éxcoquit vítia. Ipsa, inquam, est præclára et exímia stella super hoc mare magnum et spatiósum necessário subleváta, micans méritis, illústrans exémplis.

R. Sicut cedrus exaltáta sum in Líbano, et sicut cypréssus in monte Sion: quasi myrrha elécta,
* Dedi suavitátem odóris.
V. Et sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans.
R. Dedi suavitátem odóris.

Lectio 5
O quisquis te intélligis in hujus sǽculi proflúvio magis inter procéllas et tempestátes fluctuáre, quam per terram ambuláre; ne avértas óculos a fulgóre hujus síderis, si non vis óbrui procéllis. Si insúrgant venti tentatiónum, si incúrras scópulos tribulatiónum, réspice stellam, voca Maríam. Si jactáris supérbiæ undis, si ambitiónis, si detractiónis, si æmulatiónis, réspice stellam, voca Maríam. Si iracúndia aut avarítia aut carnis illécebra navículam concússerit mentis, réspice ad Maríam. Si críminum immanitáte turbátus, consciéntiæ fœditáte confúsus, judícii horróre pertérritus, bárathro incípias absorbéri tristítiæ, desperatiónis abýsso, cógita Maríam.

R. Quæ est ista quæ procéssit sicut sol, et formósa tamquam Jerúsalem?
* Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.
V. Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium.
R. Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.

Lectio 6
In perículis, in angústiis, in rebus dúbiis Maríam cógita, Maríam ínvoca. Non recédat ab ore, non recédat a corde; et, ut ímpetres ejus oratiónis suffrágium, non déseras conversatiónis exémplum. Ipsam sequens, non dévias; ipsam rogans, non despéras; ipsam cógitans, non erras; ipsa tenénte, non córruis; ipsa protegénte, non métuis; ipsa duce, non fatigáris; ipsa propítia, pérvenis: et sic in temetípso experíris quam mérito dictum sit: Et nomen Vírginis María. - Quod quidem venerábile nomen, jamprídem in quibúsdam christiáni orbis pártibus speciáli ritu cultum, Innocéntius undécimus Románus Póntifex, ob insígnem victóriam sub ejusdem Vírginis Maríæ præsídio de immaníssimo Turcárum tyránno, cervícibus pópuli christiáni insultánti, Viénnæ in Austria partam, et in perenne tanti benefícii monuméntum, in Ecclésia universáli síngulis annis celebrári præcépit.

R. Ornátam monílibus fíliam Jerúsalem Dóminus concupívit:
* Et vidéntes eam fíliæ Sion, beatíssimam prædicavérunt, dicéntes: * Unguéntum effúsum nomen tuum.
V. Astitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.
R. Et vidéntes eam fíliæ Sion, beatíssimam prædicavérunt, dicéntes:
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Unguéntum effúsum nomen tuum.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:26-38.
In illo témpore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitátem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad Vírginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis Maria. Et réliqua.

Homilía sancti Petri Chrysólogi
Sermo 142 de Annuntiatione.
Audístis hódie, fratres caríssimi, Angelum cum muliere de hóminis reparatióne tractántem. Audístis agi, ut homo cursibus eisdem, quibus delapsus fuerat ad mortem, rediret ad vitam. Agit, agit cum Maria Angelus de salúte, quia cum Heva angelus egerat de ruína. Audístis Angelum de carnis nostræ limo templum divinæ majestátis arte ineffábili construentem. Audístis in terris Deum in cælis hóminem sacraménto incomprehensibili collocari. Audístis inaudíta ratióne in uno corpore Deum hominémque misceri. Audístis frágilem nostræ carnis natúram ad portandam totam Deitátis glóriam angelica exhortatióne roborari.

R. Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima:
* Quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster.
V. Ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum juvámen, quicúmque célebrant tui sancti nóminis commemoratiónem.
R. Quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster.

Lectio 8
Denique, ne tanto pónderi cæléstis fabricæ in Maria subtilis nostri corporis arena succumberet, et in Vírgine totius generis humani portatúra fructum, virga ténuis frangerétur; fugatúra metum vox Angeli mox præcessit, dicens: Ne timeas, Maria. Ante causam dignitas Vírginis annuntiátur ex nómine; nam Maria Hebræo sermóne, Latine Domina nuncupátur. Vocat ergo Angelus Dominam, ut Dominatoris Genitricem trepidátio déserat servitutis, quam nasci et vocari Dominam ipsa sui Gérminis fecit et impetrávit auctoritas. Ne timeas, Maria, invenísti enim grátiam. Verum est, quia, qui invénit grátiam, nescit timére: Invenísti grátiam.

R. Beátam me dicent omnes generatiónes,
* Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
V. Et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.
R. Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.

Lectio 9
Beata, quæ inter hómines audíre sola méruit præ ómnibus: Invenísti grátiam. Quantam? Quantam supérius díxerat: plenam. Et vere plenam, quæ largo imbre totam fúnderet et infúnderet creatúram: Invenísti enim grátiam apud Deum. Hæc cum dicit, et ipse Angelus mirátur, aut féminam tantum, aut omnes hómines vitam meruísse per féminam: stupet Angelus totum Deum veníre intra virginális úteri angústias, cui tota simul angústa est creatúra. Hinc est quod remorátur Angelus, hinc est quod vírginem vocat de mérito, de grátia compéllat, vix causam prodit audiénti, sane ut sensum promóveat, vix longa trepidatióne compónit.



Te Deum.



Introitus. Ps. 44, 13,15 et 16. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. Ps. ibid., 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut fidéles tui, qui sub sanctíssimæ Vírginis Maríæ Nómine et protectióne lætántur; ejus pia intercessióne a cunctis malis liberéntur in terris, et ad gáudia ætérna perveníre mereántur in cœlis. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 24, 23-31.

Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis et timóris et agnitiónis et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.

Graduale. Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris. V. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.





Allelúja, allelúja. V. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 1, 26-38.

In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elisabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

The Credo was not sung at Barroux.

Credo.

Offertorium. Luc. 1,28 et 42. 
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.





Secreta. Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

Communio. Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.





Postcommunio. 
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos úbique protegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti. Per Dóminum.



LDVM






Comments