The Roman Martyrology for the 16th day before the Kalends of October

Sextodécimo Kaléndas Octóbris Luna prima Anno Dómini 2023

A Sanctórum Mártyrum Cornélii Papae, et Cypriáni, Carthaginénsis Epíscopi, quorum memória décimo octávo Kaléndas Octóbris recólitur (252, 258).

R Memoria sanctorum Cornelii, papae, et Cypriani, episcopi, martyrum, quorum prioris depositio alteriusque passio quarto decimo Septembris recensentur; quos vero hac die, ut indefectibilis veritatis amoris testes tempore perturbationis coram Ecclesia Dei et mundo, una voce christianus orbis laudat (252, 258).

Heracléæ, in Thrácia, sanctæ Sebastiánæ Mártyris, quæ a beáto Paulo Apóstolo ad Christi fidem est perdúcta; atque, sub Domitiáno Imperatóre et Sérgio Prǽside, váriis modis tentáta, gládio tandem cæsa est (a 96 tr).

Romæ item natális sanctæ Cæcíliæ, Vírginis et Mártyris, quæ sponsum suum Valeriánum et fratrem eius Tibúrtium ad credéndum in Christum perdúxit, et ad martýrium incitávit. Hanc Almáchius, Urbis Præféctus, post eórum martýrium tenéri, atque illústri passióne, post ignem superátum, fecit gládio consummári, témpore Marci Aurélii Sevéri Alexándri Imperatóris. Eius vero festum recólitur décimo Kaléndas Decémbris (s II-III tr).

A Chalcedóne natális sanctæ Euphémiæ, Vírginis et Mártyris; quæ, sub Diocletiáno Imperatóre et Prisco Procónsule, torménta, cárceres, vérbera, arguménta rotárum, ignes, póndera lápidum, béstias, plagas virgárum, serras acútas, sartágines ignítas pro Christo superávit. Sed, rursus in theátrum ad béstias ducta, ibi, cum orásset ad Dóminum ut iam spíritum suum suscíperet, una ex iis morsum sancto córpori infigénte, céteris pedes eius lambéntibus, immaculátum spíritum Deo réddidit (c 303).

R Chalcedone in Bithynia, sanctae Euphemiae, virginis et martyris, quae sub Diocletiano imperatore et Prisco proconsule, multis pro Christo superatis tormentis, per agonem certaminis ad coronam gloriae ducta est (c 303).

A Romæ, via Flamínia, sanctórum Mártyrum Abúndii Presbýteri, et Abundántii Diáconi, quos Diocletiánus Imperátor, una cum illústri viro Marciáno et eius fílio Ioánne, quem illi a mórtuis suscitáverant, gládio feríri iussit, décimo ab Urbe lápide (c 304 tr)

R In monte Soracte ad viam Flaminiam in Latio, sanctorum Abundii et sociorum, martyrum (304). 

Romæ sanctórum Mártyrum Lúciæ, nóbilis matrónæ, et Geminiáni; quos ambos Diocletiánus Imperátor, pœnis gravíssimis afflíctos diúque tortos, tandem, post laudábilem martýrii victóriam, gládio animadvérti præcépit (a 305 tr).

Romae via Nomentana ad Capream in coemeterio maiore, sanctorum Victoris, Felicis, Alexandri et Papiae, martyrum (s inc). 

*Nuceriae Paganorum in Campania, sancti Prisci, episcopi et martyris, quem sanctus Paulinus Nolanus metricis extulit laudibus (s IV). 

A Apud Cándidam Casam, in Scótia, sancti Niniáni, Epíscopi et Confessóris (c 432).

R Apud Candidam Casam in Scotia, commemoratio sancti Niniani, episcopi, qui, britto natione, Pictos ad fidei veritatem duxit et sedem episcopalem ibidem statuit (c 432). 

Natális sancti Martíni Primi, Papæ et Mártyris, qui, cum Sérgium ac Paulum et Pyrrhum hæréticos, Romæ coácta Sýnodo, condemnásset, ídeo, iussu Constántis, Imperatóris hærétici, per fraudem captus et Constantinópolim perdúctus, in Chersonésum relegátus est, ibíque, ob cathólicam fidem ærúmnis conféctus, vitam finívit, multísque miráculis cláruit. Eius corpus, póstea Romam translátum, in Ecclésia sanctórum Silvéstri et Martíni cónditum fuit. Ipsíus tamen festívitas prídie Idus Novémbris celebrátur (655).

A Córdubæ, in Hispánia, sanctórum Mártyrum Rogélli et Servidéi, qui, mánibus pedibúsque abscíssis, ad últimum decolláti sunt (852).

R Cordubae in Vandalicia Hispaniae regione, sanctorum martyrum Rogelli, monachi provectae aetatis, et Servidei (Abdallah) iuvenis, qui, ab Orientis partibus oriundi, audacter coram plebe saracena Christum praedicaverunt, quapropter, cum capite damnati essent, nulla compuncti tristitia, manibus cruribusque amputati collisque demum abscissi corruerunt (852).

*Pragae in Bohemia, sanctae Ludmillae, martyris, quae, ducissa Bohemiae, institutioni praeposita nepotis sui sancti Venceslai, in cuius animo amorem Christi ingignere conata est, coniuratione nurus Drahomirae et nobilium paganorum strangulata est (921). 

A In Anglia sanctæ Edíthæ Vírginis, Regis Anglórum Edgári fíliæ, quæ, in monastério a tenéris annis Deo dicáta, sǽculum hoc ignorávit pótius quam relíquit (c 984).

R Viltoniae in Anglia, sanctae Edithae, virginis, quae, regis Anglorum filia, in monasterio a teneris annis Deo dicata, saeculum hoc ignoravit potius quam reliquit (c 984). 

A In monte Cassíno Beáti Victóris Papæ Tértii, qui, sancti Gregórii Séptimi succéssor, Apostólicam Sedem novo splendóre illustrávit, insígnem de Saracénis triúmphum divína ope consecútus. Cultum, ab immemorábili témpore eídem exhíbitum, Leo Décimus tértius, Póntifex Máximus, ratum hábuit et confirmávit (1087).

R In Monte Casino, transitus beati Victoris papae Tertii, qui monasterium celebre triginta annos sapienter rexit ac magnifice locupletavit, mox Ecclesiam Romanam accepit regendam (1087). 

*Saviniaci [Savigny] in Normannia Galliae, Sancti Vitalis Abbatis, qui, saecularibus depositis muneribus, in desertis locis rigidioris cultum observantiae didicit et multos aggregavit in coenobium ab ipso conditum (1122).

*In monasterio Hortensi in Castella Hispaniae, transitus sancti Martini, cognomento Sacerdotis, qui, ex abbate Cisterciensi episcopus Seguntinus ordinatus, omnes curas ad reformandum clerum intendit, deinde iterum in idem monasterium secessit (1213). 

*Sali [Salon] in Provincia Galliae, transitus Beati Ludovici Aleman Episcopi Arelatensis, qui, in eximia pietate ac poenitentia vitam degit (1450). 

*Nagasakii in Iaponia, beatorum martyrum Dominici Shobioye, Michaelis Timonoya et filii eius Pauli, qui pro fide decollati sunt (1628). 

Limae in Peruvia, sancti Ioannis Macias, religiosi ex Ordine Praedicatorum, qui diu humillimis muneribus functus est, pauperes aegrotosque sedulo curavit et assidue pro defunctorum animabus Rosarii precem oravit (1645). 

Apud Sai-Nam-Hte in Corea, passio sancti Andreae Kim Taegon, presbyteri et martyris, qui, duobus annis summo zelo sacerdotali muneri deditis, abscissa capite, gloriosum pertulit martyrium, cuius memoria vicesimo Septembris recolitur (1846). 

*Apud oppidum Odena in pago Barcinonensi in Hispania, beati Ignatii Casanovas, presbyteri ex Ordine Clericorum Regularium Scholarum Piarum et martyris, pro Christo in persecutionis tempestatibus interfecti (1936).

*In oppido Turis in pago Valentino item in Hispania, beatorum martyrum Laureani (Salvatoris) Ferrer Cardet, presbyteri, Benedicti (Emmanuelis) Ferrer Jorda et Bernardini (Pauli) Martinez Robles, religiosorum, e Tertio Ordine Sancti Francisci Capulatorum a beata Virgine Perdolenti, quos, in eadem persecutione, homines occiderunt, Deus autem ad regnum exaltavit caelestem (1936). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology Saint Euphemia is eulogised today, September 16, as in the Roman Martyrology.









LDVM




Sextodecimo Kalendas Octobris

Memoria sanctorum Cornelii, papae, et Cypriani, episcopi, martyrum, quorum prioris depositio alteriusque passio quarto decimo Septembris recensentur; quos vero hac die, ut indefectibilis veritatis amoris testes tempore perturbationis coram Ecclesia Dei et mundo, una voce christianus orbis 
laudat (252, 258). 

2. Chalcedone in Bithynia, sanctae Euphemiae, virginis et martyris, quae sub Diocletiano imperatore et Prisco proconsule, multis pro Christo superatis tormentis, per agonem certaminis ad coronam gloriae ducta est (c 303). 

3. In monte Soracte ad viam Flaminiam in Latio, sanctorum Abundii et sociorum, martyrum (304). 

4. Romae via Nomentana ad Capream in coemeterio maiore, sanctorum Victoris, Felicis, Alexandri et Papiae, martyrum (s inc). 

5*. Nuceriae Paganorum in Campania, sancti Prisci, episcopi et martyris, quem sanctus Paulinus Nolanus metricis extulit laudibus (s IV). 

6. Apud Candidam Casam in Scotia, commemoratio sancti Niniani, episcopi, qui, britto natione, Pictos ad fidei veritatem duxit et sedem episcopalem ibidem statuit (c 432). 

7. Cordubae in Vandalicia Hispaniae regione, sanctorum martyrum Rogelli, monachi provectae aetatis, et Servidei (Abdallah) iuvenis, qui, ab Orientis partibus oriundi, audacter coram plebe saracena Christum praedicaverunt, quapropter, cum capite damnati essent, nulla compuncti tristitia, manibus cruribusque amputati collisque demum abscissi corruerunt (852). 

8*. Pragae in Bohemia, sanctae Ludmillae, martyris, quae, ducissa Bohemiae, institutioni praeposita nepotis sui sancti Venceslai, in cuius animo amorem Christi ingignere conata est, coniuratione nurus Drahomirae et nobilium paganorum strangulata est (921). 

9. Viltoniae in Anglia, sanctae Edithae, virginis, quae, regis Anglorum filia, in monasterio a teneris annis Deo dicata, saeculum hoc ignoravit potius quam reliquit (c 984). 

10*. In Monte Casino, transitus beati Victoris papae Tertii, qui monasterium celebre triginta annos sapienter rexit ac magnifice locupletavit, mox Ecclesiam Romanam accepit regendam (1087). 

11 *. Saviniaci in Normannia Galliae, sancti Vitalis, abbatis, qui, saecularibus depositis muneribus, in desertis locis rigidioris cultum observantiae didicit et multos aggregavit in coenobium ab ipso conditum (1122). 

12*. In monasterio Hortensi in Castella Hispaniae, transitus sancti Martini, cognomento Sacerdotis, qui, ex abbate Cisterciensi episcopus Seguntinus ordinatus, omnes curas ad reformandum clerum intendit, deinde iterum in idem monasterium secessit (1213). 

13*. Sali in Provincia Galliae, transitus beati Ludovici Aleman, episcopi Arelatensis, qui, in eximia pietate ac poenitentia vitam degit (1450). 

14*. Nagasakii in Iaponia, beatorum martyrum Dominici Shobioye, Michaelis Timonoya et filii eius Pauli, qui pro fide decollati sunt (1628). 

15. Limae in Peruvia, sancti Ioannis Macias, religiosi ex Ordine Praedicatorum, qui diu humillimis muneribus functus est, pauperes aegrotosque sedulo curavit et assidue pro defunctorum animabus Rosarii precem oravit (1645). 

16. Apud Sai-Nam-Hte in Corea, passio sancti Andreae Kim Taegon, presbyteri et martyris, qui, duobus annis summo zelo sacerdotali muneri deditis, abscissa capite, gloriosum pertulit martyrium, cuius 
memoria vicesimo Septembris recolitur (1846). 

17*. Apud oppidum Odena in pago Barcinonensi in Hispania, beati Ignatii Casanovas, presbyteri ex Ordine Clericorum Regularium Scholarum Piarum et martyris, pro Christo in persecutionis tempestatibus interfecti (1936). 

18*. In oppido Turis in pago Valentino item in Hispania, beatorum martyrum Laureani (Salvatoris) Ferrer Cardet, presbyteri, Benedicti (Emmanuelis) Ferrer Jorda et Bernardini (Pauli) Martinez Robles, 
religiosorum, e Tertio Ordine Sancti Francisci Capulatorum a beata Virgine Perdolenti, quos, in eadem persecutione, homines occiderunt, Deus autem ad regnum exaltavit caelestem (1936). 

Sextodecimo Kalendas Octobris

Memoria de los santos Cornelio, papa, y Cipriano, obispo, mártires, acerca de los cuales el catorce de septiembre se relata la sepultura del primero y la pasión del segundo. Juntos son celebrados en esta memoria por el orbe cristiano, porque ambos testimoniaron, en días de persecución, su amor por la verdad indefectible ante Dios y el mundo (252, 258).

2. En Calcedonia, de Bitinia (hoy Turquía), santa Eufemia, mártir; que, según tradición, después de sufrir varias torturas bajo el emperador Diocleciano y el procónsul Prisco, al final de su combate alcanzó la corona de la gloria (c. 303).

3. En el monte Soracte, hacia la vía Flaminia, en el Lacio, santos Abundio y compañeros, mártires (304).

4. En Roma, en la vía Nomentana, hacia Capria, en el cementerio mayor, santos Víctor, Félix, Alejandro y Papías, mártires (s. inc.).

5. En Nocera de los Paganos, en la Campania (hoy Italia), san Prisco, obispo y mártir, a quien san Paulino de Nola dedicó loas poéticas (c. s. IV).

6. En Cándida Casa (hoy Whitehorn), en la región de Galloway, en Escocia, conmemoración de san Niniano, obispo, bretón de nacimiento, que llevó a los pictos a la verdad de la fe, fundando allí una sede episcopal (c. 432).

7. En Córdoba, en la región hispánica de Andalucía, santos Rogelio, monje anciano, y el joven Servideo (Abdallah), que, procedentes de Oriente, predicaron con audacia a Cristo entre los sarracenos, por lo cual, condenados a pena capital, sin ápice de tristeza, amputadas piernas y manos, fueron finalmente degollados (852).

8*. En Praga, en el territorio de Bohemia, santa Ludmila, mártir, duquesa de Bohemia, que como responsable de la educación de su nieto san Wenceslao, procuró infundir en su ánimo el amor de Cristo, hasta morir estrangulada por la conjuración de su nuera Drahomira y otros nobles paganos (921).

9. En Vintonia (hoy Winchester), en Inglaterra, santa Edita, virgen, hija del rey de los anglos, que desde su más temprana edad se consagró a Dios en un monasterio, ignorando más que abandonando el mundo (c. 984).

10*. En Montecasino, tránsito del beato Víctor III, papa, quien, después de regir sabiamente durante treinta años el célebre monasterio y enriquecerlo magníficamente, fue elegido para gobernar la Iglesia romana (1087).

11*. En Savigny, de Normandía, en la Galia, san Vital, abad, que, dejadas las ocupaciones seculares, se entregó en la soledad al cultivo de la observancia rigurosa, ganando muchos seguidores para el monasterio por él fundado (1122).

12*. En el monasterio de Santa María de Huerta, en la región hispánica de Castilla, tránsito de san Martín, llamado el Sacerdote, que, siendo abad cisterciense, fue ordenado obispo de Sigüenza y se esforzó por reformar el clero, retirándose, finalmente, a su propio monasterio (1213).

13*. En Salon, de la Provenza, en Francia, tránsito del beato Ludovico Alemán, obispo de Arlés, que vivió una vida de eximia piedad y penitencia (1450).

14*. En Nagasaki, en Japón, beatos Domingo Shobioye, Miguel Timonoya y su hijo Pablo, degollados por su confesión de fe (1628).

15. En Lima, en el Perú, san Juan Macías, religioso dominico, que, dedicado por mucho tiempo a oficios humildes, atendió con diligencia a pobres y enfermos y rezó asiduamente el Rosario por las almas de los difuntos (1645).

16. En Sai-Nam-Hte, en Corea, pasión de san Andrés Kim Taegòn, presbítero y mártir, que dedicado durante dos años y con gran celo a la labor sacerdotal, fue decapitado con glorioso martirio. Su memoria se celebra el veinte de septiembre (1846).

17*. En la localidad de Ódena, en la provincia de Barcelona, en España, beato Ignacio Casanovas, presbítero de la Orden de Clérigos Regulares de las Escuelas Pías, mártir por Cristo en la persecución religiosa durante la contienda española (1936).

18*. En la localidad de Turis, en la provincia de Valencia, también en España, beatos mártires Laureano (Salvador) Ferrer Cardet, presbítero, Benito (Manuel) Ferrer Jordá y Bernardino (Pablo) Martínez Robles, religiosos, de los Terciarios Capuchinos de la Virgen de los Dolores, los cuales murieron a manos de los hombres en la misma persecución religiosa, pero recibieron de Dios el reino celestial (1936).

Sextodecimo Kalendas Octobris

Mémoire des saints martyrs Corneille, pape, et Cyprien, évêque, dont on a rappelé le 14 septembre la mise au tombeau du premier et la passion du second. Aujourd’hui le monde chrétien les célèbre d’une seule voix, confortés mutuellement dans la foi et liés ensemble par la charité.

À Chalcédoine en Bithynie, vers 303, sainte Euphémie, vierge et martyre. La tradition rapporte que, après diverses tortures, elle fut livrée aux bêtes, sous l’empereur Dioclétien et le proconsul Prisque.

A Rome, Saint Abundius, martyr

À Rome, au cimetière majeur sur la voie Nomentane, les saints martyrs Victor, Félix, Alexandre et Papias.

*À Nocera en Campanie, vers le IVe siècle, saint Prisque, évêque et martyr, dont saint Paulin de Nole a chanté les louanges dans un poème.

À Whitorn, au pays de Galloway en Écosse, vers 432, saint Ninian, évêque, breton d’origine, qui amena les Pictes à la foi, établit là son siège épiscopal et construisit une église de pierre appelée par le peuple “la Maison-Blanche”.

À Cordoue en Andalousie, en 852, les saints martyrs Roger, moine déjà avancé en âge, et Serdieu (Abdallah), encore jeune. Venus d’Orient, ils eurent l’audace de prêcher le Christ devant la foule à la mosquée. Ils furent pour cela condamnés à mort, ce qu’ils reçurent avec joie. On leur coupa d’abord les mains et les jambes, puis on leur trancha le cou.

*À Prague en Bohême, l’an 921, sainte Ludmilla, martyre. Duchesse de Bohême, elle assuma l’éducation de son petit- fils Venceslas, en s’efforçant de lui inculquer l’amour du Christ, mais dans une conjuration des nobles, sa belle-fille Drahomira la fit étrangler.

À Wilton en Angleterre, vers 984, sainte Édith, vierge. Fille d’Edgar, roi des Angles, consacrée à Dieu toute jeune au monastère de ce lieu, elle a ignoré ce monde plutôt qu’elle ne l’a laissé.

*Au Mont-Cassin, en 1087, le trépas du bienheureux Victor III, pape. Il gouverna ce célèbre monastère pendant trente ans et l’embellit avec magnificence ; après la mort de saint Grégoire VII, il fut appelé à diriger l’Église romaine, mais eut un bref pontificat, dans une période très agitée.

*À Savigny en Normandie, en 1122, saint Vital, abbé. Après avoir déposé ses charges séculières, il apprit dans des lieux déserts à pratiquer une manière de vivre très austère et agrégea un grand nombre de disciples dans le monastère qu’il avait construit.

*Au monastère de Horta en Castille, l’an 1213, le trépas de saint Martin, surnommé le Prêtre. Abbé cistercien ordonné ensuite évêque de Sigüenza, il mit tous ses soins à réformer son clergé et enfin se retira dans son ancien monastère.

*À Salon-de-Provence, en 1450, le trépas du bienheureux Louis Aleman, évêque d’Arles, qui, après les troubles conciliaires de Constance et de Bâle, vécut dans son diocèse en pasteur zélé, austère et vertueux.

*À Nagasaki au Japon, en 1628, les bienheureux martyrs Dominique Shobioye, Michel Himonoya et son fils Paul, qui furent décapités pour la foi.

À Lima au Pérou, en 1645, saint Jean Macias, religieux de l’Ordre des Prêcheurs, qui s’acquitta longtemps des plus humbles fonctions, prit grand soin des pauvres et des malades et pria assidûment au moyen du Rosaire pour les âmes des défunts.

Près de Sai-Nam en Corée, en 1846, la passion de saint André Kim Taegon, prêtre et martyr, qui, après deux ans de ministère sacerdotal exercé avec un zèle extrême, accomplit un glorieux martyre, en ayant la tête tranchée. Sa mémoire est célébrée, avec les autres martyrs de Corée, le 20 septembre.

*En Espagne, dans la persécution menée contre l’Église au cours de la guerre civile, en 1936, quatre bienheureux martyrs : à Odena, près de Barcelone, Ignace Casanovas, prêtre de l’Ordre des Clercs réguliers des Écoles religieuses

*En Espagne, à Turis, dans la région de Valence, Lauréan (Sauveur Ferrer Cardet), prêtre, Benoît (Emmanuel Ferret Jorda) et Bernardin (Paul Martinez Robles), religieux du Tiers-Ordre franciscain.

Sextodecimo Kalendas Octobris

Santi CORNELIO E CIPRIANO   Papa e Vescovo, martiri - Memoria
† 253 e 258
www.santiebeati.it/dettaglio/97418

San CORNELIO   Papa e martire - Memoria
Roma (?) - Centumcellae (Civitavecchia), maggio 253
(Papa dal 03/251 al 06/253) Cornelio, originario di Roma, fu eletto papa per la sua umiltà e la sua bontà, dopo un periodo di sede vacante a causa della violenta persecuzione di Decio. L'eretico Noviziano lo contrastò scatenando uno scisma ma Cornelio fu riconosciuto da quasi tutti i vescovi, primo fra tutti S. Cipriano. Morì nel 253, imprigionato a Civitavecchia, durante la persecuzione di Gallo....
www.santiebeati.it/dettaglio/24500

San CIPRIANO   Vescovo e martire - Memoria
Cartagine (Tunisia), ca. 210 - 14 settembre 258
Cipriano nacque a Cartagine verso il 210. Dopo tre anni dalla sua conversione al Cristianesimo, fu eletto vescovo della sua città. Ritiratosi in clandestinità durante la persecuzione di Valeriano, venuto a conoscenza di essere stato condannato a morte, tornò a Cartagine per dare testimonianza di fronte ai propri fedeli e venne decapitato nel 258....
www.santiebeati.it/dettaglio/24550

Santa EUFEMIA DI ORENSE   Martire
www.santiebeati.it/dettaglio/70400

San VITALE DI SAVIGNY   Abate
www.santiebeati.it/dettaglio/70410

San PRISCO DI NOCERA   Vescovo
www.santiebeati.it/dettaglio/91663

San MARTINO DI SIGüENZA   Vescovo
m. 1213
www.santiebeati.it/dettaglio/70420

Sante EINBETTA, VORBETTA E VILBETTA   Vergini
www.santiebeati.it/dettaglio/90652

Santa EUGENIA DI HOHENBURG   Badessa
www.santiebeati.it/dettaglio/70450

San NINIAN (NINIANO)   Vescovo, apostolo della Scozia
Scozia ?, 360 ca. – Whithorn, 432 ca.
www.santiebeati.it/dettaglio/92990

Santa LUDMILLA   Duchessa di Boemia, martire
Mielnik, Repubblica Ceca, 860 - Tetin, Repubblica Ceca, 15 settembre 921
Nata intorno alla metà del IX secolo, diffuse il cristianesimo in Boemia. A 14 anni sposò Borivoj, duca di Boemia. Fu zelante nella diffusione del cristianesimo, in una Boemia ancora pagana. Dopo la morte del marito, distribuì ai poveri la maggior parte dei suoi beni. I nobili boemi affidarono a Ludmilla l'educazione del nipote Venceslao, mentre alla madre del ragazzo, Drahomíra, venne affidato il governo del ducato. Ma in preda alla gelosia la donna accusò Ludmilla di mirare al g...
www.santiebeati.it/dettaglio/70475

Santa DOLCISSIMA   Vergine e martire
www.santiebeati.it/dettaglio/91476

Santa CAMELLA   Martire venerata a Mirepoix
V sec. (?)
www.santiebeati.it/dettaglio/99991

San ROMOLO   Diacono venerato a Atripalda
Abellinum V-VI secolo
www.santiebeati.it/dettaglio/91563

San GIOVANNI MACIAS   Religioso domenicano
Ribera del Fresno, Spagna, 2 marzo 1585 - Lima, Perù, 16 settembre 1645
Giovanni Macías, frate laico domenicano, nacque a Ribera del Fresno in Spagna il 2 marzo 1585. Rimasto orfano, trascorse l'adolescenza presso gli zii, dedito alla pastorizia. Nel 1619 salpò per le Americhe e dopo quattro mesi e mezzo di viaggio, giunse a Lima, in Perù. Dopo aver lavorato presso un grossista di carne da macello, Giovanni decise di consacrarsi al Signore: a trentasette anni, entra nei Domenicani della Maddalena. Si distinse nell'orazione, nel consiglio, nel carisma della carit&ag...
www.santiebeati.it/dettaglio/90802

Santa INNOCENZA   Vergine e martire
Rimini, sec. III - Rimini, 16 settembre, 303 ca.
Secondo la tradizione, Innocenza, nata in una famiglia nobile e ricca, fu martirizzata a Rimini dall'Imperatore Diocleziano all'età di sedici anni, nel IV secolo. Nella nostra Diocesi ci sono tracce molto antiche del culto a questa martire. Ancora oggi le è dedicata la parrocchia di Monte Tauro....
www.santiebeati.it/dettaglio/91597

Santa EUFEMIA DI CALCEDONIA   Martire
www.santiebeati.it/dettaglio/70350

Santi ABBONDIO, ABBONDANZIO, MARCIANO E GIOVANNI   Martiri
www.santiebeati.it/dettaglio/70360

Sant' ANDREA KIM TAEGON   Sacerdote e martire
Solmoi, Corea del Sud, 1821 - Saenamteo, Seul, Corea del Sud, 16 settembre 1846
Andrea Kim è uno dei 103 martiri coreani canonizzati il 6 maggio 1984 da Giovanni Paolo II nella cattedrale di Seul, nella cui cripta riposano le spoglie di gran parte di essi. Di questo gruppo di martiri, 79 furono i campioni della fede vittime delle persecuzioni del 1839-40 e del 1846, beatificati da Pio XI il 5 maggio 1925. Nel 1968 a questa prima schiera di beati ne furono aggiunti altri 24 caduti eroicamente nella grande persecuzione del 1866 e proclamati beati da Paolo VI il 6 ottobre 1968. Andrea Kim,...
www.santiebeati.it/dettaglio/93402

Sant' EUGENIA D’ALSAZIA   Badessa
† 735
www.santiebeati.it/dettaglio/99291

Santi VITTORE, FELICE, ALESSANDRO E PAPIA   Martiri
www.santiebeati.it/dettaglio/70370

Santi ROGELIO E SERVIODEO DI CORDOVA   Martiri
www.santiebeati.it/dettaglio/70380

Santa EDITH DI WILTON   Vergine, principessa
† Wilton, Inghilterra, 16 settembre 984
www.santiebeati.it/dettaglio/70390

Beati DOMENICO SHOBIOYE, MICHELE TIMONOYA E PAOLO TIMONOYA   Martiri
www.santiebeati.it/dettaglio/70430

Beati LAUREANO (SALVATORE) FERRER CARDET, SACERDOTE, BENEDETTO (EMANUELE) FERRER JORDá E BERNARDINO (PAOLO   Martiri
www.santiebeati.it/dettaglio/93470

Beato IGNAZIO CASANOVAS PERRAMON   Sacerdote scolopio, martire
Igualada, Spagna, 25 luglio 1893 - Odena, Spagna, 16 settembre 1936
Ignazio Casanovas Perramon nacque ad Igualada, provincia di Barcellona, il 21 giugno 1893, da Raimondo Casanovas Brunet e Maria Perramón Oliveras e fu battezzato il giorno successivo col nome Ignazio. 21 novembre 1909 entrò nel noviziato degli Scolopi ed il 20 agosto 1911 emise i voti semplici. Dopo il periodo di formazione e la professione dei voti solenni 30 agosto 1914, venne ordinato sacerdote il 17 settembre 1916. Adempì la sua missione di scolopio a Terrassa, Vilanueva, Olot e Barcellona....
www.santiebeati.it/dettaglio/70440

Beata TERESA CEJUDO REDONDO   Cooperatrice salesiana, martire
Pozoblanco, Spanga, 15 ottobre 1890 - Siviglia, Spagna, 16 settembre 1936
Teresa Cejudo Redondo nacque a Pozoblanco, in provincia di Cordova, il 15 ottobre 1890. Frequentò il collegio delle Religiose Concezioniste della città. Nel 1925 andò sposa all'architetto Giovanni Battista Caballero, dal quale ebbe una figlia. Fin da giovane fece parte dell'Azione Cattolica, delle Conferenze di San Vincenzo de' Paoli, di Confraternite religiose e fu attiva cooperatrice salesiana. Quando nel 1936 scoppiò la rivoluzione, si offerse vittima al Signore per il trionfo della b...
www.santiebeati.it/dettaglio/93994

Beato BRUNO DI SCHEYERN   Abate
XI-XII sec.
www.santiebeati.it/dettaglio/97616

Beato VITTORE III   Papa
Benevento, ca. 1027 - 16 settembre 1087
(Papa dal 24/05/1086 al 06/09/1087) Nato a Benevento, dopo la sua elezione, non potendo entrare a Roma, ritornò a Montecassino.
www.santiebeati.it/dettaglio/91045

Beato ANTONIO MARTíNEZ GARCíA   Sacerdote e martire
Almería, 29 gennaio 1892 – Viator, 16 settembre 1936
Antonio Martínez García nacque ad Almería, nell’omonima provincia e diocesi il 29 gennaio 1892. Il 17 maggio 1916 fu ordinato sacerdote. Era parroco della parrocchia di Viator quando morì in odio alla fede cattolica il 16 settembre 1936, a Viator. Inserito in un gruppo di 115 martiri della diocesi di Almeria, è stato beatificato ad Aguadulce, presso Almería, il 25 marzo 2017....
www.santiebeati.it/dettaglio/97257

Beato LUIGI D'ALEMAN   Vescovo
San Michele di Prazzo, Cuneo, 1382 – Salon-de-Provence, Francia, 16 settembre 1450
www.santiebeati.it/dettaglio/92395









+ + +

Comments