Stabat Mater dolorósa iuxta Crucem lacrimósa, dum pendébat Fílius...




Today is the feast of Our Blessed Lady's Seven Dolours or Sorrows, in the Roman Calendar and at Barroux, where the feast of the Martyr Saint Nicomedes will be commemorated. 



Lectio 1
De Jeremía Prophéta
Lam. 1:2; 1:20-21.
2 (Beth) Plorans plorávit in nocte, et lácrimæ ejus in maxíllis ejus: non est qui consolétur eam ex ómnibus caris ejus: omnes amíci ejus sprevérunt eam, et facti sunt ei inimíci.
20 (Res) Vide, Dómine, quóniam tríbulor, conturbátus est venter meus, subvérsum est cor meum in memetípsa, quóniam amaritúdine plena sum. Foris intérfecit gládius, et domi mors símilis est.
21 (Sin) Audiérunt quia ingemísco ego, et non est qui consolétur me.

R. Símeon, vir justus et timorátus, dixit ad Maríam:
* Tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius.
V. Ne vocétis me pulchram, sed amáram, quia amaritúdine valde replévit me Omnípotens.
R. Tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius.

Lectio 2
Lam. 2:13, 15-16.
13 (Mem) Cui comparábo te? vel cui assimilábo te, fília Jerúsalem? cui exæquábo te, et consolábor te, virgo fília Sion? Magna est enim velut mare contrítio tua: quis medébitur tui?
15 (Samech) Plausérunt super te mánibus omnes transeúntes per viam: sibilavérunt, et movérunt caput suum super fíliam Jerúsalem: Hǽccine est urbs, dicéntes, perfécti decóris, gáudium univérsæ terræ?
16 (Phe) Aperuérunt super te os suum omnes inimíci tui, sibilavérunt et fremuérunt déntibus, et dixérunt: Devorábimus.

R. Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum;
* Et esto ibi usque dum dicam tibi.
V. Vocávi fílium meum ex Ægýpto, ut véniat salus in Israël.
R. Et esto ibi usque dum dicam tibi.

Lectio 3
Lam. 2:17-18.
17 (Ain) Fecit Dóminus quæ cogitávit, complévit sermónem suum quem præcéperat a diébus antíquis: destrúxit et non pepércit, et lætificávit super te inimícum et exaltávit cornu hóstium tuórum.
18 (Sade) Clamávit cor eórum ad Dóminum super muros fíliæ Sion: Deduc quasi torréntem lácrimas per diem et noctem; non des réquiem tibi, neque táceat pupílla óculi tui.

R. Fili, quid fecísti nobis sic?
* Ego et pater tuus * Doléntes quærebámus te.
V. Quid est quod me quærebátis? In his quæ Patris mei sunt, opórtet me esse.
R. Ego et pater tuus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Doléntes quærebámus te.

Lectio 4
Sermo sancti Bernárdi Abbátis
Sermo de duodecim stellis
Martýrium Vírginis tam in Simeónis prophetía, quam in ipsa Domínicæ passiónis história commendátur. Pósitus est hic (ait sanctus senex de púero Jesu) in signum cui contradicétur; et tuam ipsíus ánimam (ad Maríam autem dicébat) pertransíbit gládius. Vere tuam, o beáta Mater, ánimam pertransívit. Alióquin non nisi eam pertránsiens, carnem Fílii tui penetráret. Et quidem posteáquam emísit spíritum tuus ille Jesus, ipsíus plane non áttigit ánimam crudélis láncea, quæ ipsíus apéruit latus, sed tuam útique ánimam pertransívit. Ipsíus nimírum ánima jam ibi non erat, sed tua plane inde nequíbat avélli.

R. Jesum bajulántem sibi crucem
* Sequebátur turba mulíerum, quæ plangébant et lamentabántur eum.
V. Fíliæ Jerúsalem, super vos ipsas flete et super fílios vestros.
R. Sequebátur turba mulíerum, quæ plangébant et lamentabántur eum.

Lectio 5
Tuam ergo pertransívit ánimam vis dolóris, ut plusquam Mártyrem non immérito prædicémus, in qua nimírum corpóreæ sensum passiónis excésserit compassiónis afféctus. An non tibi plusquam gládius fuit sermo ille, revéra pertránsiens ánimam, et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ et spíritus: Múlier, ecce fílius tuus? O commutatiónem! Joánnes tibi pro Jesu tráditur, servus pro Dómino, discípulus pro Magístro, fílius Zebedǽi pro Fílio Dei, homo purus pro Deo vero. Quómodo non tuam affectuosíssimam ánimam pertransíret hæc audítio, quando et nostra, licet sáxea, licet férrea péctora, sola recordátio scindit?

R. Postquam venérunt in locum qui dícitur Calváriæ, ibi crucifixérunt eum:
* Stabat autem juxta crucem Jesu Mater ejus.
V. Tunc beátam illíus ánimam dolóris gládius pertransívit.
R. Stabat autem juxta crucem Jesu Mater ejus.

Lectio 6
Non mirémini, fratres, quod María Martyr in ánima fuísse dicátur. Mirétur qui non memínerit se audivísse Paulum inter máxima géntium crímina memorántem, quod sine affectióne fuíssent. Longe id fuit a Maríæ viscéribus, longe sit a sérvulis ejus. Sed forte quis dicat: Numquid non eum præscíerat moritúrum? Et indubitánter. Numquid non sperábat contínuo resurrectúrum? Et fidéliter. Super hæc dóluit crucifíxum? Et veheménter. Alióquin quisnam tu, frater, aut unde tibi hæc sapiéntia, ut miréris plus Maríæ Fílium patiéntem? Ille étiam mori córpore pótuit; ista cómmori corde non pótuit? Fecit illud cáritas, qua majórem nemo hábuit; fecit et hoc cáritas, cui post illam símilis áltera non fuit.

R. Joseph ab Arimathǽa
* Pétiit corpus Jesu, quod, de cruce depósitum, * Suo compléxu Mater excépit.
V. Dolens Sunamítis sinu et génibus suis sustínuit mórtuum fílium.
R. Pétiit corpus Jesu, quod, de cruce depósitum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Suo compléxu Mater excépit.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 19:25-27.
In illo témpore: Stábant juxta crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus María Cléophæ, et María Magdaléne. Et réliqua.


Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
De Instit. Virg. cap. 7.
Stabat juxta crucem Mater, et, fugiéntibus viris, stabat intrépida. Vidéte utrum pudórem mutáre potúerit Mater Jesu, quæ ánimum non mutávit. Spectábat piis óculis Fílii vúlnera, per quæ sciébat ómnibus futúram redemptiónem. Spectábat non degéneri mater spectáculo, quæ non metúerat peremptórem. Pendébat in cruce Fílius, Mater se persecutóribus offerébat.

R. Quis tibi sensus fuit, o Mater dolórum,
* Dum Joseph síndone Fílium tuum invólvit, et pósuit eum in monuménto?
V. Consideráte et vidéte, si est dolor, sicut dolor meus.
R. Dum Joseph síndone Fílium tuum invólvit, et pósuit eum in monuménto?

Lectio 8
Epist. 25 ad Ecclesiam Vercellensem, prope finem.
María Mater Dómini ante crucem Fílii stábat. Nullus me hoc dócuit, nisi sanctus Joánnes Evangelísta. Mundum álii concússum in passióne Dómini conscripsérunt, cælum ténebris obdúctum, refugísse solem, in paradísum latrónem, sed post piam confessiónem, recéptum. Joánnes dócuit, quod álii non docuérunt, quemádmodum in cruce pósitus Matrem appelláverit. Pluris putátur quod victor suppliciórum pietátis offícia Matri exhibébat, quam quod regnum cæléste donábat. Nam si religiósum est quod latróni donátur vénia, multo uberióris pietátis est quod a Fílio Mater tanto afféctu honorátur.

R. In toto corde tuo gémitus Matris tuæ ne obliviscáris,
* Ut perficiátur propitiátio et benedíctio.
V. Ave, princeps generósa, Martyrúmque prima rosa, Virginúmque lílium.
R. Ut perficiátur propitiátio et benedíctio.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ut perficiátur propitiátio et benedíctio.

Lectio 9
Commemoratio pro S. Nicomedis Martyris
Nicomedes presbyter, persequénte Christiános Domitiáno imperatóre, quod corpus Felículæ Vírginis, propter confessiónem christianæ fidei a Flacco cómite interfectæ, sepelísset, comprehéndi jussus est; ductúsque ad statuas deórum, cum eis sacrificáre velle (quod fácere jubebátur) constanter negavísset, proptérea quod sacrifícium uni Deo vero, qui regnat in cælis, deberétur, plumbátis cæsus, in eo martyrio ánimam Deo réddidit. Cujus corpus cum idem comes in profluentem Tiberim projíci imperásset, Justus, Nicomedis clericus diligénter conquisítum, ad muros Urbis via Nomentana honorífice in sepúlcro cóndidit.



Te Deum.


Introitus. Joann. 19, 25. Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et Salóme et María Magdaléne. Ibid., 26-27. Múlier, ecce fílius tuus: dixit Jesus; ad discípulum autem: Ecce Mater tua. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

At Barroux, the monks used a version of this Collect; it differed after the concede propitius.

Oratio. Deus, in cujus passióne, secúndum Simeónis prophétiam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gladius pertransívit: concéde propítius; ut, qui transfixiónem ejus et passiónem venerándo recólimus, gloriósis méritis et précibus 
ómnium Sanctórum Cruci fidéliter astántium intercedéntibus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur: Qui vivis.

Oratio. Adésto, Dómine, pópulo tuo: ut, beáti Nicomédis Mártyris tui mérita præclára suscípiens, ad impetrándam misericórdiam tuam semper ejus patrocíniis adjuvétur. Per Dóminum.

Léctio libri Judith.
Judith 13, 22 et 23-25.

Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu, fília, a Dómino, Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit cœlum et terram: quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínæ ante conspéctum Dei nostri.

Graduale. Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans juxta Crucem Dómini Jesu, Fílii tui, Redemptóris. V. Virgo Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, hoc crucis fert supplícium, auctor vitæ factus homo.





Allelúja, allelúja. V. Stabat sancta María, cœli Regína et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa.





Sequentia.

Stabat Mater dolorósa
Juxta Crucem lacrimósa,
Dum pendébat Fílius.

Cujus ánimam geméntem,
Contristátam et doléntem
Pertransívit gládius.

O quam tristis et afflícta
Fuit illa benedícta
Mater Unigéniti!

Quæ mærébat et dolébat,
Pia Mater, dum vidébat
Nati pœnas íncliti.

Quis est homo, qui non fleret,
Matrem Christi si vidéret
In tanto supplício?

Quis non posset contristári,
Christi Matrem contemplári
Doléntem cum Fílio?

Pro peccátis suæ gentis
Vidit Jesum in torméntis
Et flagéllis súbditum.

Vidit suum dulcem
Natum Moriéndo desolátum,
Dum emísit spíritum.

Eja, Mater, fons amóris,
Me sentíre vim dolóris
Fac, ut tecum lúgeam.

Fac, ut árdeat cor meum
In amándo Christum Deum,
Ut sibi compláceam.

Sancta Mater, istud agas,
Crucifixi fige plagas
Cordi meo válida.

Tui Nati vulneráti,
Tam dignáti pro me pati,
Pœnas mecum dívide.

Fac me tecum pie flere,
Crucifíxo condolére,
Donec ego víxero.

Juxta Crucem tecum stare
Et me tibi sociáre
In planctu desídero.

Virgo vírginum præclára.
Mihi jam non sis amára:
Fac me tecum plángere.

Fac, ut portem Christi mortem,
Passiónis fac consórtem
Et plagas recólere.

Fac me plagis vulnerári,
Fac me Cruce inebriári
Et cruóre Fílii.

Flammis ne urar succénsus,
Per te, Virgo, sim defénsus
In die judícii.

Christe, cum sit hinc exíre.
Da per Matrem me veníre
Ad palmam victóriæ.

Quando corpus moriétur,
Fac, ut ánimæ donétur
Paradísi glória.
Amen. Alleluia.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem. 
Joann. 19, 25-27.

In illo témpore: Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus Matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit Matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deinde dicit discípulo: Ecce Mater tua. 
Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. 

Offertorium. Jer. 18, 20. Recordáre, Virgo, Mater Dei, dum stéteris in conspéctu Dómini, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.





Secreta. Offérimus tibi preces et hóstias, Dómine Jesu Christe, humiliter supplicántes: ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spíritus beátæ Maríæ, Matris tuæ, précibus recensémus; suo suorúmque sub Cruce Sanctórum consórtium multiplicáto piíssimo intervéntu, méritis mortis tuæ, méritum cum beátis habeámus: Qui vivis.

Secreta. Súscipe, Dómine, múnera propítius obláta: quæ majestáti tuæ beáti Nicomédis Mártyris comméndet orátio. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

Communio. Felices sensus beátæ Maríæ Vírginis, qui sine morte meruérunt martýrii palmam sub Cruce Dómini.





Postcommunio. Sacrifícia, quæ súmpsimus, Dómine Jesu Christe, Transfixiónem Matris tuæ et Vírginis devóte celebrántes: nobis ímpetrent apud cleméntiam tuam omnis boni salutáris efféctum: Qui vivis.

Postcommunio. Puríficent nos, Dómine, sacraménta quæ súmpsimus: et, intercedénte beáto Nicoméde Mártyre tuo, a cunctis effíciant vitiis absolútos. Per Dóminum.








LDVM








Comments