Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos...





Today is Monday in the 15th week post Pentecosten, the 4th day within the Octave of Our Lady's Nativity, and the feast of the Martyrs Saints Protus and Hyacinthus. I cannot be sure if at Barroux it will be yesterday's, Sunday's, Mass or that of the Holy Martyrs.

Salus autem iustorum it is. When the ordo at Barroux says de ea and then also specifies the commemoratio (without any further specification) I think I can understand that the Mass of the commemorated saint will be sung. Hmm. 


Lectio 1
De libro Job
Job 27:1-5.
1 Addidit quoque Job assúmens parábolam suam, et dixit:
2 Vivit Deus, qui ábstulit judícium meum, et Omnípotens, qui ad amaritúdinem addúxit ánimam meam.
3 Quia, donec súperest hálitus in me, et spíritus Dei in náribus meis,
4 Non loquéntur lábia mea iniquitátem, nec lingua mea meditábitur mendácium.
5 Absit a me, ut justos vos esse júdicem; donec defíciam, non recédam ab innocéntia mea.

R. Versa est in luctum cíthara mea, et órganum meum in vocem fléntium:
* Parce mihi, Dómine, nihil enim sunt dies mei.
V. Cutis mea denigráta est super me, et ossa mea aruérunt.
R. Parce mihi, Dómine, nihil enim sunt dies mei.

Lectio 2
Job 27:6-10.
6 Justificatiónem meam, quam cœpi tenére, non déseram; neque enim reprehéndit me cor meum in omni vita mea.
7 Sit ut ímpius inimícus meus, et adversárius meus quasi iníquus.
8 Quæ est enim spes hypócritæ, si aváre rápiat, et non líberet Deus ánimam ejus?
9 Numquid Deus áudiet clamórem ejus, cum vénerit super eum angústia?
10 Aut póterit in Omnipoténte delectári, et invocáre Deum omni témpore?

R. Utinam appenderéntur peccáta mea, quibus iram mérui,
* Et calámitas, quam pátior, in statéra.
V. Quasi aréna maris hæc grávior apparéret, unde et verba mea dolóre sunt plena.
R. Et calámitas, quam pátior, in statéra.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et calámitas, quam pátior, in statéra.

Lectio 3
Commemoratio pro Ss. Mart. Proto et Hyacintho.
Protus et Hyacinthus fratres, beátæ Eugeniæ Vírginis eunuchi, una cum illa ab Héleno episcopo baptizati, ac stúdiis déditi divinárum litterárum, aliquámdiu in Ægypto inter ascetas mira humilitate et vitæ sanctitáte vixérunt. Sed póstea, sanctam Vírginem Eugeniam Romam prosecuti, Gallieno imperatóre, in Urbe propter christianæ fidei professiónem comprehénsi sunt. A quibus cum nullo modo impetrari posset ut, christianam religiónem deseréntes, deos cólerent, acerbis verbéribus cæsi, secúri feriúntur tertio Idus Septembris.



Te Deum.


Introitus. Ps. 36, 39. Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.





Oratio. Beatórum Mártyrum tuórum Proti et Hyacínthi nos, Dómine, fóveat pretiósa conféssio: et pia júgiter intercéssio tueátur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 10, 32-38.

Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere! confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necéssaria est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.

Graduale. Ps. 33, 18-19. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. ℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.





Allelúja, allelúja. ℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 1-8.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam occídent, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numerári sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confiténtur illum coram Angelis Dei.

Offertorium. Sap. 3, 1, 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiae: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.





Secreta. Pro sanctórum Martyrum tuórum Proti et Hyacinthi commemoratióne, múnera tibi, Dómine, quæ debémus, exsólvimus: præsta, quǽsumus; ut remédium nobis perpétuæ salútis operéntur. Per Dóminum.

Communio. Matth. 10, 27. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.





Postcommunio. Ut percépta nos, Dómine, tua sancta puríficent: beatórum Mártyrum tuórum Proti et Hyacínthi, quǽsumus, ímploret orátio. Per Dóminum.



LDVM





Comments