Alter alteríus ónera portáte, et sic adimplébitis legem Christi...







Today is the 15th Sunday post Pentecosten, the 2nd Sunday of September; the Mass is Inclina Domine aurem tuam. The day's page at the site of the Schola Sainte-Cécile is here, and the livret for Holy Mass is here.

Am headed out for the morning walk; in the video recording from Barroux, they have just sung the Asperges me and are about to begin the procession, so it is a good moment to pause the recording.


Lectio 4
Ex libro Morálium sancti Gregórii Papæ
Liber 9, Cap. 2.
Vero scio quod ita sit, et quod non justificábitur homo compósitus Deo. Homo quippe Deo non compósitus justítiam pércipit, compósitus amíttit; quia quisquis se auctóri bonórum cómparat, bono se, quod accéperat, privat. Qui enim accépta bona sibi árrogat, suis contra Deum donis pugnat. Unde ergo despéctus erígitur, dignum est ut eréctus inde destruátur. Sanctus autem vir, quia omne virtútis nostræ méritum esse vítium cónspicit, si ab intérno árbitro distrícte judicétur, recte subjúngit: Si volúerit conténdere cum eo, non póterit respondére ei unum pro mille.

R. Indúta est caro mea putrédine, et sórdibus púlveris cutis mea áruit et contrácta est:
* Meménto mei, Dómine, quóniam ventus est vita mea.
V. Dies mei velócius transiérunt quam a texénte tela succíditur, et consúmpti sunt absque ulla spe.
R. Meménto mei, Dómine, quóniam ventus est vita mea.

Lectio 5
In Scriptúra sancta millenárius númerus pro universitáte solet intélligi. Hinc étenim Psalmísta ait: Verbi, quod mandávit in mille generatiónes: cum profécto constet, quod ab ipso mundi exórdio usque ad Redemptiónis advéntum per Evangelístam non ámplius quam septuagínta et septem propágines numeréntur. Quid ergo in millenário número nisi ad proferéndam novam sóbolem perfécta univérsitas præscítæ generatiónis exprímitur? Hinc et per Joánnem dícitur: Et regnábunt cum eo mille annis: quia vidélicet regnum sanctæ Ecclésiæ universitátis perfectióne solidátur.

R. Páucitas diérum meórum finiétur brevi; dimítte me, Dómine, ut plangam páululum dolórem meum,
* Antequam vadam ad terram tenebrósam et opértam mortis calígine.
V. Manus tuæ, Dómine, fecérunt me, et plasmavérunt me totum in circúitu; et sic repénte præcípitas me?
R. Antequam vadam ad terram tenebrósam et opértam mortis calígine.

Lectio 6
Quia vero monas décies multiplicáta in denárium dúcitur, denárius per semetípsum ductus in centenárium dilatátur, qui rursus per denárium ductus in millenárium ténditur; cum ab uno incípimus, ut ad millenárium veniámus, quid hoc loco uníus appellatióne, nisi bene vivéndi inítium? quid millenárii númeri amplitúdine, nisi ejúsdem bonæ vitæ perféctio designátur? Cum Deo autem conténdere, est, non ei tribúere, sed sibi glóriam suæ virtútis arrogáre. Sed sanctus vir conspíciat, quia et qui summa jam dona percépit, si de accéptis extóllitur, cuncta quæ accéperat, amíttit.

R. Non abscóndas me, Dómine, a fácie tua: manum tuam longe fac a me,
* Et formído tua non me térreat.
V. Córripe me, Dómine, in misericórdia, non in furóre tuo, ne forte ad níhilum rédigas me.
R. Et formído tua non me térreat.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et formído tua non me térreat.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 7:11-16.
In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem, quæ vocátur Naim; et ibant cum eo discípuli ejus, et turba copiósa. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Sermo 44 de verbis Domini, circa initium.
De júvene illo resuscitáto gavísa est mater vídua; de homínibus in spíritu quotídie suscitátis gaudet mater Ecclésia. Ille quidem mórtuus erat córpore; illi autem mente. Illíus mors visíbilis visibíliter plangebátur; illórum mors invisíbilis nec quærebátur, nec videbátur. Quæsívit ille, qui nóverat mórtuos. Ille solus nóverat mórtuos, qui póterat fácere vivos. Nisi enim ad mórtuos suscitándos venísset, Apóstolus non díceret: Surge, qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus.

R. Quis mihi tríbuat, ut in inférno prótegas me et abscóndas me, donec pertránseat furor tuus, Dómine, nisi tu, qui solus es Deus?
* Et constítuas mihi tempus, in quo recordéris mei?
V. Numquid sicut dies hóminis dies tui, ut quæras iniquitátem meam; cum sit nemo, qui de manu tua possit erúere.
R. Et constítuas mihi tempus, in quo recordéris mei?

Lectio 8
Tres autem mórtuos invenímus a Dómino resuscitátos visibíliter, míllia invisibíliter. Quot autem mórtuos visibíliter suscitáverit, quis novit? Non enim ómnia, quæ fecit, scripta sunt. Joánnes hoc dixit: Multa ália fecit Jesus, quæ si scripta essent, árbitror totum mundum non posse libros cápere. Multi ergo sunt álii sine dúbio suscitáti, sed non tres frustra commemoráti. Dóminus enim noster Jesus Christus ea quæ faciébat corporáliter, étiam spiritáliter volébat intélligi. Neque enim tantum mirácula propter mirácula faciébat; sed ut illa, quæ faciébat, mira essent vidéntibus, vera essent intelligéntibus.

R. Duo Séraphim clamábant alter ad álterum:
* Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth: * Plena est omnis terra glória ejus.
V. Tres sunt qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Plena est omnis terra glória ejus.

Lectio 9
Quemádmodum qui videt lítteras in códice óptime scripto, et non novit légere, laudat quidem antiquárii manum, admírans ápicum pulchritúdinem; sed quid sibi velint, quid índicent illi ápices, nescit, et est óculis laudátor, mente non cógnitor. Alius autem et laudat artifícium, et capit intelléctum: ille útique, qui non solum vidére quod commúne est ómnibus, potest, sed étiam légere; quod qui non dídicit, non potest. Ita qui vidérunt Christi mirácula, et non intellexérunt quid sibi vellent, et quid intelligéntibus quodámmodo innúerent, miráti sunt tantum quia facta sunt; álii vero et facta miráti, et intellécta assecúti. Tales nos in schola Christi esse debémus.


Te Deum. 



M l'Abbé Grodziski was the celebrant of Holy Mass at Saint-E. Am sipping a cup of tea brewed from leaves that I'm trying for the first time: a green tea called Lotus, from Vietnam. One can scent 'cream, corn, dried yellow flowers' and taste 'tuber, Fuji apple, winter greens', according to the tea-seller. I can vouch for the 'cream, corn' in the nose but I don't know about the abstraction 'dried yellow flowers', ha. I'm enjoying it, and believe I can tell what the taste description is getting at with 'winter greens', maybe, but for the rest, eh. A birthday gift from my Sister; such delicacies are hors budget these days for me. 

It is the video recording that is mislabelled, ahem.





Introitus. Ps. 85, 1 et 2-3. Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te: miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die. Ps. ibid., 4. Lætífica ánimam servi tui: quia ad te, Dómine, ánimam meam levávi. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat: et quia sine te non potest salva consístere; tuo semper múnere gubernétur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Gal. 5, 25-26; 6, 1-10.

Fratres: Si spíritu vívimus, spíritu et ambulémus. Non efficiámur inanis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes. Fratres, et si præoccupátus fúerit homo in áliquo delícto, vos, qui spirituáles estis, hujúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, considerans teípsum, ne et tu tentéris. Alter alteríus ónera portáte, et sic adimplébitis legem Christi. Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum nihil sit, ipse se sedúcit. Opus autem suum probet unusquísque, et sic in semetípso tantum glóriam habébit, et non in áltero. Unusquísque enim onus suum portábit. Commúnicet autem is, qui catechizátur verbo, ei, qui se catechízat, in ómnibus bonis. Nolíte erráre: Deus non irridétur. Quæ enim semináverit homo, hæc et metet. Quóniam qui séminat in carne sua, de carne et metet corruptiónem: qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam. Bonum autem faciéntes, non deficiámus: témpore enim suo metémus, non deficiéntes. Ergo, dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, maxime autem ad domésticos fídei.

Graduale. Ps. 91, 2-3. Bonum est confitéri Dómino: et psallere nomini tuo, Altíssime. ℣. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 94, 3. Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnem terram. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 7, 11-16.

In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem, quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus et turba copiósa. Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce, defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accéssit et tétigit lóculum. Hi autem, qui portábant, stetérunt. Et ait: Adoléscens, tibi dico, surge. Et resédit, qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: Quia Prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam.

The 'homilies' for today of Father Zuhlsdorf (here) and of Dr Olson (here); a reminder that Dr Olson follows the Pauline Rite lessons. Our friend the anonymous Dominican at Voice of the Family Digest seems to have been away from his desk this week. 

Credo.

At the Offertory, the Schola and people sang the Laudes regiae, from the 8th century. Perhaps this will be reprised on Saturday, when his Eminence Cardinal Burke will be received for the celebration of a pontifical Mass in thanksgiving for the ten years of good work done by the Association SOS Chrétiens d'Orient

Offertorium. Ps. 39,2,3 et 4. Exspéctans exspectávi Dóminum, et respéxit me: et exaudívit deprecatiónem meam: et immísit in os meum cánticum novum, hymnum Deo nostro.





Secreta. Tua nos, Dómine, sacramenta custodiant: et contra diabólicos semper tueántur incúrsus. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

The Schola sang Marc-Antoine Charpentier's Magnificat, H 72, at the Communion. 





Communio. Joann. 6, 52. Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sǽculi vita.





Postcommunio. Mentes nostras et córpora possídeat, quǽsumus, Dómine, doni cœléstis operátio: ut non noster sensus in nobis, sed júgiter ejus prævéniat efféctus. Per Dóminum.





The video recording of Vespers at Saint-Eugène today.






LDVM








Comments