Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei...
Today is the feast of the Apostle Saint Peter ad Vincula, with commemorations of the Apostle of the Gentiles and of the Holy Maccabees. At Barroux, the Mass Clamaverunt iusti of the Holy Martyrs was sung; it is Clamaverunt provided in the Missale Romanum, anyway; we shall see. I had been looking forward with a touch of nostalgia to the Mass of Saint Peter since the cathedral of the diocese wherein I became a Catholic, Cincinnati, is dedicated under this title of the Apostle. I suppose I ought not to leave unsaid the fact that in the Ioannes XXIII liturgical nonsense the feast of Saint Peter ad Vincula was suppressed from the Kalendarium.
Clamaverunt iusti it was.
Lectio 9
Commemoratio pro sanctis Machabeis
Sermo sancti Gregório Nazianzéni
Orátio 20 in Machabæos
Quidnam Machabǽi? Horum enim nómine dies festus præsénti frequéntia celebrátur. Qui, etsi apud multos non sunt in honóre, quod illud certámen post Christum non suscepérunt; tamen digni sunt qui ab ómnibus honoréntur, quia pro pátriis légibus et institútis fortes constantésque se præbuérunt. Nam qui martýrium subiére ante Christi passiónem, quid factúri erant, si post Christum persecutiónem passi fuíssent, ejúsque mortem, nostræ salútis causa suscéptam, ad imitándum propósitam habuíssent? Quorum enim, nullo propósito exémplo, talis tántaque virtus fuit; an non ii, exémplum illud intuéntes, fórtius in certámen descendíssent? Quin étiam mýstica quædam et occúlta rátio, mihi quidem atque ómnibus Dei amatóribus valde probábilis est, néminem eórum qui ante Christi advéntum martýrio consummáti sunt, id sine fide in Christum cónsequi pótuisse.
Te Deum.
Introitus. Ps. 33, 18. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Fratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet: quæ et fídei nostræ prǽbeat increménta virtútum; et multíplici nos suffrágio consolétur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Oratio. Fratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet: quæ et fídei nostræ prǽbeat increménta virtútum; et multíplici nos suffrágio consolétur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 11, 33-39.
Allelúja, allelúja. V. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crimina: Christum secuta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdant autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam cecíderit, habet potestátem mittere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium. Ps. 149, 5-6. Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt impetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: álii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentári sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Ps. 132, 1-2. Ecce, quam bonum et quam jucundum, habitáre fratres in unum! V. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
Graduale. Ps. 132, 1-2. Ecce, quam bonum et quam jucundum, habitáre fratres in unum! V. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
Allelúja, allelúja. V. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crimina: Christum secuta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Offertorium. Ps. 149, 5-6. Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Secreta. Mystéria tua, Dómine, pro sanctórum Martyrum tuórum honóre, devóta mente tractémus: quibus et præsídium nobis crescat et gáudium. Per Dóminum.
Sanctus, Agnus Dei.
Communio. Luc. 12, 4. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Communio. Luc. 12, 4. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quorum memóriam sacraménti participatióne recólimus, fidem quoque proficiéndo sectémur. Per Dóminum.
~+~+~+~
The Mass Nunc scio vere of the feast of Saint Peter ad Vincula. An opportune place to point out that I typically use the 1920 Missale Romanum for these Mass propers; it is convenient, and much of the time the provisions there are closer to the 1939 ordo I consult than to the Divino afflatu pages at Divinum Officium-- the only differences, so far as I know, would be found in feasts added to the Kalendarium after 1920.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui beátum Petrum Apostolum, a vínculis absolútum, illǽsum abíre fecísti: nostrórum, quǽsumus, absólve víncula peccatórum; et ómnia mala a nobis propitiátus exclúde. Per Dóminum.
Et fit Commemoratio S. Pauli Apostoli, ante omnes alias Commemorationes.
Oratio. Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus.
Deinde Commemoratio Ss. Machabæorum Martyrum, ut in Missa eorum.
Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 12, 1-11.
In diébus illis: Misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia. Occidit autem Jacóbum fratrem Joánnis gládio. Videns autem, quia pláceret Judǽis, appósuit, ut apprehénderet et Petrum. Erant autem dies azymórum. Quem cum apprehendísset, misit in cárcerem, tradens quátuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo. Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus: et custódes ante óstium custodiébant cárcerem. Et ecce, Angelus Dómini ástitit: et lumen refúlsit in habitáculo: percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge velóciter. Et cecidérunt caténæ de mánibus ejus. Dixit autem Angelus ad eum: Præcíngere, et cálcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me. Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat, quia verum est, quod fiébat per Angelum: existimábat autem se visum vidére. Transeúntes autem primam et secúndam custódiam, venérunt ad portam férream, quæ ducit ad civitátem: quæ ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum: et contínuo discéssit Angelus ab eo. Et Petrus ad se revérsus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum.
Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja. V. Solve, jubénte Deo, terrárum, Petre, caténas: qui facis, ut páteant cœléstia regna beátis. Allelúja.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 13-19.
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philippi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam aut unum ex Prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Credo.
Offertorium. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.
Pro S. Paulo Secreta. Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis.
Deinde Commemoratio Ss. Machabæorum.
Sanctus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
Postcommunio. Córporis sacri et pretiósi sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. Per Dominum.
Pro S. Paulo Postcommunio. Percéptis, Dómine, sacramentis, beáto Paulo Apostolo tuo interveniénte, deprecámur: ut, quæ pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam.
Deinde Commemoratio Ss. Machabæorum.
LDVM
Comments
Post a Comment