Lectio 4
Sermo sancti Joánnis Chrysóstomi
Homilia 22 in 2 Cor. 10 in Moralibus.
Ne tardes convérti ad Dóminum, et ne dífferas de die in diem; nescis enim quid paritúra sit superventúra dies. Perículum enim et metus est in defferéndo; salus vero certa ac secúra, si nulla sit dilátio. Virtútem ígitur cole: sic enim, licet júvenis moriáris, secúre discésseris: quod si ad senectútem pervéneris, cum multa facilitáte et nulla moléstia e vita discédes; duplicémque habébis festivitátem, et quod a vitæ malítia abstinúeris, et quod virtútem colúeris. Ne dicas: Erit tempus, quando convérti licébit: verba enim hæc Deum valde exásperant.
R. Da mihi, Dómine, sédium tuárum assistrícem sapiéntiam, et noli me reprobáre a púeris tuis:
* Quóniam servus tuus sum ego, et fílius ancíllæ tuæ.
V. Mitte illam de sede magnitúdinis tuæ, ut mecum sit et mecum labóret.
R. Quóniam servus tuus sum ego, et fílius ancíllæ tuæ.
Lectio 5
Cur nam, cum ipse tibi ætérna sǽcula promísit, tu in præsénti vita laboráre non vis, quæ parva et momentánea est; sed sic ignávus ac dissolútus agis, quasi hac breviórem áliam quamdam inquíras? Nonne illæ quotidiánæ comessatiónes, nonne illæ mensæ, nonne scorta illa, nonne theátra illa, nonne divítiæ illæ testántur inexplébilem malítiæ concupiscéntiam? Cógita bene, quod quóties scortátus es, tóties condemnásti teípsum; peccátum enim ita se habet, ut mox atque patrátum fúerit, senténtiam ferat judex.
R. Inítium sapiéntiæ timor Dómini:
* Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.
V. Diléctio illíus custódia legum est: quia omnis sapiéntia timor Dómini.
R. Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.
Lectio 6
Inebriátus es? ventri indulsísti? rapuísti? siste jam gradum: verte te in divérsum: confitére Deo grátiam, quod non in médiis peccátis te ábstulit: ne quære áliud tibi prorogári tempus ut male operéris. Multi dum male ac vitióse víverent, súbito periérunt et in maniféstam damnatiónem abiérunt: time ne idem tibi áccidat. Sed multis, inquis, dedit Deus spátium, ut in última senécta confiteréntur. Quid ígitur? numquid et tibi dábitur? Fortásse dabit, inquis. Cur dicis, fortásse? Cóntigit aliquóties? Cógita quod de ánima delíberas: proínde étiam de contrário cógita, et dic: Quid autem, si non det? Quid autem, si det, inquis? Esto, dat quidem ipse: verúmtamen hoc illo cértius et utílius.
R. Verbum iníquum et dolósum longe fac a me, Dómine:
* Divítias et paupertátem ne déderis mihi, sed tantum víctui meo tríbue necessária.
V. Duo rogávi te, ne déneges mihi ántequam móriar.
R. Divítias et paupertátem ne déderis mihi, sed tantum víctui meo tríbue necessária.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Divítias et paupertátem ne déderis mihi, sed tantum víctui meo tríbue necessária.
Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 17:11-19.
In illo témpore: Dum iret Jesus in Jerúsalem, transíbat per médiam Samaríam et Galilǽam. Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi. Et réliqua.
Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Lib. 2 quæst. Evang. cap. 40.
De decem leprósis, quos Dóminus ita mundávit, cum ait: Ite, osténdite vos sacerdótibus; quǽri potest, cur eos ad sacerdótes míserit, ut cum irent, mundaréntur. Nullum enim eórum, quibus hæc corporália benefícia prǽstitit, invenítur misísse ad sacerdótes, nisi leprósos. Nam et illum a lepra mundáverat, cui dixit: Vade, osténde te sacerdótibus, et offer pro te sacrifícium, quod præcépit Móyses, in testimónium illis. Quæréndum ígitur est, quid ipsa lepra signíficet: non enim sanáti, sed mundáti dicúntur, qui ea caruérunt. Colóris quippe vítium est, non valetúdinis, aut integritátis sénsuum atque membrórum.
R. Dómine, Pater et Deus vitæ meæ, ne derelínquas me in cogitátu malígno: extolléntiam oculórum meórum ne déderis mihi, et desidérium malígnum avérte a me, Dómine; aufer a me concupiscéntiam,
* Et ánimo irreverénti et infruníto ne tradas me, Dómine.
V. Ne derelínquas me, Dómine, ne accréscant ignorántiæ meæ, nec multiplicéntur delícta mea.
R. Et ánimo irreverénti et infruníto ne tradas me, Dómine.
Lectio 8
Leprósi ergo non absúrde intélligi possunt, qui sciéntiam veræ fídei non habéntes, várias doctrínas profiténtur erróris. Non enim abscóndunt imperítiam suam; sed pro summa perítia próferunt in lucem, et jactántia sermónis osténtant. Nulla porro falsa doctrína est, quæ non áliqua vera intermísceat. Vera ergo falsis inordináte permíxta, in una disputatióne vel narratióne hóminis, tamquam in uníus córporis colóre apparéntia, signíficant lepram, tamquam veris falsísque colórum variántem atque maculántem.
R. Duo Séraphim clamábant alter ad álterum:
* Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth: * Plena est omnis terra glória ejus.
V. Tres sunt qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Plena est omnis terra glória ejus.
Lectio 9
Hi autem tam vitándi sunt Ecclésiæ, ut, si fíeri potest, lóngius remóti, magno clamóre Christum interpéllent; sicut isti decem stetérunt a longe, et levavérunt vocem, dicéntes: Jesu præcéptor, miserére nostri. Nam et quod præceptórem vocant, quo nómine néscio utrum quisquam Dóminum interpelláverit pro medicína corporáli; satis puto significáre, lepram falsam esse doctrínam, quam bonus præcéptor abstérgit.
Te Deum.
The celebrant at Saint-E. is Fr Jean-Christophe de Nadaï, a Dominican, whom we've met at Saint-E. several times previously; he is a member of the Commissio Leonina. I wonder if he is come late to the Traditional Rite; perhaps 'late' only to the celebration of the ceremonies of the missa cantata. He moves and sings rather more tentatively than I should imagine a cleric with a great lot of experience at it does but, of course, I could be entirely mistaken; idle spec. He is an excellent preacher, as one might expect; he enunciates carefully and speaks slowly enough that I can, as it were, see the words on paper as he progresses. For all I know his manner might drive fluent French-speakers batty, ha.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Gal. 3, 16-22.
Fratres: Abrahæ dictæ sunt promissiónes, et sémini ejus. Non dicit: Et semínibus, quasi in multis; sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico: testaméntum confirmátum a Deo, quæ post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit ad evacuándam promissiónem. Nam si ex lege heréditas, jam non ex promissióne. Abrahæ autem per repromissiónem donávit Deus. Quid igitur lex? Propter transgressiónes pósita est, donec veníret semen, cui promíserat, ordináta per Angelos in manu mediatóris. Mediátor autem uníus non est: Deus autem unus est. Lex ergo advérsus promíssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificáre, vere ex lege esset justítia. Sed conclúsit Scriptúra omnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Jesu Christi darétur credéntibus.
Graduale. Ps. 73, 20, 19 et 22. Réspice, Dómine, in testaméntum tuum: et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. ℣. Exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 89, 1. Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie. Allelúja.
Luc. 17, 11-19.
In illo témpore: Dum iret Jesus in Jerúsalem, transíbat per médiam Samaríam et Galilǽam. Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe; et levavérunt vocem dicéntes: Jesu præcéptor, miserére nostri. Quos ut vidit, dixit: Ite, osténdite vos sacerdótibus. Et factum est, dum irent, mundáti sunt. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundátus est, regréssus est, cum magna voce magníficans Deum, et cecidit in fáciem ante pedes ejus, grátias agens: et hic erat Samaritánus. Respóndens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundáti sunt? et novem ubi sunt? Non est invéntus, qui redíret et daret glóriam Deo, nisi hic alienígena. Et ait illi: Surge, vade; quia fides tua te salvum fecit.
The 'homily' for today of Father Zuhlsdorf is here. Since the anonymous Dominican friar at Voice of the Family continues silent, for all good reasons one hopes (it is August, the month for holidays), I will note Dr Olson's weekly essay even though he comments on the Pauline Rite lessons; it is not a bad thing to occasionally peer over at that lot (and, after all, I hear them at Saint Mary's). I believe that he and his family hear Holy Mass in the Byzantine Rite each Sunday (there is a Ukrainian Catholic parish in Springfield), ahem: those folks continue to count Sundays after Pentecost but I have no idea really how the Byzantine and Roman lessons agree or diverge. I really ought to learn about that, eh.
Credo.
Offertorium. Ps. 30, 15-16. In te sperávi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.
Secreta. Popitiáre, Dómine, pópulo tuo, propitiáre munéribus: ut, hac oblatióne placátus, et indulgéntiam nobis tríbuas et postuláta concedas. Per Dóminum.
Sanctus, Agnus Dei.
Communio. Sap. 16, 20. Panem de cœlo dedísti nobis, Dómine, habéntem omne delectaméntum et omnem sapórem suavitátis.
Postcommunio. Sumptis, Dómine, cœléstibus sacraméntis: ad redemptiónis ætérnæ, quǽsumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum.
The Salve Regina, in its Dominican version and in the one used at Toledo.
LDVM
Comments
Post a Comment