Today is the feast of the Invention of Saint Stephen, that is, of the discovery of his relics in 415 at Jerusalem, and the Wednesday within the 9th week post Pentecosten. If I'm reading the ordo at Barroux correctly, the monks will sing the Requiem.
Lectio 4
Sanctórum córpora Stephani Protomártyris, Gamaliélis, Nicodémi et Abibónis, quæ diu in obscúro ac sórdido loco jacúerant, Honorio imperatóre, Luciáno presbytero divínitus admónito, invénta sunt prope Jerosolymam. Cui Gamaliel cum in somnis apparuísset, gravi quadam et præclára senis spécie, locum jacéntium córporum commonstrávit, imperans ut Joánnem Jerosolymitanum antístitem adíret, agerétque cum eo ut honestius illa córpora sepelirentur.
R. Lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem:
* Dómine Jesu Christe, áccipe spíritum meum: et ne státuas illis hoc peccátum.
V. Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens.
R. Dómine Jesu Christe, áccipe spíritum meum: et ne státuas illis hoc peccátum.
Lectio 5
Quibus auditis Jerosolymórum antístes, finitimárum urbium epíscopis presbyterisque convocatis, ad locum pergit; defossos lóculos ínvenit, unde suavíssimus odor efflabátur. Cujus rei fama commóta, magna hóminum multitúdo eo convénit, multique ex variis morbis ægroti ac débiles sani et íntegri domum rediérunt. Sacrum autem sancti Stephani corpus, quod summa tunc celebritate in sanctam ecclésiam Sion illátum est, sub Theodosio junióre Constantinópolim, inde Romam, Pelagio primo summo Pontifice, translátum, in agro Verano in sepúlcro sancti Lauréntii Mártyris collocátum est.
R. Impetum fecérunt unanímiter in eum, et ejecérunt eum extra civitátem, invocántem et dicéntem:
* Dómine Jesu, áccipe spíritum meum.
V. Et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adulescéntis, qui vocabátur Saulus: et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem.
R. Dómine Jesu, áccipe spíritum meum.
Lectio 6
Ex libro sancti Augustíni Epíscopi de Cívitate Dei
Liber 22, cap. 8, circa medium
Ad aquas Tibilitanas, episcopo afferénte Projecto relíquias Mártyris gloriosíssimi Stephani, ad ejus memóriam veniebat magnæ multitúdinis concursus et occúrsus. Ibi cæca mulier, ut ad episcopum portántem pígnora sacra ducerétur, orávit: flores, quos ferebat, dedit; recepit, óculis admóvit, prótinus vidit. Stupéntibus qui áderant, præibat exsultans, viam carpens et viæ ducem ulterius non requírens. Memoráti memóriam Mártyris, quæ pósita est in castello Synicénsi, quod Hipponénsi coloniæ vicinum est, ejusdem loci Lucillus epíscopus, pópulo præcedénte atque sequente, portábat; fístula, cujus molestia jamdiu laboraverat, et familiaríssimi sui médici, qui eam secaret, opperiebátur manus, illíus piæ sarcinæ vectatióne repénte sanáta est.
R. Impii super justum jactúram fecérunt, ut eum morti tráderent:
* At ille gaudens suscépit lápides, ut mererétur accípere corónam glóriæ.
V. Continuérunt aures suas, et ímpetum fecérunt unanímiter in eum.
R. At ille gaudens suscépit lápides, ut mererétur accípere corónam glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. At ille gaudens suscépit lápides, ut mererétur accípere corónam glóriæ.
Lectio 7Léctio sancti Evangélii secúndum MatthǽumMatt 23:34-39In illo témpore: Dicebat Jesus scribis et pharisæis: Ecce ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas: et ex illis occidetis, et crucifigetis. Et réliqua.
Homilía sancti Hierónymi PresbýteriLiber 4 Comment. in cap. 23 Matth.Hoc quod antea dixeramus, Implete mensúram patrum vestrórum; ad personam Dómini pertinere, eo quod occidendus esset ab eis, potest et ad discipulos ejus referri, de quibus nunc dicit: Ecce ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas. Simulque observa, juxta Apostolum scribentem ad Corinthios, varia esse dona discipulórum Christi; alios prophétas, qui ventúra prædícent; alios sapiéntes, qui novérunt quando debeant proferre sermónem; alios scribas in lege doctíssimos, ex quibus lapidátus est Stephanus, Paulus occisus, crucifixus Petrus, flagelláti in Actibus Apostolórum discípuli.
R. Stéphanus servus Dei, quem lapidábant Judǽi, vidit cælos apértos: vidit, et introívit:* Beátus homo, cui cæli patébant.V. Cum ígitur saxórum crepitántium túrbine quaterétur, inter æthéreos aulæ cæléstis sinus divína ei cláritas fúlsit.R. Beátus homo, cui cæli patébant.
Lectio 8Quærimus, quis iste sit Zacharías fílius Barachíæ: quia multos légimus Zacharías. Et ne líbera nobis tribuerétur erroris facultas, additum est: Quem occidístis inter templum et altáre. In diversis diversa legi: et debeo singulórum opiniónes pónere. Alii Zacharíam fílium Barachíæ dicunt, qui in duódecim prophétis undecimus est, patrisque in eo nomen consentit: sed ubi occisus sit inter templum et altáre, Scriptúra non lóquitur; maxime cum tempóribus ejus vix ruinæ templi fúerint. Alii Zacharíam patrem Joánnis intelligi volunt, ex quibusdam apocryphórum somniis approbántes, quod proptérea occisus sit, quia Salvatoris prædicaverit advéntum.
R. Patefáctæ sunt jánuæ cæli Christi Mártyri beáto Stéphano, qui in número Mártyrum invéntus est primus:* Et ídeo triúmphat in cælis coronátus.V. Mórtem enim, quam Salvátor noster dignátus est pro nobis pati, hanc ille primus réddidit Salvatóri.R. Et ídeo triúmphat in cælis coronátus.V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.R. Et ídeo triúmphat in cælis coronátus.
Lectio 9Alii istum volunt esse Zacharíam, qui occisus est a Joas rege Judæ inter templum et altáre, sicut Regum narrat historia. Sed observándum, quod ille Zacharías non sit fílius Barachíæ, sed fílius Jójadæ sacerdotis: unde et Scriptúra refert: Non fuit recordátus Joas patris ejus Jójadæ, quia sibi fecísset bona. Cum ergo et Zacharíam teneámus et occisiónis conséntiat locus: quærimus, quare Barachíæ dicátur fílius, et non Jójadæ? Barachía lingua nostra Benedíctus Dómini dícitur, et sacerdotis Jójadæ justítia Hebræo nómine demonstrátur. In Evangelio, quo utúntur Nazareni, pro fílio Barachíæ, fílium Jójadæ reperímus scriptum.
Te Deum.
Introitus. Ps. 118,23,86 et 23. Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me: ádjuva me, Dómine, Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis justificatiónibus. Ps. ibid., 1. Beati immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini, ℣. Glória Patri.
Oratio. Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus: ut discámus et inimícos dilígere; quia ejus inventiónem celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit.
Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 6, 8-10; 7, 54-59.
In diebus illis: Stéphanus plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quæ appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum, qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano: et non póterant resístere sapiéntiæ et Spirítui, qui loquebátur. Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. Cum autem esset Stéphanus plenus Spíritu Sancto, inténdens in cœlum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce, vídeo cœlos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecerunt unanímiter in eum. Et ejiciéntes eum extra civitatem, lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis, qui vocabátur Saulus. Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem: Dómine Jesu, súscipe spíritum meum. Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens: Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino.
Graduale. Ps. 118, 23 et 86. Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me. ℣. Ps. 6, 5. Adjuva me, Dómine, Deus meus: salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Allelúja, allelúja, ℣. Act. 7, 55. Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Matthǽum.
Matth. 23, 34-39.
In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Ecce, ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem: ut véniat super vos omnis sanguis justus, qui effúsus est super terram, a sánguine Abel justi usque ad sánguinem Zacharíæ, filii Barachíæ, quem occidístis inter templum et altáre. Amen, dico vobis, vénient hæc ómnia super generatiónem istam. Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóies vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti? Ecce, relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis: Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.
Offertorium. Act. 6, 5 et 7, 59. Elegérunt Apóstoli Stéphanum Levítam, plenum fide et Spíritu Sancto: quem lapidavérunt Judǽi orántem, et dicéntem: Dómine Jesu, áccipe spíritum meum, allelúja.
Secreta. Súscipe, Dómine, múnera pro tuórum commemoratióne Sanctórum: ut, sicut illos pássio gloriósos effécit; ita nos devótio reddat innócuos. Per Dóminum.
Communio. Act. 7, 55, 58 et 59. Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei: Dómine Jesu, accipe spíritum meum, et ne státuas illis hoc peccátum.
Postcommunio. Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáto Stéphano Mártyre tuo, sempitérna protectióne confírment. Per Dóminum.
~+~+~+~
The Mass Requiem aeternam, sung monthly at Barroux for the deceased brethren, relatives, friends, and benefactors.
Introitus. 4. Esdr. 2, 34 et 35. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Ps. 64, 2-3. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet. Requiem ætérnam.
Oratio. Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam; ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. Per Dóminum.
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc. 14, 13.
In diébus illis: Audívi vocem de cœlo, dicéntem mihi: Scribe: Beáti mórtui, qui in Dómino moriúntur. Amodo jam dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis: ópera enim illórum sequúntur illos.
Graduale. 4. Esdr. 2, 34 et 35. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. ℣. Ps. 111, 7. In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.
Tractus. Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. ℣. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. ℣. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.
Dies iræ, dies illa
Solvet sæclum in favílla:
Teste David cum Sibýlla.
Quantus tremor est futúrus,
Quando judex est ventúrus,
Cuncta stricte discussúrus!
Tuba, mirum spargens sonum
Per sepúlcra regiónum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupébit et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Judicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
In quo totum continétur,
Unde mundus judicétur.
Judex ergo cum sedébit,
Quidquid latet, apparébit:
Nil multum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus?
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix justus sit secúrus?
Rex treméndæ majestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis.
Recordáre, Jesu pie,
Quod sum causa tuæ viæ:
Ne me perdas illa die.
Quærens me, sedísti lassus:
Redemísti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicánti parce, Deus.
Qui Maríam absolvísti,
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.
Preces meæ non sunt dignæ:
Sed tu bonus fac benígne,
Ne perénni cremer igne.
Inter oves locum præsta,
Et ab hœdis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
Flammis áctibus addíctis:
Voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa,
Qua resúrget ex favílla
Judicándus homo reus.
Huic ergo parce, Deus:
Pie Jesu Dómine,
Dona eis réquiem.
Amen.
✠ Sequéntia sancti Evangéliisecúndum Joánnem.
Joann. 6, 51-55.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigábant ergo Judǽi ad ínvicem, dicéntes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum? Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen, dico vobis: nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis et bibéritis ejus sánguinem, non habébitis vitam in vobis. Qui mánducat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam ætérnam: et ego resuscitábo eum in novíssimo die.
Offertorium. Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus. ℣. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam. * Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.
Secreta. Deus, cujus misericórdiæ non est númerus, súscipe propítius preces humilitátis nostræ: et animábus fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, quibus tui nóminis dedísti confessiónem, per hæc sacraménta salútis nostræ, cunctórum remissiónem tríbue peccatórum. Per Dóminum.
Secreta. Deus, cujus misericórdiæ non est númerus, súscipe propítius preces humilitátis nostræ: et animábus fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, quibus tui nóminis dedísti confessiónem, per hæc sacraménta salútis nostræ, cunctórum remissiónem tríbue peccatórum. Per Dóminum.
Sanctus, Agnus Dei.
Communio. 4. Esdr. 2, 35 et 34. Lux ætérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es. ℣. Requiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.
Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut ánimæ fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, pro quibus hoc sacrifícium laudis tuæ obtúlimus majestáti; per hujus virtútem sacraménti a peccátis ómnibus expiátæ, lucis perpétuæ, te miseránte, recípiant beatitúdinem. Per Dóminum.
Communio. 4. Esdr. 2, 35 et 34. Lux ætérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es. ℣. Requiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.
Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut ánimæ fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, pro quibus hoc sacrifícium laudis tuæ obtúlimus majestáti; per hujus virtútem sacraménti a peccátis ómnibus expiátæ, lucis perpétuæ, te miseránte, recípiant beatitúdinem. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment