Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum ǽreum, super omnem terram, régibus Juda, princípibus ejus, et sacerdótibus, et pópulo terræ...

Et dixi, A a a, Dómine Deus: ecce néscio loqui, quia puer ego sum. Et dixit Dóminus ad me: Noli dícere, Puer sum: quóniam ad ómnia, quæ mittam te, ibis: et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris.



 


Today is the feast of the Beheading of Saint John the Baptist, with the commemoration of the Martyr Saint Sabina. Am having to do errands this morning, eh; the humidity is only 86%, so the iPad mages say, and it's not quite 60° F., so weather-wise it looks to be a decent day but we shall see.




Lectio 1
Incipit liber Jeremíæ Prophétæ
Jer 1:1-5.
1 Verba Jeremíæ fílii Helcíæ, de sacerdótibus, qui fuérunt in Anathoth, in terra Bénjamin.
2 Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Josíæ fílii Amon regis Juda, in tertiodécimo anno regni ejus.
3 Et factum est in diébus Jóakim fílii Josíæ regis Juda, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ fílii Josíæ regis Juda, usque ad transmigratiónem Jerúsalem, in mense quinto.
4 Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:
5 Priúsquam te formárem in útero, novi te: et ántequam exíres de vulva, sanctificávi te, et prophétam in géntibus dedi te.

R. Misit Heródes rex manus, ac ténuit Joánnem et vinxit eum in cárcere, quia metuébat eum propter Herodíadem,
* Quam túlerat fratri suo Philíppo uxórem.
V. Arguébat Heródem Joánnes propter Herodíadem.
R. Quam túlerat fratri suo Philíppo uxórem.

Lectio 2
Jer 1:6-10.
6 Et dixi, A a a, Dómine Deus: ecce néscio loqui, quia puer ego sum.
7 Et dixit Dóminus ad me: Noli dícere, Puer sum: quóniam ad ómnia, quæ mittam te, ibis: et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris.
8 Ne tímeas a fácie eórum: quia tecum ego sum, ut éruam te, dicit Dóminus.
9 Et misit Dóminus manum suam, et tétigit os meum: et dixit Dóminus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
10 Ecce constítui te hódie super gentes, et super regna, ut evéllas, et déstruas, et dispérdas, et díssipes, et ædífices, et plantes.

R. Joánnes Baptísta arguébat Heródem
* Propter Herodíadem, quam túlerat fratri suo vivénti uxórem.
V. Misso Heródes spiculatóre, præcépit amputári caput Joánnis in cárcere.
R. Propter Herodíadem, quam tulerat fratri suo vivénti uxórem.

Lectio 3
Jer 1:17-19.
17 Tu ergo accínge lumbos tuos, et surge, et lóquere ad eos ómnia quæ ego præcípio tibi. Ne formídes a fácie eórum: nec enim timére te fáciam vultum eórum.
18 Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum ǽreum, super omnem terram, régibus Juda, princípibus ejus, et sacerdótibus, et pópulo terræ.
19 Et bellábunt advérsum te, et non prævalébunt: quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te.

R. Puéllæ saltánti imperávit mater:
* Nihil áliud petas, nisi caput Joánnis. * Et contristátus est rex propter jusjurándum et propter simul discumbéntes.
V. Ait puélla matri suæ: Quid petam? At illa ait.
R. Nihil áliud petas, nisi caput Joánnis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et contristátus est rex propter jusjurándum et propter simul discumbéntes.

Lectio 4
Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de Virgínibus
Lib. 3 post initium.
Quóniam beáti Joánnis Baptistæ non strictim prætereunda est recordátio, interest ut quis et a quibus et quam ob causam, quo modo et quo témpore sit occisus, advertere debeamus. Ab adúlteris justus occíditur, et a reis in judicem capitális sceleris pœna convértitur. Deínde præmium saltatricis, mors est Prophetæ. Postremo (quod étiam omnes bárbari horrére consuevérunt) inter epulas atque convivia consummandæ crudelitátis profertur edictum; et a convívio ad carcerem, de carcere ad convivium feralis flagitii circumfertur obsequium. Quanta in uno facínore sunt crimina!

R. Justus germinábit sicut lílium:
* Et florébit in ætérnum ante Dóminum.
V. Plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri.
R. Et florébit in ætérnum ante Dóminum.

Lectio 5
Quis non, cum e convívio ad carcerem cursari vidéret, putaret Prophétam jussum esse dimitti? Quis, inquam, cum audísset natalem esse Herodis, solemne convivium, puellæ optiónem eligéndi quod vellet datam; missum ad Joánnem ob solutiónem non arbitrarétur? Quid crudelitáti cum deliciis? quid cum funéribus voluptati? Rápitur ad pœnam Prophéta convivali témpore, convivali præcépto, quo non cuperet vel absolvi: perímitur gládio, caput ejus affertur in disco. Hoc crudelitáti férculum debebátur, quo insatiáta épulis féritas vescerétur.

R. Iste cognóvit justítiam, et vidit mirabília magna, et exorávit Altíssimum:
* Et invéntus est in número Sanctórum.
V. Iste est, qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad cæléstia regna.
R. Et invéntus est in número Sanctórum.

Lectio 6
Intuére, rex acerbíssime, tuo spectacula digna convivio. Pórrige déxteram, ne quid sævítiæ tuæ desit; ut inter digitos tuos rivi défluant sacri cruoris. Et, quóniam non exsaturari épulis fames, non restingui póculis pótuit inauditæ sævítiæ sitis; bibe sánguinem scaturiéntibus adhuc venis exsecti cápitis profluentem. Cerne óculos in ipsa morte sceleris tui testes, aversántes conspéctum deliciárum. Claudúntur lúmina non tam mortis necessitate quam horrore luxuriæ. Os aureum illud exsangue, cujus senténtiam ferre non poteras, conticescit, et adhuc timétur.

R. Honestum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Descendítque cum illo in fóveam, et in vinculis non derelíquit eum.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 6:17-29.
In illo témpore: Misit Heródes ac ténuit Joánnem, et vinxit eum in cárcere propter Herodíadem, uxórem Philíppi fratris sui, quia duxerat eam. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Sermo 10 in novis. Serm.
Cum sanctum Evangélium legerétur, crudele spectaculum ante óculos nostros constitutum est: caput sancti Joánnis in disco, feralis missus crudelitátis propter ódium veritátis. Puella saltat, et sævit mater; et inter lascivias et delicias convivántium témere jurátur, et ímpie, quod jurátur, implétur. Factum est Joánni, quod ipse prædixerat; de Dómino enim Jesu Christo dixerat: Illum oportet crescere, me autem minui. Iste minutus est in cápite, ille crevit in cruce. Odium péperit véritas. Non pótuit æquo animo tolerári quod homo Dei sanctus monebat; qui útique salútem eórum quærebat, quos sic monebat. Respondérunt illi mala pro bonis.

R. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei Dómine,
* Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
V. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
R. Et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.

Lectio 8
Quid enim ille diceret, nisi quo plenus erat? et quid illi respondérent, nisi quo pleni erant? Ille tríticum seminávit, sed spinas invénit. Dicebat regi: Non licet tibi habere uxórem fratris tui. Vincebat enim regem libído: tenebat apud se prohíbitam uxórem fratris sui. Sed eum tamen sic libebat, ut non sæviret; honorábat eum, a quo verum audiebat. Sed mulier detestábilis ódium concipiebat, quod aliquándo dato témpore páreret. Quando autem parturiebat, péperit filiam, filiam saltántem.

R. Stola jucunditátis índuit eum Dóminus:
* Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.
V. Cibávit illum Dóminus pane vitæ et intelléctus: et aqua sapiéntiæ salutáris potávit illum.
R. Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et corónam pulchritúdinis pósuit super caput ejus.

Lectio 9
Commemoratio S. Sabinæ Martyris
Sabina, mulier Romana, Valentini viri claríssimi uxor, a Seráphia vírgine christianæ fidei præceptis instituta, post sanctæ Vírginis martyrium, collectas ejus relíquias piis exsequiis sepelívit. Quæ propter eam causam paulo post, Hadriáno imperatóre, comprehensa, Elpidio júdici sistitur. Cui is: Tu ne illa Sabina et génere et matrimonio nobilíssima? At illa, Sum, inquit: sed Dómino meo Jesu Christo grátias ago, qui me, intercessióne Seráphiæ famulæ suæ, e dæmonum potestate liberávit. Quam varie tentatam ut propositum mutaret, cum a fidei constántia movére non posset, præfectus, pronuntiáta senténtia quod deos contemneret, cápitis damnávit. Ejus corpus a Christiánis in eodem sepúlcro cónditum est, in quo ipsa magistram fidei suæ Seráphiam posúerat.



Te Deum.


Introitus. Ps. 118, 46-47. Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V. Glória Patri.







Oratio. Sancti Joánnis Baptístæ Præcursóris et Martyris tui, quǽsumus, Dómine, veneránda festívitas: salutáris auxílii nobis præstet efféctum: Qui vivis et regnas.

Oratio. Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ Sabínæ Mártyris tuæ natalítia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur. Per Dóminum.

Léctio Jeremíæ Prophétæ.
Jer. 1, 17-19.

In diébus illis: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: Accínge lumbos tuos, et surge, et lóquere ad Juda ómnia, quæ ego præcípio tibi. Ne formides a fácie eórum: nec enim timére te fáciam vultum eórum. Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum ǽreum, super omnem terram, régibus Juda, princípibus ejus, et sacerdótibus, et pópulo terræ. Et bellábunt advérsum te, et non prævalebunt: quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.





Allelúja, allelúja. V. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 6, 17-29.

In illo témpore: Misit Heródes, ac ténuit Joánnem, et vinxit eum in cárcere propter Herodíadem, uxorem Philíppi fratris sui, quia dúxerat eam. Dicebat enim Joánnes Heródi: Non licet tibi habére uxórem fratris tui. Heródias autem insidiabátur illi, et volébat occídere eum, nec póterat. Heródes enim metuébat Joánnem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiébat eum, et audíto eo multa faciébat, et libénter eum audiébat. Et cum dies opportúnus accidísset, Heródes natális sui cœnam fecit princípibus et tribúnis et primis Galilǽæ. Cumque introísset fília ipsíus Herodíadis, et saltásset, et placuísset Heródi simúlque recumbéntibus; rex ait puéllæ: Pete a me, quod vis, et dabo tibi. Et jurávit illi: Quia quidquid petiéris dabo tibi, licet dimídium regni mei. Quæ cum exiísset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joánnis Baptístæ. Cumque introísset statim cum festinatióne ad regem, petívit dicens: Volo, ut protínus des mihi in disco caput Joánnis Baptístæ. Et contristátus est rex: propter jusjurándum et propter simul discumbéntes nóluit eam contristáre: sed misso spiculatóre, præcépit afférri caput ejus in disco. Et decollávit eum in cárcere. Et áttulit caput ejus in disco: et dedit illud puéllæ, et puella dedit matri suæ. Quo audíto, discípuli ejus venérunt et tulérunt corpus ejus: et posuerunt illud in monuménto.

Offertorium. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.





Secreta. Múnera, quæ tibi, Dómine, pro sancti Martyris tui Joánnis Baptístæ passióne deférimus: quǽsumus; ut ejus obténtu nobis profíciant ad salútem. Per Dóminum.

Secreta. Hóstias tibi, Dómine, beátæ Sabínæ Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Communio. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.





Postcommunio. Cónferat nobis, Dómine, sancti Joánnis Baptístæ sollémnitas: ut et magnífica sacraménta, quæ súmpsimus, significáta venerémur, et in nobis pótius édita gaudeámus. Per Dóminum.

Postcommunio. Divíni muneris largitáte satiáti, quǽsumus, Domine, Deus noster: ut, intercedénte beáta Sabína Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dóminum.



LDVM





Comments