Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi...




Today is the feast of the Confessor Saint Philip Benizi and the Vigil of the feast of the Apostle Saint Bartholomew. The Barroux ordo gives the votive Mass of the Holy Guardian Angels, it being a feria in their calendar; we shall see. In the 1920 Missale Romanum, the Mass Iustus ut palma would be said with commemoration of the Vigil. 

The Mass Benedicite Dominum omnes angeli eius is infra, since it is in fact what was sung at Barroux. The temperature must be in the 50s F. but I was chilly when I awoke earlier, having thrown the blanket mostly off: the first time this season, I believe. The mages of the iPad say 49, most certainly a first.



Lectio 4
Philippus ex nobili Benitiorum familia Florentiæ natus, futuræ sanctitatis jam inde ab incunabulis indicium præbuit. Vix enim quintum ætatis mensem ingressus linguam in voces mirifice solvit, hortatusque fuit matrem, ut Deiparæ Servis eleemosynam impertiret. Adolescens, dum Parisiis litterarum studia cum pietatis ardore conjungeret, plurimos ad cælestis patriæ desiderium inflammavit. Reversus in patriam, et singulari visione a beatissima Virgine in Servorum suorum familiam nuper institutam vocatus, in Senarii montis antrum concessit, ubi asperam quidem jugi corporis castigatione, sed Christi Domini cruciatum meditatione suavem vitam duxit: indeque per universam pene Europam, magnamque Asiæ partem, quam evangelicis prædicationibus obivit, sodalitia Septem Dolorum Dei Matris instituit, suumque ordinem eximio virtutum exemplo propagavit.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Lectio 5
Divinæ caritatis et catholicæ fidei dilatandæ ardore vehementer accensus, sui ordinis Generalis reluctans atque invitus renuntiatus, fratres ad prædicandum Christi Evangelium in Scythiam misit: ipse vero plurimas Italiæ urbes concursans, gliscentes in eis civium discordias composuit, multasque ad Romani Pontificis obedientiam revocavit; nihilque de studio alienæ salutis omittens, perditissimos homines e vitiorum cœno ad pœnitentiam ac Jesu Christi amórem perduxit. Orationi summopere addictus, sæpe in extasim rapi visus est. Virginitatem vero adeo coluit, ut ad extremum usque spiritum voluntariis ac durissimis suppliciis illibatam custodierit.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.

Lectio 6
Effloruit in eo jugiter singularis erga pauperes misericordia, sed præcipue cum apud Camilianum agri Senensis vicum leproso nudo eleemosynam petenti propriam, qua indutus erat, vestem fuit elargitus: qua ille contectus, statim a lepra mundatus est. Cujus miraculi cum longe lateque fama manasset, nonnulli ex cardinalibus, qui Viterbium, Clemente quarto vita functo, pro successore deligendo convenerant, in Philippum, cujus cælestem étiam prudentiam perspectam habebant, intenderunt. Quo comperto vir Dei, ne forte pastoralis regiminis onus subire cogeretur, apud Tuniatum montem tamdiu delituit, donec Gregorius decimus Pontifex Maximus fuerit renuntiatus: ubi balneis, quæ étiam hodie sancti Philippi vocantur, virtutem sanandi morbos suis precibus impetravit. Denique Tuderti, anno millesimo ducentesimo octogesimo quinto in Christi Domini e cruce pendentis amplexu, quem suum appellabat librum, sanctissime ex hac vita migravit. Ad ejus tumulum cæci visum, claudi gressum, mortui vitam receperunt. Quibus aliisque plurimis fulgentem signis Clemens decimus Pontifex Maximus sanctorum numero adscripsit.

R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Et réliqua.

Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri
Lib. 4, Cap. 54, in Luc. 12.
Pusíllum gregem electórum, vel ob comparationem majóris numeri reproborum, vel pótius ob humilitátis devotiónem nóminat: quia vidélicet Ecclésiam suam quantalibet numerositate jam dilatatam, tamen usque ad finem mundi humilitáte vult crescere, et ad promíssum regnum humilitáte perveníre. Ideóque ejus labóres blande consolátus, quam regnum Dei tantum quærere præcipit, eídem regnum a Pátre dandum complacita benignitate promittit.

R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Lectio 8
Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Nolíte, inquit, timére, ne propter regnum Dei militantibus, hujus vitæ necessaria desint: quin étiam possessa propter eleemosynam vendite. Quod tunc digne fit, quando quis semel pro Dómino suis ómnibus spretis, nihilóminus post hæc labóre mánuum, unde et victum transigere, et eleemosynam dare queat, operátur. Unde gloriatur Apóstolus, dicens: Argéntum, et aurum, aut vestem nullius concupívi: ipsi scitis, quóniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. Ómnia osténdi vobis, quóniam sic laborántes opórtet suscípere infirmos.

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Lectio 9
Pro Vigilia S. Bartholomæi Apostoli
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joannes 15:12-16.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Et réliqua.

Homilía S. Gregórii Papæ.
Homilia 27. in Evangelia.
Cum cuncta sacra elóquia Domínicis plena sint præcéptis quid est quod de dilectióne, quasi de singulári mandáto, Dóminus dicit, Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem: nisi quia omne mandátum de sola dilectióne est: et omnia unum præcéptum sunt? Quia quidquid præcípitur, in sola caritáte solidátur. Ut enim multi árboris rami ex una radíce pródeunt: sic multæ virtútes ex una caritáte generántur. Nec habet áliquid viriditátis ramus boni óperis, si non manet in radíce caritátis.



Te Deum.




Introitus. Ps. 91, 13-14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbanimultiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.

Oratio. Deus, qui per beátum Philippum Confessórem tuum, exímium nobis humilitátis exémplum tribuísti: da fámulis tuis próspera mundi ex ejus imitatióne despícere, et cœléstia semper inquírere. Per Dóminum.

Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Bartholomaei Apóstoli tui, quam prævenímus, veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1. Cor. 4, 9-14.

Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.


Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 32-34.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

Offertorium. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.

Secreta. Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.

Secreta. Apostólici reveréntia cúlminis offeréntes tibi sacra mystéria, Dómine, quǽsumus: ut beáti Bartholomaei Apóstoli tui suffrágiis, cujus natalícia prævenímus; plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. Per Dóminum.

Communio. Matth. 19, 28 et 29. Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.

Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Philíppo Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Postcommunio. Sancti Apóstoli tui Bartholomaei, quǽsumus. Dómine, supplicatióne placátus: et veniam nobis tríbue, et remédia sempitérna concéde. Per Dóminum.


~+~+~+~


The Mass Ego autem sicut oliva, the vigil Mass of the Holy Apostles.

Introitus. Ps. 51, 10 et 11. Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dómini, sperávi in misericórdia Dei mei: et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est ante conspéctum sanctórum tuorum. Ps. ibid., 3. Quid gloriáris in malítia: qui potens es in iniquitáte? ℣. Glória Patri.

Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Bartholomaei Apóstoli tui, quam prævenímus, veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 25-27; 45, 2-4 et 6-9.

Benedíctio Dómini super caput justi. Ideo dedit illi Dóminus hereditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim: et invénit grátiam in conspéctu omnis carnis. Et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, et excélsum fecit illum. Státuit ei testaméntum ætérnum, et circumcínxit eum zona justítiæ: et índuit eum Dóminus corónam glóriæ.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. ℣. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15. 12-16.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit, quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia, quæcúmque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis: sed ego elégi vos, et posui vos, ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester maneat: ut, quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.

Offertorium. Ps. 8, 6-7. Glória et honore coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.

Secreta. Apostólici reveréntia cúlminis offeréntes tibi sacra mystéria, Dómine, quǽsumus: ut beáti Bartholomaei Apóstoli tui suffrágiis, cujus natalícia prævenímus; plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. Per Dóminum.

Communio. Ps. 20, 6. Magna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine.

Postcommunio. Sancti Apóstoli tui Bartholomaei, quǽsumus. Dómine, supplicatióne placátus: et veniam nobis tríbue, et remédia sempitérna concéde. Per Dóminum.


~+~+~+~


The Mass Benedicite Dominum omnes Angeli eius of the Holy Guardian Angels, which was indeed what was sung at Barroux this morning.

Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Léctio libri Exodi.
Exodi 23, 20-23.

Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.

Graduale. Ps. 90,11-12. Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. V. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 102, 21. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaeum.
Matth. 18, 1-10.

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus parvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.

Offertorium. Ps. 102, 20 et 21. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.





Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

Communio. Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Angeli Domini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.





Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.



LDVM










Comments