Ego vos elegi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat, allelúja...





Today is the feast of the Apostle Saint James, called the Greater, whose relics are enshrined at Compostella in Spain; the feast of the dog-headed Martyr Saint Christopher is commemorated (I take issue with Dr Pageau only in that Saint Christopher's feast was not 'suppressed': it was removed from the Kalendarium but he remains in the Martyrology and his feast can be celebrated by anyone who cares to-- but this is a semantic quibble). It is Tuesday infra Hebdomadam VIIIam post Pentecosten



Lectio 1
De Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:1-5
1 Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei.
2 Hic jam quǽritur inter dispensatóres ut fidélis quis inveniátur.
3 Mihi autem pro mínimo est ut a vobis júdicer, aut ab humáno die: sed neque meípsum júdico.
4 Nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me, Dóminus est.
5 Ítaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicuíque a Deo.

R. Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum, dicit Dóminus:
* Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.
V. Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis.
R. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ.

Lectio 2
1 Cor 4:6-9
6 Hæc autem, fratres, transfigurávi in me et Apóllo, propter vos: ut in nobis discátis, ne supra quam scriptum est, unus advérsus álterum inflétur pro álio.
7 Quis enim te discérnit? Quid autem habes quod non accepísti? Si autem accepísti, quid gloriáris quasi non accéperis?
8 Jam saturáti estis, jam dívites facti estis: sine nobis regnátis: et útinam regnétis, ut et nos vobíscum regnémus.
9 Puto enim quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo, et Ángelis, et homínibus.

R. Tóllite jugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde:
* Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.
V. Et inveniétis réquiem animábus vestris.
R. Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.

Lectio 3
1 Cor 4:10-15
10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles.
11 Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus,
12 Et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus:
13 Blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc.
14 Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo.
15 Nam si decem míllia pædagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.

R. Dum stetéritis ante reges et prǽsides, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini:
* Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.
V. Non enim vos estis qui loquímini: sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
R. Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini.

Lectio 4
Jacóbus, Zebedǽi fílius, Joánnis Apóstoli germánus frater, Galilǽus, inter primos Apóstolos vocátus cum fratre, relíctis patre ac rétibus, secútus est Dóminum, et ambo ab ipso Jesu Boanérges, id est, tonítrui fílii sunt appelláti. Is unus fuit ex tribus Apóstolis, quos Salvátor máxime diléxit, et testes esse vóluit suæ transfiguratiónis, et interésse miráculo cum archisynagógi fíliam a mórtuis excitávit, et adésse cum secéssit in montem Olivéti, Patrem oratúrus, ántequam a Judǽis comprehenderétur.

R. Vidi conjúnctos viros, habéntes spléndidas vestes, et Ángelus Dómini locútus est ad me, dicens:
* Isti sunt viri sancti facti amíci Dei.
V. Vidi Ángelum Dei fortem, volántem per médium cælum, voce magna clamántem et dicéntem.
R. Isti sunt viri sancti facti amíci Dei.

Lectio 5
Post Jesu Christi ascénsum in cælum, in Judǽa et Samaría ejus divinitátem prǽdicans, plúrimos ad christiánam fidem perdúxit. Mox in Hispániam proféctus, ibi áliquos ad Christum convértit; ex quorum número septem póstea epíscopi a beáto Petro ordináti in Hispániam primi dirécti sunt. Deínde Jerosólymam revérsus, cum inter álios Hermógenem magum fídei veritáte imbuísset, Heródes Agríppa Cláudio imperatóre ad regnum elátus ut a Judǽis grátiam iníret, Jacóbum líbere Jesum Christum Deum confiténtem cápitis condemnávit. Quem cum is, qui eum dúxerat ad tribúnal, fórtiter martýrium subeúntem vidísset, statim se et ipse Christiánum esse proféssus est.

R. Beáti estis, cum maledíxerint vobis hómines, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me:
* Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.
V. Cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum propter Fílium hóminis.
R. Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.

Lectio 6
Ad supplícium cum raperéntur, pétiit ille a Jacóbo véniam; quem Jacóbus osculátus, Pax, inquit, tibi sit. Itaque utérque est secúri percússus, cum paulo ante Jacóbus paralýticum sanásset. Corpus ejus póstea Compostéllam translátum est, ubi summa celebritáte cólitur, conveniéntibus eo religiónis et voti causa ex toto terrárum orbe peregrínis. Memória ipsíus natális hodiérno die, qui translatiónis dies est, ab Ecclésia celebrátur, cum ipse circa festum Paschæ, primus Apostolórum Jerosólymis profúso sánguine testimónium Jesu Christo déderit.

R. Isti sunt triumphatóres et amíci Dei, qui contemnéntes jussa príncipum, meruérunt prǽmia ætérna:
* Modo coronántur, et accípiunt palmam.
V. Isti sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.
R. Modo coronántur, et accípiunt palmam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Modo coronántur, et accípiunt palmam.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 20:20-23
In illo témpore: Accéssit ad Jesum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Et réliqua.

Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi
Homilia 66 in Matthæum
Non turbétur quisquam, si ádeo imperféctos dícimus Apóstolos fuísse; nondum enim mystérium crucis erat consummátum, nondum grátia Spíritus in corda ipsórum infúsa. Quod si virtútem ipsórum díscere cupis, quales post datam grátiam Spíritus fúerint, consídera, et vidébis omnem ab illis pervérsam affectiónem fuísse superátam. Hac enim de causa eórum modo imperféctio revelátur, ut apérte percípere possis quales súbito per grátiam effécti fuérunt. Quod ígitur nihil spiritále petébant nec de cælésti regno quidquam cogitábant, perspícuum est. Sed tamen étiam quómodo accédant et quid dicant. Vólumus, ínquiunt, ut, quodcúmque petiérimus, fácias nobis. Ad quod Christus, Quid vultis? respóndit: non ignórans certe, sed ut eos respondére cogat et ulcus détegat, et ita medicaméntum appónat.

R. Isti sunt qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo:
* Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.
V. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
R. Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.

Lectio 8
Illi vero, cum erubéscerent et verecúndia prohiberéntur, quóniam humáno afféctu eo devénerant, seórsum ab áliis discípulis Christum accipiéntes, interrogavérunt. Progréssi sunt enim, inquit, ne illis manifésti fíerent; et ita demum ea quæ volébant, dixérunt. Volébant autem, ut ego conício, quóniam super duódecim sedes sessúros discípulos audiérunt, primátum hujus conséssus impetráre: et præpóni quidem se céteris sciébant; Petrum vero sibi præférri formidántes, dícere ausi sunt: Dic ut unus a dextris, alter a sinístris sédeat. Et urgent dicéntes: Dic. Quid ígitur ipse? Ut significáret eos nihil pétere spiritále, sed nec scire quidem quid póstulent, non enim pétere audérent, si scirent. Nescítis, ait, quid petátis: nescítis quam magnum hoc sit, quam mirábile ac ipsas superióres excédens virtútes.

R. Isti sunt viri sancti, quos elégit Dóminus in caritáte non ficta, et dedit illis glóriam sempitérnam:
* Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.
V. Sancti per fidem vicérunt regna: operáti sunt justítiam.
R. Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quorum doctrína fulget Ecclésia, ut sole luna.

Lectio 9
Et adjécit: Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum; et baptísmo, quo ego baptízor, baptizári? Perpéndis quómodo statim ab hac opinióne ipsos remóvit, contrária eis dísserens. Nam vos, inquit, de honóribus et de corónis mecum ágitis; ego vero de luctámine atque sudóre díssero. Non præmiórum hoc tempus est, nec illa glória mea modo apparébit; sed cædis ac periculórum tempus præsens est. Pérspice autem quáliter ipso interrogatiónis modo et hortátur et állicit. Non enim dixit: Potestísne cædem subíre, potestísne vestrum effúndere sánguinem? Sed, Quonam pacto potéstis bíbere cálicem? Deínde allíciens, inquit, Quem ego bibitúrus sum; ut ipsa cum eo communicatióne labórum promptióres redderéntur.



Te Deum.




Introitus. Ps. 138,17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V. Glória Patri.




A beautiful recording of this antiphon is sung by the Coro Gregoriano de Lisboa, 2011. And evidently I can embed the Spotify here. Hmm; had been sure that I wasn't able to do this on Blogger but, eh. It is rather a pain to do, however, because the HTML is displayed in an incredibly small font.




Ah, the issue is that it will only play 30 seconds of the recording and then one must either abandon the listening or else go on to Spotify (the free version would work perfectly adequately for listening to a track once in a while). If one goes to Spotify, great; to listen to the recording here, as can be done with the YouTube, isn't possible. The Coro Gregoriano de Lisboa seems not to be at YouTube, alas.  

Kyrie, Gloria.

Oratio. Esto, Dómine, plebi tuæ sanctificátor et custos: ut, Apóstoli tui Jacóbi muníta præsídiis, et conversatióne tibi pláceat, et secúra mente desérviat. Per Dóminum.

[MR Et, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio S. Christophori Martyris:

[MR Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Christóphori Mártyris tui natalíta cólimus, intercessióne ejus in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1. Cor. 4. 9-15.

Fratres: Puto, quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo. Nam si decem mília pædagogórum habeátis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.

Graduale. Ps. 44, 17 et 18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.





Allelúja, allelúja. V. Joann. 15, 16. Ego vos elegi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 20, 20-23.

In illo témpore: Accessit ad Jesum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Néscitis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sédere autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.


Credo.

Offertorium. Ps. 18, 5. In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.





Secreta. Oblatiónes pópuli tui, quǽsumus, Dómine, beáti Jacóbi Apóstoli pássio beáta concíliet: et, quæ nostris non aptæ sunt méritis, fiant tibi plácitæ ejus deprecatióne. Per Dóminum.

[MR Pro S. Christophoro Secreta. Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 19, 28.
Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.





Postcommunio. Beáti Apóstoli tui Jacóbi, quǽsumus, Dómine, intercessióne nos ádjuva: pro cujus festivitáte percépimus tua sancta lætántes. Per Dóminum.

[MR Pro S. Christophoro Postcommunio. Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo læténtur aspéctu. Per Dóminum.



LDVM







Comments