Benedícite, omnes Angeli Domini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula...




Today is Monday within the 8th week post Pentecosten, the Vigil of the feast of Saint James the Apostle with, in the Pius XII and Ioannes XXIII deliramenta, the commemoration of Saint Christine, Virgin and Martyr. At Barroux, the ordo says that the monks will sing the Mass of the Holy Guardian Angels. The Mass Ego autem sicut oliva of the Vigil first, with the orations of the Holy Virgin, and then the Mass of the Guardian Angels.

It is in any case a simplex feast today (before the Pian nonsense) whichever version of the Office one looks to i.e. there is but one nocturn of three lessons. The Vigil is penitential and preparatory in character, after all: there is no Te Deum, no Gloria, and no Alleluia.


Lectio 1
De libro tértio Regum
3 Reg 10:1-3
1 Sed et regína Saba audíta fama Salomónis in nómine Dómini, venit tentáre eum in ænigmátibus.
2 Et ingréssa Jerúsalem multo cum comitátu et divítiis, camélis portántibus arómata, et aurum infinítum nimis, et gemmas pretiósas, venit ad regem Salomónem, et locúta est ei univérsa quæ habébat in corde suo.
3 Et dócuit eam Sálomon ómnia verba quæ proposúerat; non fuit sermo qui regem posset latére, et non respondéret ei.

R. Recordáre, Dómine, testaménti tui, et dic Angelo percutiénti: Cesset jam manus tua,
* Ut non desolétur terra, et ne perdas omnem ánimam vivam.
V. Ego sum qui peccávi, ego qui iníque egi: isti qui oves sunt, quid fecérunt? Avertátur, óbsecro, furor tuus, Dómine, a pópulo tuo.
R. Ut non desolétur terra, et ne perdas omnem ánimam vivam.

Lectio 2
3 Reg 10:4-7
4 Videns autem regína Saba omnem sapiéntiam Salomónis et domum quam ædificáverat,
5 Et cibos mensæ ejus, et habitácula servórum, et órdines ministrántium, vestésque eórum, et pincérnas, et holocáusta quæ offerébat in domo Dómini, non habébat ultra spíritum;
6 Dixítque ad regem: Verus est sermo, quem audívi in terra mea
7 Super sermónibus tuis, et super sapiéntia tua: et non credébam narrántibus mihi, donec ipsa veni, et vidi óculis meis, et probávi quod média pars mihi nuntiáta non fúerit. Major est sapiéntia et ópera tua, quam rumor quem audívi.

R. Exaudísti, Dómine, oratiónem servi tui, ut ædificárem templum nómini tuo:
* Bénedic et sanctífica domum istam in sempitérnum, Deus Israël.
V. Dómine, qui custódis pactum cum servis tuis, qui ámbulant coram te in toto corde suo.
R. Bénedic et sanctífica domum istam in sempitérnum, Deus Israël.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Bénedic et sanctífica domum istam in sempitérnum, Deus Israël.

Lectio 3
3 Reg 10:8-11
8 Beáti viri tui, et beáti servi tui, qui stant coram te semper et áudiunt sapiéntiam tuam.
9 Sit Dóminus Deus tuus benedíctus, cui complacuísti, et pósuit te super thronum Israël, eo quod diléxerit Dóminus Israël in sempitérnum, et constítuit te regem ut fáceres judícium et justítiam.
10 Dedit ergo regi centum vigínti talénta auri, et arómata multa nimis, et gemmas pretiósas. Non sunt alláta ultra arómata tam multa, quam ea quæ dedit regína Saba regi Salomóni.
11 Sed et classis Hiram, quæ portábat aurum de Ophir, áttulit ex Ophir ligna thyína multa nimis, et gemmas pretiósas.
 
R. Audi, Dómine, hymnum et oratiónem, quam servus tuus orat coram te hódie, ut sint óculi tui apérti, et aures tuæ inténtæ,
* Super domum istam die ac nocte.
V. Réspice, Dómine, de sanctuário tuo, et de excélso cælórum habitáculo.
R. Super domum istam die ac nocte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Super domum istam die ac nocte.

Introitus. Ps. 51, 10 et 11. Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dómini, sperávi in misericórdia Dei mei: et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est ante conspéctum sanctórum tuorum. Ps. ibid., 3. Quid gloriáris in malítia: qui potens es in iniquitáte? ℣. Glória Patri.

Kyrie.

Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Iacobi Apostoli tui, quam prævenímus, veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 25-27; 45, 2-4 et 6-9.

Benedíctio Dómini super caput justi. Ideo dedit illi Dóminus hereditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim: et invénit grátiam in conspéctu omnis carnis. Et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, et excélsum fecit illum. Státuit ei testaméntum ætérnum, et circumcínxit eum zona justítiæ: et índuit eum Dóminus corónam glóriæ.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. ℣. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15. 12-16.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit, quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia, quæcúmque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis: sed ego elégi vos, et posui vos, ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester maneat: ut, quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.

Offertorium. Ps. 8, 6-7. Glória et honore coronásti eum: et  constituísti eum super ópera mánum tuárum, Dómine.

Secreta. Apostólici reveréntia cúlminis offeréntes tibi sacra mystéria, Dómine, quǽsumus: ut beáti Iacobi Apóstoli tui suffrágiis, cujus natalícia prævenímus; plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. Per Dóminum.

Communio. Ps. 20, 6. Magna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine.

Postcommunio. Sancti Apóstoli tui Iacobi, quǽsumus. Dómine, supplicatióne placátus: et veniam nobis tríbue, et remédia sempitérna concéde. Per Dóminum.


~+~+~+~


The votive Mass of the Guardian Angels is of course lovely; the video recording is, however, skipping two seconds here and three or four seconds there in an irritating manner. Tsk.   

Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Léctio libri Exodi.
Exodi 23, 20-23.
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.

Graduale. Ps. 90,11-12. Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. V. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 102, 21. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaeum. 
Matth. 18, 1-10.
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus parvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.

Offertorium. Ps. 102, 20 et 21. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.





Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum.

Sanctus, Agnus Dei.

Communio. Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Angeli Domini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.





Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.



LDVM











Comments