Præcúrsor Dómini venit, de quo ipse testátur: nullus major inter natos mulíerum Joánne Baptísta...

 Hic est præcúrsor diléctus, et lucérna lucens ante Dóminum: ipse est enim Joánnes, qui viam Dómino præparávit in erémo.




Today is Tuesday, the 4th day infra Octavam Nativitatis Sancti Ioannis Baptistae; after the Pius XII and Ioannes XXIII deliramenta, in other words, a feria, the Tuesday of the 4th week post Pentecosten. At Barroux, the monks are singing the votive Mass of the Guardian Angels, Benedicite Dominum omnes angeli.



Lectio 4
Sermo sancti Basilíi Magni
Homilia 2 in Psalm. 28
Vox Dómini super aquas. Qualis vox? super quas aquas? Velut prophetíam accipiámus quod dictum est. Memíneris Joánnis, qui interrogátus a Judǽis: Tu quis es? quod respónsum dábimus iis, qui misérunt nos? respóndit: Ego vox clamántis in desérto. Igitur vox Dómini est Joánnes, Angelus a Deo missus ante fáciem Dómini, ut paráret Dómino plebem perféctam. Hæc ígitur vox super aquas, erat super Jordánem, in quo baptizábat prǽdicans pœniténtiæ baptísmum, et non solum in Jordáne, sed étiam in Ænon prope Salim, quia aquæ multæ erant illic.

R. Descéndit Angelus Dómini ad Zacharíam dicens: Accipe púerum in senectúte tua:
* Et habébit nomen Joánnes Baptísta.
V. Iste puer magnus coram Dómino: nam et manus ejus cum ipso est.
R. Et habébit nomen Joánnes Baptísta.

Lectio 5
Igitur vox Dómini super aquas, Joánnes est super baptísmum. Illic et Deus majestátis intónuit: venit enim vox de cælo, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui. Tunc étiam Dóminus super aquas multas dignátus est descéndere in baptísma Joánnis, ut compléret omnem justítiam quæ in lege est. Vox Dómini in virtúte. Auferet enim debilitátes pópuli per pœniténtiæ baptísmum, per ipsum baptízans in aqua ad pœniténtiam. In virtúte est vox, dicens: Pœniténtiam ágite, appropinquávit enim regnum cælórum: et, Fácite fructus dignos pœniténtiæ.

R. Hic est præcúrsor diléctus, et lucérna lucens ante Dóminum:
* Ipse est enim Joánnes, qui viam Dómino præparávit in erémo; sed et Agnum Dei demonstrávit, et illuminávit mentes hóminum.
V. Ipse præíbit ante illum in spíritu et virtúte Elíæ.
R. Ipse est enim Joánnes, qui viam Dómino præparávit in erémo; sed et Agnum Dei demonstrávit, et illuminávit mentes hóminum.

Lectio 6
Vox Dómini confringéntis cedros. Potest dici, quod parans Dómino pópulum perféctum, elátas impietátes et contra cognitiónem Dei exaltátas confríngens, ac cónterens, oblíqua faciébat recta. Qui enim omnem collem ac montem humíliat, hic erat qui confringébat cedros, et Dómino viam adæquábat, per hoc quod ad pœniténtiam inducébat altum, et elátum, et supérbum cor. Unde ejus præparatiónem suscípiens Dóminus, suo advéntu confrégit oppósitas poténtias, cedros Líbani figuráte dictas. Opórtet enim Dóminum regnáre, donec ponat inimícos sub pedes suos, et cedros istas commínuat.

R. Innuébant patri ejus quem vellet vocári eum: et póstulans pugillárem, scripsit dicens:
* Joánnes est nomen ejus.
V. Apértum est os Zacharíæ, et prophetávit dicens.
R. Joánnes est nomen ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Joánnes est nomen ejus.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:57-68
Elísabeth implétum est tempus pariéndi, et péperit fílium. Et audiérunt vicíni et cognáti ejus quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa, et congratulabántur ei. Et réliqua.

De Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
Lib. 2 in Luc. cap. 1 in fine.
Et Zacharías pater ejus implétus est Spíritu Sancto, et prophetábat. Vide quam bonus Deus, et fácilis indulgére peccátis; non solum abláta restítuit, sed étiam insperáta concédit. Ille dudum mutus prophétat; hæc enim grátia Dei máxima, quod eum, qui negáverat, confitétur. Nemo ergo diffídat, nemo véterum cónscius delictórum prǽmia divína despéret. Novit Dóminus mutáre senténtiam, si tu nóveris emendáre delíctum.

R. Præcúrsor Dómini venit, de quo ipse testátur:
* Nullus major inter natos mulíerum Joánne Baptísta.
V. Hic est enim prophéta, et plus quam prophéta, de quo Salvátor ait.
R. Nullus major inter natos mulíerum Joánne Baptísta.

Lectio 8
Et tu puer, prophéta Altíssimi vocáberis. Pulchre, cum de Dómino prophetáret, ad prophétam sua verba convértit, ut hoc quoque benefícium esse Dómini designáret: ne cum públice enumeráret sua, quasi ingrátus tacuísse viderétur quæ agnoscébat in fílio. Sed fortásse áliqui quasi irrationábilem mentis excéssum putent, quod octo diérum allóquitur infántem. Verum, si teneámus, intelligémus profécto quod pótuit vocem patris natus audíre, qui Maríæ salutatiónem ántequam nascerétur audívit.

R. Gábriel Angelus appáruit Zacharíæ dicens: Nascétur tibi fílius, nomen ejus Joánnes vocábitur:
* Et multi in nativitáte ejus gaudébunt.
V. Erit enim magnus coram Dómino, vinum et síceram non bibet.
R. Et multi in nativitáte ejus gaudébunt.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et multi in nativitáte ejus gaudébunt.

Lectio 9
Sciébat profécto álias esse aures prophétæ, quæ Spíritu Dei, non córporis ætáte reserántur. Habébat intelligéndi sensum, qui exsultándi habébat afféctum. Simul illud advérte, quam paucis Elísabeth, quam multis Zacharías prophétet: et utérque Sancto replétus Spíritu loquebátur: sed disciplína servátur, ut múlier díscere magis quæ divína sunt, stúdeat, quam docére.


Te Deum.



Introitus. Ps. 102, 20. 18:40. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dirige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.

Am not sure whether the orations of the Octave are said first or the orations of the votive Mass-- were such a thing done in the Traditional Rite. This Octave is of the lowest rank, which meant, e.g., that yesterday's feast of Saints John and Paul was celebrated with a commemoration only of the Octave. A votive Mass? I don't know how that would be arranged (although I ought to, tsk).  

Oratio. Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Léctio libri Exodi.
Exodi 23, 20-23. 28:01.

Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.

Graduale. Ps. 90,11-12. Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. V. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 102, 21. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaeum.
Matth. 18, 1-10. 33:25.

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus parvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.

Offertorium. Ps. 102, 20 et 21. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.




Secreta. 
Tua, Dómine, munéribus altária cumulámus: illíus nativitátem honóre débito celebrántes, qui Salvatórem mundi et cécinit ad futúrum et adésse monstravit, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum.

Communio. Dan. 3, 58. 59:15. Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.





Postcommunio. Sumat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætítiam: per quem suæ regeneratiónis cognóvit auctórem, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Postcommunio.
Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.


LDVM





Comments