Ecce panis Angelórum, factus cibus viatórum: vere panis filiórum, non mitténdus cánibus...







Sacris solémniis juncta sint gáudia,
Et ex præcórdiis sonent præcónia;
Recédant vétera, nova sint ómnia,
Corda, voces, et ópera.

Noctis recólitur cœna novíssima,
Qua Christus créditur agnum et ázyma
Dedísse frátribus, juxta legítima
Priscis indúlta pátribus.

Post agnum týpicum, explétis épulis,
Corpus Domínicum datum discípulis,
Sic totum ómnibus, quod totum síngulis,
Ejus fatémur mánibus.

Dedit fragílibus córporis férculum,
Dedit et trístibus sánguinis póculum,
Dicens: Accípite quod trado vásculum;
Omnes ex eo bíbite.

Sic sacrifícium istud instítuit,
Cujus offícium commítti vóluit
Solis presbýteris, quibus sic cóngruit,
Ut sumant, et dent céteris.

Panis angélicus fit panis hóminum;
Dat panis cǽlicus figúris términum;
O res mirábilis: mandúcat Dóminum
Pauper, servus et húmilis.

Te, trina Déitas únaque, póscimus;
Sic nos tu vísita, sicut te cólimus:
Per tuas sémitas duc nos quo téndimus,
Ad lucem quam inhábitas.
Amen.

 




Lectio 4
Sermo sancti Thomæ Aquinátis
Lectio iv in opusculo 57
Imménsa divínæ largitátis benefícia, exhíbita pópulo christiáno, inæstimábilem ei cónferunt dignitátem. Neque enim est, aut fuit aliquándo tam grandis nátio, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut adest nobis Deus noster. Unigénitus síquidem Dei Fílius, suæ divinitátis volens nos esse partícipes, natúram nostram assúmpsit, ut hómines deos fáceret factus homo. Et hoc ínsuper, quod de nostro assúmpsit, totum nobis cóntulit ad salútem. Corpus namque suum pro nostra reconcilatióne in ara crucis hóstiam óbtulit Deo Patri, sánguinem suum fudit in prétium simul et lavácrum; ut redémpti a miserábili servitúte, a peccátis ómnibus mundarémur. Ut autem tanti benefícii jugis in nobis manéret memória, corpus suum in cibum, et sánguinem suum in potum, sub spécie panis et vini suméndum fidélibus derelíquit.

R. Cenántibus illis, accépit Jesus panem, et benedíxit, ac fregit, dedítque discípulis suis, et ait:
* Accípite et comédite: hoc est corpus meum.
V. Dixérunt viri tabernáculi mei: Quis det de cárnibus ejus, ut saturémur?
R. Accípite et comédite: hoc est corpus meum.

Lectio 5
O pretiósum et admirándum convívium, salutíferum et omni suavitáte replétum! Quid enim hoc convívio pretiósius esse potest? in quo non carnes vitulórum et hircórum, ut olim in lege, sed nobis Christus suméndus propónitur verus Deus. Quid hoc Sacraménto mirabílius? In ipso namque panis et vinum in Christi corpus et sánguinem substantiáliter convertúntur; ideóque Christus, Deus et homo perféctus, sub módici panis et vini spécie continétur. Manducátur ítaque a fidélibus, sed mínime lacerátur; quinímmo, divíso Sacraménto, sub quálibet divisiónis partícula ínteger persevérat. Accidéntia autem sine subjécto in eódem subsístunt, ut fides locum hábeat, dum visíbile invisibíliter súmitur aliéna spécie occultátum; et sensus a deceptióne reddántur immúnes, qui de accidéntibus júdicant sibi notis.

R. Accépit Jesus cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine:
* Hoc fácite in meam commemoratiónem.
V. Memória memor ero, et tabéscet in me ánima mea.
R. Hoc fácite in meam commemoratiónem.

Lectio 6
Nullum étiam sacraméntum est isto salúbrius, quo purgántur peccáta, virtútes augéntur, et mens ómnium spirituálium charísmatum abundántia impinguátur. Offértur in Ecclésia pro vivis et mórtuis, ut ómnibus prosit, quod est pro salúte ómnium institútum. Suavitátem dénique hujus Sacraménti nullus exprímere súfficit, per quod spirituális dulcédo in suo fonte gustátur; et recólitur memória illíus, quam in sua passióne Christus monstrávit, excellentíssimæ caritátis. Unde, ut árctius hujus caritátis imménsitas fidélium córdibus infigerétur, in última cena, quando Pascha cum discípulis celebráto, transitúrus erat de hoc mundo ad Patrem, hoc Sacraméntum instítuit, tamquam passiónis suæ memoriále perénne, figurárum véterum impletívum, miraculórum ab ipso factórum máximum; et de sua contristátis abséntia solátium singuláre relíquit.

R. Ego sum panis vitæ; patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui sunt:
* Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.
V. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi: si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum.
R. Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso mandúcet, non moriátur.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 6:56-59
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tractatus 26 in Joannem, sub finem
Cum cibo et potu id áppetant hómines, ut neque esúriant, neque sítiant: hoc veráciter non præstat, nisi iste cibus et potus, qui eos, a quibus súmitur, immortáles et incorruptíbiles facit; id est, socíetas ipsa Sanctórum, ubi pax erit et únitas plena atque perfécta. Proptérea quippe, sicut étiam ante nos hoc intellexérunt hómines Dei, Dóminus noster Jesus Christus corpus et sánguinem suum in eis rebus commendávit, quæ ad unum áliquid redigúntur ex multis. Namque áliud in unum ex multis granis confícitur: áliud in unum ex multis ácinis cónfluit. Dénique jam expónit, quómodo id fiat, quod lóquitur; et quid sit manducáre corpus ejus, et sánguinem bíbere.

R. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem,
* In me manet, et ego in eo.
V. Non est ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Deus noster adest nobis.
R. In me manet, et ego in eo.

Lectio 8
Qui mandúcat carnem meam et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc est ergo manducáre illam escam, et illum bíbere potum, in Christo manére, et illum manéntem in se habére. Ac per hoc, qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, proculdúbio nec mandúcat spiritáliter carnem ejus, nec bibit ejus sánguinem, licet carnáliter et visibíliter premat déntibus Sacraméntum córporis et sánguinis Christi: sed magis tantæ rei sacraméntum ad judícium sibi mandúcat et bibit, quia immúndus præsúmpsit ad Christi accédere Sacraménta, quæ áliquis non digne sumit, nisi qui mundus est; de quibus dícitur: Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

R. Misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem:
* Et qui mandúcat me, vivet propter me.
V. Cibávit illum Dóminus pane vitæ et intelléctus.
R. Et qui mandúcat me, vivet propter me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et qui mandúcat me, vivet propter me.

Lectio 9
Sicut, inquit, misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Ac si díceret: Ut ego vivam propter Patrem, id est, ad illum tamquam ad majórem réferam vitam meam, exinanítio mea fecit, in qua me misit: ut autem quisquam vivat propter me, participátio facit, qua mandúcat me. Ego ítaque humiliátus vivo propter Patrem: ille eréctus vivit propter me. Si autem ita dictus est, Vivo propter Patrem, quia ipse de illo, non ille de ipso est; sine detriménto æqualitátis dictum est. Nec tamen dicéndo, Et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me; eándem suam et nostram æqualitátem significávit, sed grátiam mediatóris osténdit.


Te Deum.

Verbum supérnum pródiens,
Nec Patris linquens déxteram,
Ad opus suum éxiens,
Venit ad vitæ vésperam.

In mortem a discípulo
Suis tradéndus ǽmulis,
Prius in vitæ férculo
Se trádidit discípulis.

Quibus sub bina spécie
Carnem dedit et sánguinem;
Ut dúplicis substántiæ
Totum cibáret hóminem.

Se nascens dedit sócium,
Convéscens in edúlium,
Se móriens in prétium,
Se regnans dat in prǽmium.

O salutáris hóstia,
Quæ cæli pandis óstium,
Bella premunt hostília;
Da robur, fer auxílium.

Uni trinóque Dómino,
Sit sempitérna glória:
Qui vitam sine término
Nobis donet in pátria.
Amen.

Antiphona ad Canticum Zachariae. Ego sum * panis vivus, qui de cælo descéndi: si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum, allelúja.





The monk who has custody of the abbot's crozier at Barroux-- whilst trying to figure out which chants were sung at the procession between Terce and Mass this observation crossed my mind-- has to present the crozier, kiss the hand, and kneel, all more or less simultaneously: I imagine I'd end up falling onto the floor trying to manage this feat of coordination. Am going to listen to the Introit and then go out for the morning walk. It is a cloudy morning, and Dawn will remain obscured for a while; it is just five.

Pater Thomas SJ is celebrating Holy Mass today. There is, alas, an ongoi... well, the glitching stopped whilst Pater Thomas read the Lauda Sion Salvatorem

Introitus. Ps. 80, 17. Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. ib., 2. Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. V. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis et regnas.

Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1. Cor. 11, 23-29.

Fratres: Ego enim accépi a Dómino quod et trádidí vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemorationem. Simíliter ei cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine. Hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo e dat et de calice bibat. Qui enim mánducat et bibit indígne, judícium sibi mánducat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini.

Graduale. Ps. 144, 15-16. Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno, V. Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictióne.





Allelúja, allelúja, V. Joann. 6, 56-57. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo.





I've only noticed this morning that an image that's the size of the Lauda Sion in its length won't display in a usable sort of way, not on my laptop, anyway. Usually I can open an image in its own tab and it's easily legible. Eh. 

Sequéntia.

Lauda, Sion, Salvatórem, lauda ducem et pastórem in hymnis et cánticis.
Quantum potes, tantum aude: quia major omni laude, nec laudáre súffícis.
Laudis thema speciális, panis vivus et vitális hódie propónitur.
Quem in sacræ mensa cenæ turbæ fratrum duodénæ datum non ambígitur.
Sit laus plena, sit sonóra, sit jucúnda, sit decóra mentis jubilátio.
Dies enim sollémnis agitur, in qua mensæ prima recólitur hujus institútio.
In hac mensa novi Regis, novum Pascha novæ legis Phase vetus términat.
Vetustátem nóvitas, umbram fugat véritas, noctem lux elíminat.
Quod in cœna Christus gessit, faciéndum hoc expréssit in sui
memóriam.
Docti sacris institútis, panem, vinum in salútis consecrámus hóstiam.
Dogma datur Christiánis, quod in carnem transit panis et vinum in sánguinem.
Quod non capis, quod non vides, animosa fírmat fides, præter rerum órdinem.
Sub divérsis speciébus, signis tantum, et non rebus, latent res
exímiæ.
Caro cibus, sanguis potus: manet tamen Christus totus sub
utráque spécie.
A suménte non concísus, non confráctus, non divísus: ínteger
accípitur.
Sumit unus, sumunt mille: quantum isti, tantum ille: nec sumptus consúmitur.
Sumunt boni, sumunt mali sorte tamen inæquáli, vitæ vel intéritus.
Mors est malis, vita bonis: vide, paris sumptiónis quam sit dispar éxitus.
Fracto demum sacraménto, ne vacílles, sed meménto, tantum esse sub fragménto, quantum toto tégitur.
Nulla rei fit scissúra: signi tantum fit fractúra: qua nec status nec statúra signáti minúitur.
Ecce panis Angelórum, factus cibus viatórum: vere panis filiórum, non mitténdus cánibus.
In figúris præsignátur, cum Isaac immolátur: agnus paschæ
deputátur: datur manna pátribus.
Bone pastor, panis vere, Jesu, nostri miserére: tu nos pasce, nos tuére: tu nos bona fac vidére in terra vivéntium.
Tu, qui cuncta scis et vales: qui nos pascis hic mortáles: tuos ibi commensáles, coherédes et sodáles fac sanctórum cívium.
Amen. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangéli secúndum Joánnem.
1. Joann. 6, 56-59.
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem e bibit meum sánguinem, in me manet et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de cœlo descéndit. Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in ætérnum.

The anonymous Dominican friar's sermon for today's feast is here. (And Father Zuhlsdorf's for the Sunday infra Octavam.)

Offertorium. Levit. 21, 6. Sacerdótes Dómini incénsum et panes ófferunt Deo: et ideo sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen ejus, allelúja.





Secreta. Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde: quæ sub oblátis munéribus mýstice designántur. Per Dóminum.

Communio. 1. Cor. 11, 26-27. Quotiescúmque manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat: itaque quicúmque manducáverit panem vel bíberit calicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini, allelúja.





Postcommunio. Fac nos, quæsumus, Dómine, divinitátis tuæ sempitérna fruitióne repléri: quam pretiósi Corporis et Sanguinis tui temporalis percéptio præfigúrat: Qui vivis.


LDVM




Comments