Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória...
Today is the feast of Saint Antoninus Bishop and Confessor, with the Martyrs Saints Gordianus and Epimachus being commemorated; the Mass Statuit ei Dominum. And it is also the day when the Abbey at Barroux has its web site down to install the new one, so no sung Mass this morning, alas. The benefit of this is more time for reading in the morning silence, and an earlier walk.
Lectio 4
Antoninus, Florentiæ honestis parentibus natus, ab ipsa jam pueritia egregium futuræ sanctitatis specimen exhibuit. Annum agens sextum decimum, religionem Prædicatorum amplexus, cœpit exinde maximis clarere virtutibus. Otio perpetuum bellum indixit. Post nocturnum brevem somnum primus matutinis precibus aderat; quibus persolutis, reliquum tempus noctis orationibus, aut certe lectioni, et scriptioni librorum tribuebat; et si quando importunior fessis membris somnus obreperet, ad parietem paululum declinato capite, ac tantisper discusso somno mox sacras vigilias avidius repetebat.
R. Inveni David, servum meum, oleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja.
V. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei.
R. Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja.
Lectio 5
Disciplinæ regularis sui ipsius severissimus exactor, carnes, nisi in gravi ægritudine, numquam edit. Humi, aut in nudo tabulato cubabat. Cilicio semper usus, et interdum zona ferrea ad vivam cutem incinctus, virginitatem integerrime semper coluit. In explicandis consiliis tantæ dexteritatis fuit, ut communi elogio Antoninus consiliorum diceretur. Adeo autem in eo humilitas enituit, ut étiam cœnobiis, ac provinciis præfectus abjectissima monasterii officia demississime obiret. Ab Eugenio quarto Florentinus archiepiscopus renuntiatus, ægerrime tandem nec nisi apostolicis minis perterrefactus ut episcopatum acciperet, acquievit.
R. Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea:
* Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja.
V. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum.
R. Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja.
Lectio 6
In eo munere vix dici potest, quantum prudentia, pietate, caritate, mansuetudine, et sacerdotali zelo excelluerit. Illud mirandum, tantum ingenio valuisse, ut omnes ferme scientias per se nullo adhibito præceptore, absolutissime didicerit. Tandem post multos labores, multis étiam editis insignis doctrinæ libris, sacra Eucharistia et Unctione percepta, complexus Crucifixi imaginem, mortem lætus aspexit sexto Nonas Maji, anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono. Miraculis vivens et post mortem conspicuus, Sanctorum numero adscriptus est ab Hadriano sexto, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo tertio.
R. Iste est qui ante Deum magnas virtutes operatus est, et omnis terra doctrina ejus repleta est:
* Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Allelúja.
V. Iste est qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad caelestia regna.
R. Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Allelúja.
Lectio 7Léctio sancti Evangélii secúndum MatthǽumMatt 25:14-23In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens, vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et réliqua.
Homilía sancti Gregórii PapæHomilía 9 in EvangeliaLéctio sancti Evangélii, fratres caríssimi, solícite consideráre nos ádmonet, ne nos, qui plus céteris in hoc mundo accepísse áliquid cérnimur, ab Auctóre mundi grávius inde judicémur. Cum enim augéntur dona, ratiónes étiam crescunt donórum. Tanto ergo esse humílior atque ad serviéndum Deo prómptior quisque debet ex múnere, quanto se obligatiórem esse cónspicit in reddénda ratióne. Ecce homo, qui péregre proficíscitur, servos suos vocat, eisque ad negótium talénta partítur. Post multum vero témporis positúrus ratiónem revértitur: bene operántes pro apportáto lucro remúnerat, servum vero a bono ópere torpéntem damnat.
R. Amavit eum Dominus, et ornavit eum: stolam gloriae induit eum
* Et ad portas paradisi coronavit eum. Allelúja.
V. Induit eum Dominus loricam fidei, et ornavit eum.
R. Et ad portas paradisi coronavit eum. Allelúja.
Lectio 8Quis ítaque iste homo est qui péregre proficíscitur, nisi Redémptor noster, qui, in ea carne quam assúmpserat, ábiit in cælum? Carnis enim locus próprius terra est; quæ quasi ad peregrína dúcitur, dum per Redemptórem nostrum in cælo collocátur. Sed homo iste, péregre proficíscens, servis suis bona sua trádidit; quia fidélibus suis spirituália dona concéssit. Et uni quidem quinque talénta, álii duo, álii vero commísit unum. Quinque étenim sunt córporis sensus, vidélicet: visus, audítus, gustus, odorátus et tactus. Quinque ergo taléntis, donum quinque sénsuum, id est, exteriórum sciéntia, exprímitur. Duóbus vero, intelléctus et operátio designátur. Uníus autem talénti nómine, intelléctus tantúmmodo designátur.
R. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris:
* Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Allelúja
V. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
R. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Allelúja.
Lectio 9
Gordianus judex, cum ad eum Januarius presbyter, ut condemnaretur, sub Juliano Apostata ductus esset, ab eodem in christiana fide instructus, cum uxore et quinquaginta tribus aliis ex eadem familia Romæ baptizatur. Quare præfectus, relegato Januario, Gordianum a Clementiano vicario includi jubet in carcerem: qui postea eumdem Gordianum vinctum catenis ad se accersitum, cum a fidei proposito deterrere non posset, plumbatis diu cæsum, capite plecti imperat. Cujus corpus ante Apollinis templum canibus objectum, noctu a Christianis via Latina sepelitur in eadem crypta, in quam reliquiæ beati Epimachi Martyris translatæ fuerant ab Alexandria: ubi is diu propter Christi confessionem constrictus in carcere, postremo combustus, martyrio coronatus est.
And the hagiographical lesson of the simplex feast of the Holy Martyrs.
Lectio 3Gordianus judex, cum ad eum Januarius presbyter, ut condemnaretur, sub Juliano Apostata ductus esset, ab eodem in christiana fide instructus, cum uxore et quinquaginta tribus aliis ex eadem famiha Romæ baptizatur. Quare præfectus, relegdto Januario, Gordianum a Clementiano vicario includi jubet in carcerem: qui postea eumdem Gordianum vinctum catenis ad se accersitum, cum a fidei proposito deterrere non posset, plumbatis diu cæsum, capite plecti imperat. Cujus corpus ante Apollinis templum canibus objectum, noctu a Christianis via Latina sepelitur in eadem crypta, in quam reliquiæ beati Epimachi Martyris translatæ fuerant ab Alexandria: ubi is diu propter Christi confessionem constrictus in carcere, postremo combustus, martyrio coronatus est.
Te Deum.
M. l'Abbé is celebrating Holy Mass today. There was something nagging at the back-brain (I wondered why I hadn't 'published' this) but have only now realised that I hadn't inserted images of the Gregorian proper, ha.
And while it is already mid-week and I'm only now noticing, the biretta-ed clerks from last week are not at Saint-E. this week. Not at this Mass, in any case.
Introitus. Eccli. 45, 30. Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum, allelúja, allelúja. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. ℣. Glória Patri.
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invenit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 25, 14-23.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii a tem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecuniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta,dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii a tem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecuniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta,dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum, allelúja.
Secreta. Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos úbique lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.
Secreta. Hóstias tibi, Dómine, beatórum Martyrum tuórum Gordiáni et Epimáchi dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram, allelúja.
Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Antoníno Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.
Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Gordiáno et Epímacho, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment