Non vos relínquam órphanos: vado, et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum, allelúja...

Today is the Sunday within the Octave of Our Lord's Ascension and in the liturgical nonsense of Pius XII and Ioannes XXIII it is the Sunday post Ascensionem; happily enough (considering all of the innovations those Roman Pontiffs imagined, instigated and imposed) it is the same Mass, Exaudi Domine vocem meam, for both 'versions' of Sunday.


Lectio 1
Incipit Epístola prima beáti Joánnis Apóstoli
1 Joannes 1:1-5
1 Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus, et manus nostræ contrectavérunt de verbo vitæ:
2 Et vita manifestáta est, et vídimus, et testámur, et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat apud Patrem, et appáruit nobis:
3 Quod vídimus et audívimus, annuntiámus vobis, ut et vos societátem habeátis nobíscum, et socíetas nostra sit cum Patre, et cum Fílio ejus Jesu Christo.
4 Et hæc scríbimus vobis ut gaudeátis, et gáudium vestrum sit plenum.
5 Et hæc est annuntiátio, quam audívimus ab eo, et annuntiámus vobis: quóniam Deus lux est, et ténebræ in eo non sunt ullæ.

R. Post passiónem suam per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei, allelúja:
* Et, vidéntibus illis, elevátus est, allelúja: et nubes suscépit eum ab óculis eórum, allelúja.
V. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris.
R. Et, vidéntibus illis, elevátus est, allelúja: et nubes suscépit eum ab óculis eórum, allelúja.

Lectio 2
1 Joannes 1:6-10
6 Si dixérimus quóniam societátem habémus cum eo, et in ténebris ambulámus, mentímur, et veritátem non fácimus.
7 Si autem in luce ambulámus sicut et ipse est in luce, societátem habémus ad ínvicem, et sanguis Jesu Christi, Fílii ejus, emúndat nos ab omni peccáto.
8 Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, ipsi nos sedúcimus, et véritas in nobis non est.
9 Si confiteámur peccáta nostra: fidélis est, et justus, ut remíttat nobis peccáta nostra, et emúndet nos ab omni iniquitáte.
10 Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum ejus non est in nobis.

R. Omnis pulchritúdo Dómini exaltáta est super sídera:
* Spécies ejus in núbibus cæli, et nomen ejus in ætérnum pérmanet, allelúja.
V. A summo cælo egréssio ejus, et occúrsus ejus usque ad summum ejus.
R. Spécies ejus in núbibus cæli, et nomen ejus in ætérnum pérmanet, allelúja.

Lectio 3
1 Joannes 2:1-6
1 Filíoli mei, hæc scribo vobis, ut non peccétis. Sed et si quis peccáverit, advocátum habémus apud Patrem, Jesum Christum justum:
2 Et ipse est propitiátio pro peccátis nostris: non pro nostris autem tantum, sed étiam pro totíus mundi.
3 Et in hoc scimus quóniam cognóvimus eum, si mandáta ejus observémus.
4 Qui dicit se nosse eum, et mandáta ejus non custódit, mendax est, et in hoc véritas non est.
5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc cáritas Dei perfécta est: et in hoc scimus quóniam in ipso sumus.
6 Qui dicit se in ipso manére, debet, sicut ille ambulávit, et ipse ambuláre.

R. Exaltáre, Dómine, allelúja,
* In virtúte tua, allelúja.
V. Eleváta est, magnificéntia tua super cælos, Deus.
R. In virtúte tua, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. In virtúte tua, allelúja.

Lectio 4
Sermo sancti Augustíni Epíscopi
Sermo 2 de Ascensióne Dómini, qui est 175 de Tempore
Salvátor noster, dilectíssimi fratres, ascéndit in cælum: non ergo turbémur in terra. Ibi sit mens, et hic erit réquies. Ascendámus cum Christo ínterim corde: cum dies ejus promíssus advénerit, sequémur et córpore. Scire tamen debémus, fratres, quia cum Christo non ascéndit supérbia, non avarítia, non luxúria: nullum vítium nostrum ascéndit cum médico nostro. Et ídeo si post médicum desiderámus ascéndere, debémus vítia et peccáta depónere. Omnes enim quasi quibúsdam compédibus nos premunt, et peccatórum nos rétibus ligáre conténdunt: et ídeo cum Dei adjutório, secúndum quod ait Psalmísta: Dirumpámus víncula eórum: ut secúri possímus dícere Dómino: Dirupísti víncula mea, tibi sacrificábo hóstiam laudis.

R. Tempus est, ut revértar ad eum, qui me misit, dicit Dóminus: nolíte contristári, nec turbétur cor vestrum:
* Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custódiat, allelúja, allelúja.
V. Nisi ego abíero, Paráclitus non véniet: cum assúmptus fúero, mittam vobis eum.
R. Rogo pro vobis Patrem, ut ipse vos custódiat, allelúja, allelúja.

Lectio 5
Resurréctio Dómini spes nostra est: ascénsio Dómini glorificátio nostra est. Ascensiónis hódie solémnia celebrámus. Si ergo recte, si fidéliter, si devóte, si sancte, si pie ascensiónem Dómini celebrámus, ascendámus cum illo, et sursum corda habeámus. Ascendéntes autem non extollámur, nec de nostris, quasi de própriis méritis præsumámus. Sursum autem corda habére debémus ad Dóminum. Sursum enim cor non ad Dóminum, supérbia vocátur: sursum autem cor ad Dóminum, refúgium vocátur. Vidéte, fratres, magnum miráculum. Altus est Deus: érigis te, et fugit a te: humílias te, et descéndit ad te. Quare hoc? Quia excélsus est, et humília réspicit, et alta de longe cognóscit. Humília de próximo réspicit, ut attóllat: alta, id est, supérba, de longe cognóscit, ut déprimat.

R. Non turbétur cor vestrum: ego vado ad Patrem; et cum assúmptus fúero a vobis, mittam vobis, allelúja,
* Spíritum veritátis, et gaudébit cor vestrum, allelúja.
V. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis.
R. Spíritum veritátis, et gaudébit cor vestrum, allelúja.

Lectio 6
Resurréxit enim Christus, ut spem nobis daret, quia surgit homo, qui móritur: ne moriéndo desperarémus, et vitam nostram in morte finítam putarémus, secúros nos fecit. Sollíciti enim erámus de ipsa ánima: et ille nobis resurgéndo, de carnis resurrectióne fidúciam dedit. Crede ergo, ut mundéris. Prius te opórtet crédere, ut póstea per fidem Deum mereáris aspícere. Deum enim vidére vis? Audi ipsum: Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Prius ergo cógita de corde mundándo: quidquid ibi vides, quod dísplicet Deo, tolle. Veníre ad te vult Deus, audi ipsum dicéntem: Ego et Pater veniémus, et mansiónem apud eum faciémus.

R. Ascéndens Christus in altum, captívam duxit captivitátem,
* Dedit dona homínibus, allelúja, allelúja, allelúja.
V. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ.
R. Dedit dona homínibus, allelúja, allelúja, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dedit dona homínibus, allelúja, allelúja, allelúja.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:26-27;16:1-4
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tractatus 92 in Joannem
Dóminus Jesus in sermóne, quem locútus est discípulis suis post cenam, próximus passióni, tamquam itúrus, et relictúrus eos præséntia corporáli, cum ómnibus autem suis usque in consummatiónem sǽculi futúrus præséntia spiritáli, exhortátus est eos ad perferéndas persecutiónes impiórum, quos mundi nómine nuncupávit. Ex quo tamen mundo étiam ipsos discípulos se elegísse dixit: ut scirent se Dei grátia esse, quod sunt; suis autem vítiis fuísse, quod fuérunt.

R. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis,
* Ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, allelúja.
V. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos.
R. Ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, allelúja.

Lectio 8
Deínde persecutóres et suos et ipsórum, Judǽos evidénter expréssit: ut omníno apparéret étiam ipsos mundi damnábilis appellatióne conclúsos, qui persequúntur sanctos. Cumque de illis díceret, quod ignorárent eum a quo missus est; et tamen odíssent et Fílium, et Patrem, hoc est, et eum qui missus est, et eum a quo missus est: (de quibus ómnibus in áliis semónibus jam disserúimus) ad hoc pervénit, ubi ait: Ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis.

R. Si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos.
* Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúja.
V. Non enim loquétur a semetípso: sed quæcúmque áudiet, loquétur: et quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis.
R. Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem, allelúja.

Lectio 9
Deínde tamquam consequénter adjúnxit, unde modo disputáre suscépimus: Cum autem vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me: et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. Quid hoc pértinet ad illud quod díxerat: Nunc autem et vidérunt, et odérunt et me, et Patrem meum: sed ut impleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis? An quia Paráclitus quando venit Spíritus veritátis, eos, qui vidérunt, et odérunt, testimónio manifestióre convícit? Immo vero étiam áliquos ex illis qui vidérunt, et adhuc óderant, ad fidem, quæ per dilectiónem operátur, sui manifestatióne convértit.


Te Deum.


A 'technical glitch' has rendered the video recording of Holy Mass at Saint-E. unwatchable for the time being, alas; the page for today at the Schola's website is here. Vespers was live-streamed without any nonsense, thank goodness.  

At Barroux, the Vidi aquam was begun at 17:03. One of the items chanted during the procession was the Ave maris stella.

Introitus. Ps. 26, 7, 8 et 9. 29:53. Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te, allelúja: tibi dixit cor meum, quæsívi vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me, allelúja, allelúja. Ps. ibidem, 1. Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo? ℣. Glória Patri.




At Barroux, the Kyrie was begun at 33:20 and the Gloria at 35:18.

Oratio. Omnípotens sempitérne Deus: fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem; et majestáti tuæ sincéro corde servíre. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
1. Petri 4, 7-11. 39:14.

Caríssimi: Estóte prudéntes et vigiláte in oratiónibus. Ante ómnia autem mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes: quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. Hospitáles ínvicem sine murmuratióne: unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Jesum Christum, Dóminum nostrum.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 46, 9. 42:02. Regnávit Dóminus super omnes gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam.




Allelúja. ℣. Joann. 14, 18. 43:16. Non vos relínquam órphanos: vado, et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum. Allelúja.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15, 26-27; 16, 1-4. 46:37.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me: et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. Hæc locútus sum vobis, ut non scandalizémini. Absque synagógis fácient vos: sed venit hora, ut omnis, qui intérficit vos, arbitrétur obséquium se præstáre Deo. Et hæc fácient vobis, quia non novérunt Patrem neque me. Sed hæc locútus sum vobis: ut, cum vénerit hora eórum, reminiscámini, quia ego dixi vobis.

At Barroux, the Credo was begun at 1:04:09.

Offertorium. Ps. 46, 6. 1:08:34.  Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.




Secreta. Sacrifícia nos, Dómine, immaculáta puríficent: et méntibus nostris supérnæ grátiæ dent vigórem. Per Dóminum.

At Barroux, the Sanctus was begun at 1:17:12 and the Agnus Dei at 1:27:28.

Communio. Joann. 17,12-13 et 15. 1:32:37. Pater, cum essem cum eis, ego servábam eos, quos dedísti mihi, allelúja: nunc autem ad te vénio: non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo, allelúja, allelúja.




Postcommunio. Repléti, Dómine, munéribus sacris: da, quǽsumus; ut in gratiárum semper actióne maneámus. Per Dóminum.

The video recording of Vespers for today from Saint-Eugène.








LDVM





Comments