Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur, Os non comminuétis ex eo, et iterum dicit, Vidébunt in quem transfixérunt...

Today is the feast of Pope Saint Pius V, who, after the conclusion of the Council of Trent, issued the first modern edition of the Missale Romanum; the Mass Si diligis me of the Common is his, with proper orations. But, it being the First Friday of the month, at both Barroux and Saint-Eugène the Mass Cogitationes cordis eius of the Sacred Heart of Our Lord will be celebrated with commemoration of the Holy Confessor. 


Lectio 4
Pius in oppido Insubriæ, quod Boschum vocant, natus, sed e Bonónia oriundus ex nobili Ghisleriórum família, cum quatuordecim esset annórum, ordinem Prædicatórum ingréssus est. Erat in eo admirábilis patiéntia, profúnda humilitas, summa vitæ austeritas, continuum oratiónis studium, et regularis observantiæ ac divini honoris ardentíssimus zelus. Philosophíæ vero ac theologíæ incumbens, adeo in iis excelluit, ut illas docéndi munus magna cum laude per multos annos exercúerit. Sacras conciónes plúribus in locis cum ingénti auditórum fructu hábuit. Inquisitoris offícium inviolábili animi fortitúdine diu sustinuit; multasque civitátes, non sine vitæ discrimine, ab hæresi tunc grassante immunes servávit.

R. Inveni David, servum meum, oleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja.
V. Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non nocebit ei.2:
R. Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja.

Lectio 5
A Paulo quarto, cui ob exímias virtútes caríssimus erat, ad Nepesínum et Sutrinum episcopátum promotus, et post biennium inter Romanæ Ecclésiæ presbyteros cardinales adscriptus fuit. Tum ad ecclésiam Montis Regalis in Subalpinis a Pio quarto translatus, cum plures in eam abusus irrepsisse cognovísset, totam diœcesim lustrávit; rebusque compositis Romam reversus, gravíssimis expediéndis negotiis applicatus, quod justum erat, apostolica libertáte et constántia decernebat. Mortuo autem Pio, præter ómnium exspectatiónem electus Pontifex, nihil in vitæ ratióne, excepto exteriori habitu, immutávit. Fuit in eo religiónis propagandæ perpétuum studium, in ecclesiástica disciplína restítuenda indeféssus labor, in exstirpandis erróribus assidua vigilantia, in sublevandis egéntium necessitátibus indeficiens beneficéntia, in Sedis apostolicæ júribus víndicandis robur invictum.

R. Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea:
* Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja.
V. Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum.
R. Manus enim mea auxiliabitur ei. Allelúja.

Lectio 6
Selímum Turcárum tyrannum multis elátum victoriis, ingénti comparáta classe, ad Echínadas ínsulas non tam armis quam fusis ad Deum precibus devicit. Quam victoriam ea ipsa hora, qua obténta fuit, Deo revelante, cognóvit suisque familiaribus indicávit. Dum vero novam in ipsos Turcas expeditiónem molirétur, in gravem morbum incidit; et, acerbíssimis dolóribus patientíssime tolerátis, ad extrema deveniens, cum sacraménta de more suscepísset, ánimam Deo placidíssime réddidit, anno millesimo quingentésimo septuagesimo secundo, ætátis suæ sexagesimo octavo, cum sedísset annos sex, menses tres, dies viginti quatuor. Corpus ejus in basilica sanctæ Maríæ ad Præsépe summa fidelium veneratióne colitur, multis a Deo ejus intercessióne patrátis miraculis. Quibus rite probátis, a Cleménte undecimo, Pontifice máximo, Sanctórum número adscriptus est.

R. Iste est qui ante Deum magnas virtutes operatus est, et omnis terra doctrina ejus repleta est:
* Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Allelúja.
V. Iste est qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad caelestia regna.
R. Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercedat pro peccatis omnium populorum. Allelúja.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? Et réliqua.

Homilía sancti Leónis Papæ
Sermo 2 in anniversario assumpt. suæ ante medium
Cum, sicut evangélica lectióne reserátum est, interrogásset Dóminus discípulos, quem ipsum (multis divérsa opinántibus) créderent; respondissétque beátus Petrus, dicens: Tu es Christus Fílius Dei vivi; Dóminus ait: Beátus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est: et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum: et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis. Manet ergo disposítio veritátis, et beátus Petrus, in accépta fortitúdine petræ persevérans, suscépta Ecclésiæ gubernácula non relíquit.

R. Amavit eum Dominus, et ornavit eum: stolam gloriae induit eum
* Et ad portas paradisi coronavit eum. Allelúja.
V. Induit eum Dominus loricam fidei, et ornavit eum.
R. Et ad portas paradisi coronavit eum. Allelúja.

Lectio 8
In univérsa namque Ecclésia, Tu es Christus Fílius Dei vivi, quotídie Petrus dicit; et omnis lingua, quæ confitétur Dóminum, magistério hujus vocis imbúitur. Hæc fides diábolum vincit et captivórum ejus víncula dissólvit. Hæc érutos mundo, ínserit cælo, et portæ ínferi advérsus eam prævalére non possunt. Tanta enim divínitus soliditáte muníta est, ut eam neque hærética umquam corrúmpere právitas, nec pagána potúerit superáre perfídia. His ítaque modis, dilectíssimi, rationábile obséquio celebrétur hodiérna festívitas: ut in persóna humilitátis meæ ille intelligátur, ille honorétur, in quo et ómnium pastórum sollicitúdo, cum commendatárum sibi óvium custódia persevérat, et cujus étiam dígnitas in indígno heréde non déficit.

R. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris:
* Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Allelúja
V. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
R. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Allelúja.

Lectio 9
Cum ergo cohortatiónes nostras áuribus vestræ sanctitátis adhibémus, ipsum vobis, cujus vice fúngimur, loqui crédite: quia et illíus vos afféctu monémus, et non áliud vobis, quam quod dócuit, prædicámus; obsecrántes, ut succíncti lumbos mentis vestræ, castam et sóbriam vitam in Dei timóre ducátis. Coróna mea, sicut Apóstolus ait, et gáudium vos estis, si fides vestra, quæ ab inítio Evangélii in univérso mundo prædicáta est, in dilectióne et sanctitáte permánserit. Nam licet omnem Ecclésiam, quæ in toto est orbe terrárum, cunctis opórteat florére virtútibus; vos tamen præcípue inter céteros pópulos decet méritis pietátis excéllere, quos in ipsa apostólicæ petræ arce fundátos, et Dóminus noster Jesus Christus cum ómnibus redémit, et beátus Apóstolus Petrus præ ómnibus erudívit.


Te Deum.


M le Curé is celebrating Holy Mass today, and Dr Ratovondrahety is at the organ. 
 
Introitus. Ps. 32, 11 et 19. 19:33. Cogitatiónes Cordis eius in generatióne et generatiónem : ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. Ps. ibid., 1. Exsultáte, iusti, in Dómino : rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri.




At Barroux, the Kyrie is begun at 23:01 and the Gloria at 24:59.

Oratio. Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris : concéde, quǽsumus ; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum nostrum.

Oratio. Deus, qui, ad conteréndos Ecclésiæ tuæ hostes et ad divínum cultum reparándum, beátum Pium Pontíficem Máximum elígere dignátus es: fac nos ipsíus deféndi præsídiis et ita tuis inhærére obséquiis; ut, ómnium hóstium superátis insídiis, perpétua pace lætémur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios. 
Ephes. 3, 8 19. 30:31.
Fratres : Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit : ut innotéscat principátibus et potestátibus in cæléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Iesu, Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem eius. Huius rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Iesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cælis ei in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum eius in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris : in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum : scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

Allelúia, allelúia. V/. Matth. 11, 29. 33:37. Tóllite iugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. 




Allelúia. V/. Matth. 11, 28. 36:43. Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis: et ego reficiam vos.




 
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Ioánnem. 
Ioann 19 ,31-37. 40:01.
In illo témpore : Iudǽi (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites : et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Iesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eius crura, sed unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit : et verum est testimónium eius. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur : Os non comminuétis ex eo. Et íterum alia Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.

At Barroux, a different Offertory was sung; Improperium exspectavi is what is in the Solesmes-made Graduale triplex, however. The monks sang Holocaustum et pro peccato, which is (in the 1961 Graduale of Solesmes) for votive Masses of the Most Sacred Heart

Offertorium. Holocaustum et pro peccato non postulasti tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei, alleluia.





Offertorium. Ps. 68, 21. 43:20. Impropérium exspectávi Cor meum et misériam : et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit : consolántem me quæsívi, et non invéni.





Secreta. Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem : ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúndem Dóminum.

Secreta. Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos úbique lætíficent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

At Barroux, the Sanctus was begun at 52:57 and the Agnus Dei at 1:04:10.

And at Barroux was sung the Communion Si quis sitit with verses which is, like the Offertory Holocaustum, from the 1961 Graduale.

Communio. Ioan. 7,37. Si quis sitit veniat ad me et bibat, alleluia, alleluia.



 
Communio. Ioann. 19, 34. 1:09:29. Unus mílitum láncea latus eius apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.




Postcommunio. Prǽbeant nobis, Dómine Iesu, divínum tua sancta fervórem : quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta ; discámus terréna despícere, et amáre cæléstia : Qui vivis et regnas.

Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Pio Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.


LDVM










Comments