Amen, amen, dico vobis, quia ego sum óstium óvium: per me si quis introíerit, salvábitur...

Allelúja, Spíritus Dómini replévit orbem terrárum: veníte, adorémus, allelúja.






Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 10:1-10
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Amen, amen dico vobis: qui non intrat per óstium in ovíle óvium, sed ascéndit aliúnde, ille fur est, et latro. Qui autem intrat per óstium, pastor est óvium. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tract. 45 in Joann. post initium
Dóminus de grege suo, et de óstio quo intrátur ad ovíle, similitúdinem propósuit in hodiérna lectióne. Dicant ergo pagáni: Bene vívimus! Si per óstium non intrant, quid prodest eis unde gloriántur? Ad hoc enim debet unicuíque prodésse bene vívere, ut detur illi semper vívere: nam cui non datur semper vívere, quid prodest bene vívere? Quia nec bene vívere dicéndi sunt, qui finem bene vivéndi vel cæcitáte nésciunt, vel inflatióne contémnunt. Non est autem cuíquam spes vera et certa semper vivéndi, nisi agnóscat vitam, quod est Christus, et per jánuam intret in ovíle.

R. Apparuérunt Apóstolis dispertítæ linguæ tamquam ignis, allelúja:
* Sedítque supra síngulos eórum Spíritus Sanctus, allelúja, allelúja.
V. Et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis.
R. Sedítque supra síngulos eórum Spíritus Sanctus, allelúja, allelúja.

Lectio 2
Quærunt ergo plerúmque tales hómines étiam persuadére homínibus, ut bene vivant, et Christiáni non sint. Per áliam partem volunt ascéndere, rápere et occídere; non, ut bonus pastor, conserváre atque salváre. Fuérunt ergo quidam philósophi de virtútibus et vítiis subtília multa tractántes, dividéntes, definiéntes, ratiocinatiónes acutíssimas concludéntes, libros impléntes, suam sapiéntiam buccis crepántibus ventilántes, qui étiam dícere audérent homínibus: Nos sequímini, sectam nostram tenéte, si vultis beáte vívere. Sed non intrábant per óstium: pérdere volébant, mactáre et occídere.

R. Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei,
* Prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja.
V. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui.
R. Prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis, allelúja.

Lectio 3
Quid de istis dicam? Ecce ipsi pharisǽi legébant, et in eo quod legébant, Christum sonábant, ventúrum sperábant, et præséntem non agnoscébant. Jactábant se étiam ipsi inter Vidéntes, hoc est, inter sapiéntes, et negábant Christum, et non intrábant per óstium. Ergo et ipsi, si quos forte sedúcerent, mactándos et occidéndos, non liberándos sedúcerent. Et hos dimittámus. Videámus illos, si forte ipsi intrant per óstium, qui ipsíus Christi nómine gloriántur. Innumerábiles enim sunt, qui se Vidéntes non solum jactant, sed a Christo illuminátos vidéri volunt: sunt autem hærétici.


Te Deum.

 


Statio ad S. Anastasiam


From the time I began listening to the recordings at Barroux I've known that the audio is available for more or less three days; I simply presumed that they maintain all the videos at their YouTube page. It was pointed out to me only yesterday, though, that they keep but a dozen or so videos there i.e. if one wanted to 
listen again to yesterday's singing of the Veni Sancte Spiritus one might be in luck today (and via the audio recording at that) but next Tuesday one wouldn't be. Tsk. On the other hand, since I'm only now realising this, it is prima facie obvious that I haven't gone to re-listen to any chants from 'the past', eh. In other words, it is probably uselessly silly to continue adding the timings; I began to this morning since at the back of my mind I was hoping that I simply didn't look in the right place at their YouTube page yesterday, ha, but unless there is a secret page accessible only to those with the code....

The livret for Holy Mass at Saint-Eugène is here; and the page at the Schola Sainte-Cécile's web site which lays out the program of the entire Octave is here. Dr de Villiers on the Octave proses at Paris and the Lux jocunda lux insignis itself is at the Schola's web site here

M le Curé is the celebrant of the Mass today. 

Introitus. 4 Esdr. 2, 36 et 37. Accípite jucunditátem glóriæ vestræ, allelúja: grátias agéntes Deo, allelúja: qui vos ad cœléstia regna vocávit, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 77, 1. Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. ℣. Glória Patri.





Oratio. Adsit nobis, quæsumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti: quæ et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum... in unitáte ejusdem.

Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 8, 14-17. 
In diébus illis: Cum audíssent Apóstoli, qui erant Jerosólymis, quod recepísset Samaría verbum Dei, misérunt ad eos Petrum et Joánnem. Qui cum veníssent, oravérunt pro ipsis, ut accíperent Spíritum Sanctum: nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Jesu. Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum Sanctum.

Allelúja, allelúja. ℣. Joann. 14, 26. Spíritus Sanctus docébit vos, quæcúmque díxero vobis.




Allelúja. ℣.(Hic genuflectitur) Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.




Sequentia.

Veni, Sancte Spíritus, et emítte cǽlitus lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum; veni, dator múnerum; veni, lumen córdium.
Consolátor óptime, dulcis hospes ánimæ, dulce refrigérium.
In labóre réquies, in æstu tempéries, in fletu solácium.
O lux beatíssima, reple cordis íntima tuórum fidélium.
Sine tuo númine nihil est in hómine, nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum, riga quod est áridum, sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum, fove quod est frígidum, rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus, in te confidéntibus, sacrum septenárium.
Da virtútis méritum, da salútis éxitum, da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 10, 1-10. 

In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Amen, amen, dico vobis: qui non intrat per óstium in ovíle óvium, sed ascéndit aliúnde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per óstium, pastor est óvium. Huic ostiárius áperit, et oves vocem ejus áudiunt, et próprias oves vocat nominátim et e ducit eas. Et cum próprias oves emíserit, ante eas vadit: et oves illum sequúntur, quia sciunt vocem ejus. Aliénum autem non sequúntur, sed fúgiunt ab eo; quia non novérunt vocem alienórum. Hoc provérbium dixit eis Jesus. Illi autem non cognovérunt, quid loquerétur eis. Dixit ergo eis íterum Jesus: Amen, amen, dico vobis, quia ego sum óstium óvium. Omnes, quotquot venérunt, fures sunt et latrónes, et non audiérunt eos oves. Ego sum óstium. Per me si quis introíerit, salvábitur: et ingrediétur et egrediátur et páscua invéniet. Fur non venit, nisi ut furétur et mactet et perdat. Ego veni, ut vitam hábeant et abundántius hábeant.

Credo. 

Offertorium. Ps. 77, 23-25. Portas cœli aperuit Dóminus: et pluit illis manna, ut éderent: panem cœli dedit eis, panem Angelórum manducávit homo, allelúja.




At the incensing of the altar, the Schola will sing the first part of the sequence or prose Lux jocunda, lux insignis of the blessed and venerable Adam of Saint-Victor. The second part (i.e. what doesn't fit into the time available at the Offertory) will be sung at the Communion. 

Lux jocúnda, lux insígnis,
Qua de throno missus ignis
In Christi discípulos,

Corda replet, linguas ditat ;
Ad concórdes nos invítat
Cordis linguem módulos.

Christus misit quod promísit
Pignus sponsem quam revísit
Die quinquagésima.

Post dulcórem mélleum
Petra fudit óleum
Petra iam firmíssima.

In tabéllis sáxeis,
Non in linguis ígneis,
Lex de monte pópulo.

Paucis cordis nóvitas,
Et linguárum únitas
Datur in cœnáculo.

O quam felix, quam festíva
Dies in qua primitíva
Fundátur Ecclésia.

Vivæ sunt primítiæ
Nascéntis Ecclésiæ,
Tria primum míllia.

Pane Legis primitívi,
Sub una sunt adoptívi
Fide duo pópuli.

Se duóbus interiécit :
Sicque duos unum fecit :
Lapis caput ánguli.

Utres novi non vetústi
Sunt capáces novi multi,
Vasa parat vídua.

Liquórem dat Helisæus,
Nobis sacrum rorem Deus,
Si corda sint cóngrua.

Non hoc musto vel liquóre,
Non hoc sumus digni rore,
Si discórdes móribus.

In obscúris vel divísis
Non potest hæc Paraclísis
Habitáre córdibus.

Consolátor alme veni :
Linguas rege, corda leni :
Nihil fellis aut venéni
Sub tua præséntia.

Nil iocúndum, nil amœnum,
Nil salúbre, nil serénum,
Nihil duce, nihil plenum,
Nisi tua grátia.

Tu lumen es et unguéntum :
Tu cœléste condiméntum,
Aque ditans eleméntum,
Virtúte mystérii.

Nova facti creatúra :
Te laudámus mente pura,
Grátiæ nunc, sed natúra
Prius iræ fílii.

Tu qui dator es et donum,
Tu qui cordis omne bonum,
Cor ad laudem redde pronum,
Nostræ linguæ formans sonum
In tua præcónia.

Tu purga nos a peccátis,
Author ipse puritátis,
Et in Christo renovátis
Da perféctæ novitátis
Plena nobis gáudia. Amen.


Secreta. Puríficet nos, quǽsumus. Dómine, múneris præséntis oblátio: et dignos sacra participatióne effíciat. Per Dominum. 

Communio. Joann. 15, 26; 16, 14; 17, 1 et 5. Spíritus qui a Patre procédit, allelúja: ille me clarificábit, allelúja, allelúja.




Postcommunio. Mentes nostras, quǽsumus, Dómine, Spíritus Sanctus divínis réparet sacraméntis: quia ipse est remíssio ómnium peccatórum. Per Dóminum... in unitáte ejusdem.






LDVM


Comments