The Roman Martyrology for tomorrow the 3rd day before the Kalends of May

Tértio Kaléndas Maji Luna nona Anno Dómini 2023

Sancti Petri, ex Ordine Prædicatórum, Mártyris, qui octávo Idus Aprílis pro fide cathólica martýrium súbiit (1252).

*Apud Paphum, in Cypro, sancti Týchici, qui fuit discípulus beáti Pauli Apóstoli, et ab ipso Apóstolo in suis Epístolis caríssimus frater, miníster fidélis suúsque in Dómino consérvus appellátur (s I).

Pisis, in Túscia, sancti Torpétis Mártyris, qui magnus in offício Nerónis primum fuit, unúsque ex his, de quibus idem Paulus Apóstolus ab urbe Roma ad Philippénses scribit: « Salútant vos omnes sancti, máxime autem qui de Cǽsaris domo sunt». Sed póstea, pro fide Christi, jubénte Satéllico, álapis cǽditur, verbéribus duríssime affícitur, ac béstiis devorándus tráditur, sed mínime lǽditur; tandem martýrium suum decollatióne complévit (s I).

In ínsula Corcýra sanctórum septem Latrónum, qui, a sancto Jásone ad Christum convérsi, martýrio vitam adépti sunt sempitérnam (s II).

Cirthæ, in Numídia, natális sanctórum Mártyrum Agápii et Secundíni Episcopórum, qui, post longum apud præfátam urbem exsílium, in persecutióne Valeriáni, in qua tunc máxime Gentílium rábies ad tentándam justórum fidem inhiábat, ex illústri sacerdótio effécti sunt Mártyres gloriósi. Passi sunt in eórum collégio Æmiliánus miles, Tertúlla et Antónia, quæ erant sacræ Vírgines, et quædam múlier cum suis géminis (259 tr).

Neapoli in Campania, sancti Severi, episcopi, quem sanctus Ambrosius ut fratrem et Ecclesia ipsius ut patrem dilexit (c 409). 

Bríxiæ sancti Paulíni, Epíscopi et Confessóris (545 tr).

Cluniaci in Burgundia, Sancti Hugonis Abbatis, qui sexaginta et unum annos sancte monasterium loci rexit, eleemosynis orationique iugiter intentus, monasticae disciplinae custos et promotor instantissimus, sanctae Ecclesiae procurator et propagator fervens (1109). 

In monastério Molisménsi, in Gállia, Sancti Robérti, qui fuit primus Abbas Cistércii (1110).

*Lucernae [La Lucerne] in Normannia, Sancti Achardi Episcopi Abrincensis [Avranches], in Anglia natus, qui, quondam abbas Sancti Victoris Parisiensis, plures scripsit tractatus de vita spiritali, quibus anima christiana ad perfectionis fastigium perduceretur, et in abbatia Ordinis Praemonstratensis, quam frequenter adibat, obiit et sepultus est (1172). 

Romae natalis sanctae Catharinae Senensis, virginis et Ecclesiae doctoris, vita et miráculis claræ, quae, inter Sorores de Poenitentia Sancti Dominici, Deum in se et se in Deo cognoscere et Christo crucifixo conformis fieri studuit; ad pacem sectandam, ad Romanum Pontificem ad Urbem reducendum et ad Ecclesiae unitatem redintegrandam fortiter ac indesinenter certavit et summae doctrinae spiritalis praeclara reliquit documenta. Pius Secúndus, Póntifex Máximus, sanctárum Vírginum número eam adscrípsit. Ipsíus tamen festum sequénti die celebrátur (1380).

Seuli in Corea, sancti Antonii Kim Song-u, martyris, qui domi suae complures congregare consueverat fideles et demum in carcere pro Christo strangulatus est (1841).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology there is no saint eulogised today, April 29. 






LDVM



Tertio Kalendas Maii

Memoria sanctae Catharinae Senensis, virginis et Ecclesiae doctoris, quae, inter Sorores de Poenitentia Sancti Dominici, Deum in se et se in Deo cognoscere et Christo crucifixo conformis fieri studuit; ad pacem sectandam, ad Romanum Pontificem ad Urbem reducendum et ad Ecclesiae unitatem redintegrandam fortiter ac indesinenter certavit et summae doctrinre spiritalis praeclara reliquit documenta (1380). 

2*. Commemoratio sancti Tychici, discipuli beati Pauli Apostoli quem Apostolus in epistulis fratrem carissimum, ministrum fidelem et conservum suum in Domino appellat (s I). 

3. Pisis in Etruria, sancti Torpetis, martyris (s inc).
 
4. Neapoli in Campania, sancti Severi, episcopi, quem sanctus Ambrosius ut fratrem et Ecclesia ipsius ut patrem dilexit (c 409). 

5. Cluniaci in Burgundia, sancti Hugonis, abbatis, qui sexaginta et unum annos sancte monasterium loci rexit, eleemosynis orationique iugiter intentus, monasticae disciplinae custos et promotor instantissimus, sanctae Ecclesiae procurator et propagator fervens (1109). 

6*. Lucernae in Normannia, sancti Achardi, episcopi Abrincensis, qui, quondam abbas Sancti Victoris Parisiensis, plures scripsit tractatus de vita spiritali, quibus anima christiana ad perfectionis fastigium perduceretur, et in abbatia Ordinis Praemonstratensis, quam frequenter adibat, obiit et sepultus est (1172). 

7. Seuli in Corea, sancti Antonii Kim Song-u, martyris, qui domi suae complures congregare consueverat fideles et demum in carcere pro Christo strangulatus est (1841).

Tertio Kalendas Maii

Memoria de santa Catalina de Siena, virgen y doctora de la Iglesia, que habiendo entrado en las Hermanas de la Penitencia de Santo Domingo, deseosa de conocer a Dios en sí misma y a sí misma
en Dios, se esforzó en asemejarse a Cristo  crucificado y trabajó también enérgica e incansablemente por la paz, para que el Romano Pontífice regresara a la Urbe y por la unidad de la Iglesia, dejando espléndidos documentos llenos de doctrina espiritual (1380).

2. Conmemoración de san Tíquico, discípulo del apóstol san Pablo, al que, en sus epístolas, llama hermano carísimo, ministro fiel y consiervo en el Señor (s. I).

3. En Pisa, de la Toscana, san Torpetes, mártir (s. inc.).

4. En Nápoles, de la Campania, san Severo, obispo, al que san Ambrosio amó como a un hermano y su Iglesia como a un padre (c. 409).

5. En el monasterio de Cluny, en Borgoña (hoy Francia), san Hugo, abad, que gobernó santamente su cenobio durante sesenta y un años, mostrándose entregado a las limosnas y a la oración, mantenedor y promotor de la disciplina monástica, atento a las necesidades de la Iglesia y eximio propagador
de la misma (1109).

6*. En el monasterio de Lucerna, en Normandía, san Acardo, obispo de Avranches, que, siendo abad de San Víctor de París, escribió varios tratados de vida espiritual para conducir el alma cristiana a la perfección, falleciendo y siendo enterrado en esa abadía de la Orden Premonstratense, que visitaba a menudo (1172).

7. En Seúl, en Corea, san Antonio Kim Song-u, mártir, que acostumbraba a reunir en su casa a varios fieles hasta que, encerrado en prisión, fue
estrangulado (1841).

Tertio Kalendas Maii



Comments