Sínite illam, ut in diem sepultúræ meæ servet illud. Páuperes enim semper habétis vobíscum: me autem non semper habétis...

Pange, lingua, gloriósi
Prœlium certáminis,
Et super Crucis trophǽo
Dic triúmphum nóbilem,
Quáliter Redémptor orbis
Immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
Fraude Factor cóndolens,
Quando pomi noxiális
Morsu in mortem córruit,
Ipse lignum tunc notávit,
Damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
Ordo depopóscerat,
Multifórmis proditóris
Ars ut artem fálleret,
Et medélam ferret inde,
Hostis unde lǽserat.

Quando venit ergo sacri
Plenitúdo témporis,
Missus est ab arce Patris
Natus, orbis Cónditor,
Atque ventre virgináli
Carne amíctus pródiit.

Vagit infans inter arcta
Cónditus præsépia:
Membra pannis involúta
Virgo Mater álligat:
Et manus, pedésque, et crura
Stricta cingit fáscia.

Lustris sex qui jam peráctis,
Tempus implens córporis,
Se volénte natus ad hoc,
Passióni déditus,
Agnus in Crucis levátur
Immolándus stípite.

Hic acétum, fel, arúndo,
Sputa, clavi, láncea:
Mite corpus perforátur,
Sanguis, unda prófluit:
Terra, pontus, astra, mundus,
Quo lavántur flúmine!

Crux fidélis, inter omnes
Arbor una nóbilis:
Nulla silva talem profert
Fronde, flore, gérmine:
Dulce lignum, dulces clavos,
Dulce pondus sústinet.

Flecte ramos, arbor alta,
Tensa laxa víscera,
Et rigor lentéscat ille,
Quem dedit natívitas:
Ut supérni membra Regis
Miti tendas stípite.

Sola digna tu fuísti
Ferre sæcli prétium,
Atque portum præparáre
Nauta mundo náufrago,
Quem sacer cruor perúnxit,
Fusus Agni córpore.

Glória et honor Deo
Usquequáque altíssimo:
Una Patri, Filíoque,
Inclyto Paráclito:
Cui laus est et potéstas
Per ætérna sǽcula.

Amen.


Today is Monday in Holy Week; the Mass Judica Domine nocentes me was sung at Barroux and will be said at Saint-Eugène; who knows which Mass will be said downtown where the Pauline Rite is celebrated... but I may check at Jouques, since my interest is momentarily piqued; there, apart from the fact that evidently they don't sing the Tract, the sung proper of the Mass is the same. Here of course there are no parts of the proper sung at ferial Masses although occasionally the Kyrie, Sanctus or Agnus Dei might be (this is chiefly done on Sundays in Lent and Advent, so far as I recall from my not-recent attendance at the English Masses in those seasons). 

 

Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 12:1-9
Ante sex dies Paschæ venit Jesus Bethániam, ubi Lázarus fúerat mórtuus, quem suscitávit Jesus. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tractus 50 in Joann., post initium
Ne putárent hómines phantásma esse factum, quia mórtuus resurréxit, Lázarus unus erat ex recumbéntibus: vivébat, loquebátur, epulabátur, véritas ostendebátur, infidélitas Judæórum confundebátur. Discumbébat ergo Jesus cum Lázaro, et céteris: ministrábat Martha, una ex soróribus Lázari. María vero, áltera soror Lázari, accépit libram unguénti nardi pístici pretiósi, et unxit pedes Jesu, et extérsit capíllis suis pedes ejus, et domus impléta est ex odóre unguénti. Factum audívimus: mystérium requirámus.
R. Viri ímpii dixérunt: Opprimámus virum justum injúste, et deglutiámus eum tamquam inférnus vivum: auferámus memóriam illíus de terra: et de spóliis ejus sortem mittámus inter nos: ipsi enim homicídæ thesaurizavérunt sibi mala.
* Insipiéntes et malígni odérunt sapiéntiam: et rei facti sunt in cogitatiónibus suis.
V. Hæc cogitavérunt, et erravérunt: et excæcávit illos malítia eórum.
R. Insipiéntes et malígni odérunt sapiéntiam: et rei facti sunt in cogitatiónibus suis.
Lectio 2
Quæcúmque ánima fidélis vis esse, cum María unge pedes Dómini pretióso unguénto. Unguéntum illud justítia fuit, ídeo libra fuit: erat autem unguéntum nardi pístici pretiósi. Quod ait, pístici, locum áliquem crédere debémus, unde hoc erat unguéntum pretiósum: nec tamen hoc vacat, et sacraménto óptime cónsonat. Pistis Græce, fides Latíne dícitur. Quærébas operári justítiam. Justus ex fide vivit. Unge pedes Jesu bene vivéndo: Domínica sectáre vestígia. Capíllis terge: si habes supérflua, da paupéribus, et Dómini pedes tersísti: capílli enim supérflua córporis vidéntur. Habes quod agas de supérfluis tuis: tibi supérflua sunt, sed Dómini pédibus necessária sunt. Forte in terra Dómini pedes índigent.
R. Oppróbrium factus sum nimis inimícis meis: vidérunt me, et movérunt cápita sua:
* Adjuva me, Dómine, Deus meus.
V. Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me.
R. Adjuva me, Dómine, Deus meus.
Lectio 3
De quibus enim, nisi de membris suis in fine dictúrus est: Cum uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis? Supérflua vestra impendístis: sed pédibus meis obsecúti estis. Domus autem impléta est odóre: mundus implétus est fama bona: nam odor bonus, fama bona est. Qui male vivunt, et Christiáni vocántur, injúriam Christo fáciunt: de quálibus dictum est, quod per eos nomen Dómini blasphemátur. Si per tales nomen Dei blasphemátur, per bonos nomen Dómini laudátur. Audi Apóstolum: Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco.
R. Insurrexérunt in me viri iníqui absque misericórdia, quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere, et lánceis suis vulneravérunt me: et concússa sunt ómnia ossa mea:
* Ego autem existimábam me tamquam mórtuum super terram.
V. Effudérunt furórem suum in me: fremuérunt contra me déntibus suis.
R. Ego autem existimábam me tamquam mórtuum super terram.
Gloria omittitur
R. Insurrexérunt in me viri iníqui absque misericórdia, quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in fáciem meam spúere, et lánceis suis vulneravérunt me: et concússa sunt ómnia ossa mea: * Ego autem existimábam me tamquam mórtuum super terram.

Statio ad S. Praxedem


M le Curé is
celebrating Holy Mass today. Unfortunately, I didn't return from the pharmacy until shortly before he reached the conclusion of his homily. 

I am concerned about the Orate fratres. The Dominican celebrant last week-- Jean-Christophe something or other; evidently I didn't add the name to Labels (or else, of course, I'm misremembering it entirely)-- used an audible voice for the entire Orate fratres and a decent number of the people pronounced the response aloud, too; Fr Durodié did this today. This is the custom in the Pauline Rite celebrated in Latin here (and everywhere I've ever participated at it). My understanding is, however, that one doesn't use the rubrics of the fabricated composed Rite to govern the actions of the Traditional Rite (or vice versa). One is in a bit of a tight spot with this line of criticism at Saint-E. since I have a difficult time believing that e.g. attributing X sequence and Y oration to the local use or to custom withstands the strictest rubrical scrutiny according to the Ioannes XXIII arrangements. In other words, if Father N. chooses to recite the Orate fratres aloud, and the people respond aloud, I'm not sure how one could defeat the initiation of such a practice by appealing to strict adherence to the rubrics. In se, the recitation of the Orate fratres aloud is not an issue over which I personally will push anyone out a window-- as I noted, I'm accustomed to reciting the Suscípiat Dóminus sacrifícium at the Pauline Rite in Latin-- but the dismal experience of the last fifty years teaches us that if you give 'em an inch, they'll take a mile. And as much as I might fondly imagine that Father D. is not of their ilk, well, well. 

Introitus. Ps. 34, 1-2. 19:17 Júdica, Dómine, nocéntes me, expúgna impugnántes me: apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ. Ps. ibid., 3. Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me: dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum. Júdica, Dómine.





Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in tot advérsis ex nostra infirmitáte defícimus; intercedénte unigéniti Fílii tui passióne respirémus: Qui tecum vivit.

Léctio Isaíæ Prophétæ. 
Is. 50, 5-10.

In diébus illis: Dixit Isaías: Dóminus Deus apéruit mihi aurem, ego autem non contradíco: retrórsum non ábii. Corpus meum dedi percutiéntibus et genas meas velléntibus: fáciem meam non avérti ab increpántibus et conspuéntibus in me. Dóminus Deus auxiliátor meus, ideo non sum confúsus: ídeo posui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio, quóniam non confúndar. Juxta est, qui justíficat me, quis contradícet mihi? Stemus simul, quis est adversárius meus? Accédat ad me. Ecce, Dóminus Deus auxiliátor meus: quis est, qui condémnet me? Ecce, omnes quasi vestiméntum conteréntur, tinea cómedet eos. Quis ex vobis timens Dóminum, áudiens vocem servi sui? Qui ambulávit in ténebris, et non est lumen ei, speret in nómine Dómini, et innitátur super Deum suum.

Graduale. Ps. 34, 23 et 3. 26:54 Exsúrge, Dómine, et inténde judício meo, Deus meus et Dóminus meus, in causam meam. ℣. Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui me persequúntur.




Tractus. Ps. 102, 10. 29:29 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 12, 1-9.

Ante sex dies Paschæ venit Jesus Bethániam, ubi Lázarus fúerat mórtuus, quem suscitávit Jesus. Fecérunt autem ei cenam ibi: et Martha ministrábat, Lázarus vero unus erat ex discumbéntibus cum eo. María ergo accépit libram unguénti nardi pístici pretiósi, et unxit pedes Jesu, et extérsit pedes ejus capíllis suis: et domus impléta est ex odóre unguénti. Dixit ergo unus ex discípulis ejus, Judas Iscariótes, qui erat eum traditúrus: Quare hoc unguéntum non véniit trecéntis denáriis, et datum est egénis? Dixit autem hoc, non quia de egénis pertinébat ad eum, sed quia fur erat, et lóculos habens, ea, quæ mittebántur, portábat. Dixit ergo Jesus: Sínite illam, ut in diem sepultúræ meæ servet illud. Páuperes enim semper habétis vobíscum: me autem non semper habétis. Cognóvit ergo turba multa ex Judǽis, quia illic est: et venérunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lázarum vidérent, quem suscitávit a mórtuis.

Offertorium. Ps. 142, 9-10. 38:35 Eripe me de inimícis meis, Dómine: ad te confúgi, doce me fácere voluntátem tuam: quia Deus meus es tu.




Secreta. Hæc sacrifícia nos, omnípotens Deus, poténti virtute mundátos, ad suum fáciant purióres veníre princípium. Per Dóminum.

Communio. Ps. 34, 26. 1:00:25 Erubéscant et revereántur simul, qui gratulántur malis meis: induántur pudóre et reveréntia, qui malígna loquúntur advérsus me.





Postcommunio. Prǽbeant nobis, Dómine, divínum tua sancta fervórem: quo eórum páriter et actu delectémur et fructu. Per Dóminum.

Oratio super populum. Humiliate capita vestra Deo. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et ad benefícia recolénda, quibus nos instauráre dignátus es, tríbue veníre gaudéntes. Per Dóminum.


LDVM




Comments