The Martyrologium Romanum for tomorrow the 3rd day before the Ides of March

Tertio Idus Martii Luna vicésima prima Anno Dómini 2023

Nicomediae in Bithynia, sanctorum martyrum Macedonii, presbyteri, Patriciae, uxoris, et Modestae, filiae (s inc). 

Hermopoli in Aegypto, sancti Sabini, martyris, qui multa passus est et tandem in flumen proiectus occubuit (s IV).

In Thebaide depositio sanctae Euphrasiae Virginis (410 tr).

Nicaeae, in Bithynia, sanctorum Martyrum Theusetae, ejusque filii Horris, Theodorae, Nymphodorae, Marci et Arabiae; qui omnes pro Christo igni traditi sunt (s inc).

In Perside, sanctae Christinae, martyris, quae, virgis percussa, martyrium consummavit sub Chosroe rege Persarum Primo (559). 

*Pictavii in Aquitania, Sancti Pientii Episcopi, qui beatae Radegundi summo auxilio fuit in coenobiis condendis (s VI). 

Hispali in monasterio Sancti Claudii, passio Sancti Ramiri et XII sociorum eius, monachorum et martyrum, que perecieron a manos de los arrianos (s. VI).

Hispali in Hispania, sancti Leandri, episcopi, qui, frater sanctorum Isidori, Fulgentii ac Florentinae, praedicatione et industria sua gentem Visigothorum, Reccaredo rege eorum adiuvante, ab ariana impietate ad catholicam fidem convertit (c 600). 

Constantinopoli Translatio sancti Nicephori, Episcopi ejusdem urbis et Confessoris; cujus corpus e Proconneso, Propontidis insula, ubi ipse quarto Nonas Junii ob sanctarum Imaginum cultum exsul obierat, Constantinopolim relatum est, atque a sancto illius civitatis Episcopo Methodio, honorifice in templo sanctorum Apostolorum sepultum, hac ipsa recurrente die, in qua olim idem Nicephorus in exsilium fuerat deportatus (828 tr).

*In monasterio Novaliciensi ad pedes montis Cinisii in valle Segusina, sancti Eldradi, abbatis, qui, divini cultus studiosus, psalterium emendavit novasque ecclesias exstruendas curavit (c 840). 

Cordubae in Vandalicia Hispaniae regione, passio sanctorum Ruderici, presbyteri, et Salomonis, martyrum, quorum prior, cum Mahometum vere prophetam ab Omnipotente missum credere recusavisset, in carcerem coniectus est, ubi in Salomonem incurrit, qui aliquamdiu antea mahometanae religioni adhaeserat, et simul capitis obtruncatione agonis cursum gloriose perfecerunt (857).
 
Apud Camerinum in Piceno Italiae, sancti Ansovini, episcopi (868). 

*In monasterio Cavensi in Campania, beati Petri Secundi, abbatis (1208).
 
*Oxonii in Anglia, beati Agnelli de Pisis, presbyteri, qui, a sancto Francisco in Galliam, dein in Angliam missus, Ordinem Minorum ibidem instituit et sacras scientias promovit (c 1236/1275). 

*Erenei in pago Meduano [Ernée dans le Maine] Galliae, Beatae Franciscae Trehet, virginis e Congregatione a Caritate et martyris, quae ad pueros instituendos et aegrotos curandos omni studio se contulit et, tempore gallicae perturbationis, pro Christo martyrium ferro complevit (1794).  
  

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology as likewise in the Roman Martyrology, Saints Macedonius, Patricia, and Modesta are eulogised today.





LDVM


Tertio Idus Martii

1. Nicomediae in Bithynia, sanctorum martyrum Macedonii, presbyteri, Patriciae, uxoris, et Modestae, filiae (s inc). 

2. Hermopoli in Aegypto, sancti Sabini, martyris, qui multa passus 
est et tandem in flumen proiectus occubuit (s IV).
 
3. In Perside, sanctae Christinae, martyris, quae, virgis percussa, 
martyrium consummavit sub Chosroe rege Persarum Primo (559). 

4*. Pictavii in Aquitania, sancti Pientii, episcopi, qui beatae Radegundi summo auxilio fuit in coenobiis condendis (s VI). 

12. Hispali in monasterio Sancti Claudii, passio Sancti Ramiri et XII sociorum eius, monachorum et martyrum, que perecieron a manos de los arrianos (s. VI).

5. Hispali in Hispania, sancti Leandri, episcopi, qui, frater sanctorum Isidori, Fulgentii ac Florentinae, praedicatione et industria sua 
gentem Visigothorum, Reccaredo rege eorum adiuvante, ab ariana 
impietate ad catholicam fidem convertit (c 600). 

6*. In monasterio Novaliciensi ad pedes montis Cinisii in valle Segusina, sancti Eldradi, abbatis, qui, divini cultus studiosus, psalterium emendavit novasque ecclesias exstruendas curavit (c 840). 

7. Cordubae in Vandalicia Hispaniae regione, passio sanctorum Ruderici, presbyteri, et Salomonis, martyrum, quorum prior, cum Mahometum vere prophetam ab Omnipotente missum credere recusavisset, in carcerem coniectus est, ubi in Salomonem incurrit, qui aliquamdiu antea mahometanae religioni adhaeserat, et simul capitis obtruncatione agonis cursum gloriose perfecerunt (857).
 
8. Apud Camerinum in Piceno Italiae, sancti Ansovini, episcopi (868). 

9*. In monasterio Cavensi in Campania, beati Petri Secundi, abbatis (1208).
 
10*. Oxonii in Anglia, beati Agnelli de Pisis, presbyteri, qui, a sancto Francisco in Galliam, dein in Angliam missus, Ordinem Minorum 
ibidem instituit et sacras scientias promovit (c 1236/1275). 

11 *. Erenei in pago Meduano Galliae, beatae Franciscae Trehet, virginis e Congregatione a Caritate et martyris, quae ad pueros instituendos et aegrotos curandos omni studio se contulit et, tempore gallicae perturbationis, pro Christo martyrium ferro complevit (1794). 

Tertio Idus Martii

1. En Nicomedia, de Bitinia, santos mártires Macedonio, presbítero, Patricia, su esposa, y Modesta, su hija (s. inc.).

2. En Hermópolis, en Egipto, san Sabino, mártir, que después de varios suplicios terminó siendo arrojado al río (s. IV).

3. En Persia, santa Cristina, mártir, que, azotada con varas, consumó el martirio en tiempo de Cosroas I, rey de los persas (559).

4*. En Poitiers, en Aquitania, san Pientio, obispo, que mucho ayudó a la beata Radegunda en la fundación de cenobios (s. VI).

5. En Sevilla, en Hispania, san Leandro, obispo, hermano de los santos Isidoro, Fulgencio y Florentina, que con su predicación y diligencia convirtió, contando con la ayuda de su rey Recaredo, a los visigodos de la herejía arriana a la fe católica (c. 600).

6*. En el monasterio de Novalesa, a los pies del Montecenisio, en el valle de Susa, san Eldrado, abad, que, muy interesado por el culto divino, enmendó el salterio y cuidó de construir nuevas iglesias (c. 840).

7. En Córdoba, en la región de Andalucía, en España, pasión de los santos Rodrigo, presbítero, y Salomón, mártires. El primero, al negarse a aceptar que Mahoma era de verdad el profeta enviado por el Omnipotente, fue encarcelado, y en el cautiverio dio con Salomón, que algún tiempo antes había pertenecido a la religión mahometana, y ambos fueron degollados a la vez, finalizando así gloriosamente el curso de su combate (857).

8. En Camerino, del Piceno, en Italia, san Ansovino, obispo (868).

9*. En el monasterio de Cava, en la Campania, beato Pedro II, abad (1208).

10*. En Oxford, en Inglaterra, beato Agnelo de Pisa, presbítero, que, enviado por san Francisco a Francia y después a Inglaterra, estableció allí la Orden de los Hermanos Menores y promovió las ciencias sagradas (c. 1236/1275).

11*. En Erenée, de la región de Mayenne, en Francia, beata Francisca Tréhet, virgen de la Congregación de la Caridad y mártir, que se entregó con toda diligencia a la instrucción de los niños y al cuidado de los enfermos, y durante la Revolución Francesa fue guillotinada, completando así su glorioso martirio por Cristo (1794).

12. En el monasterio de san Claudio, en la ciudad de León, memoria
de san Ramiro y sus doce compañeros, monjes y mártires, que perecieron a manos de los arrianos (s. VI).

Tertio Idus Martii



Comments