Siquis sitit, véniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptúra, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ...

Pange, lingua, gloriósi
Prœlium certáminis,
Et super Crucis trophǽo
Dic triúmphum nóbilem,
Quáliter Redémptor orbis
Immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti
Fraude Factor cóndolens,
Quando pomi noxiális
Morsu in mortem córruit,
Ipse lignum tunc notávit,
Damna ligni ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis
Ordo depopóscerat,
Multifórmis proditóris
Ars ut artem fálleret,
Et medélam ferret inde,
Hostis unde lǽserat.

Quando venit ergo sacri
Plenitúdo témporis,
Missus est ab arce Patris
Natus, orbis Cónditor,
Atque ventre virgináli
Carne amíctus pródiit.

Vagit infans inter arcta
Cónditus præsépia:
Membra pannis involúta
Virgo Mater álligat:
Et manus, pedésque, et crura
Stricta cingit fáscia.

Lustris sex qui jam peráctis,
Tempus implens córporis,
Se volénte natus ad hoc,
Passióni déditus,
Agnus in Crucis levátur
Immolándus stípite.

Hic acétum, fel, arúndo,
Sputa, clavi, láncea:
Mite corpus perforátur,
Sanguis, unda prófluit:
Terra, pontus, astra, mundus,
Quo lavántur flúmine!

Crux fidélis, inter omnes
Arbor una nóbilis:
Nulla silva talem profert
Fronde, flore, gérmine:
Dulce lignum, dulces clavos,
Dulce pondus sústinet.

Flecte ramos, arbor alta,
Tensa laxa víscera,
Et rigor lentéscat ille,
Quem dedit natívitas:
Ut supérni membra Regis
Miti tendas stípite.

Sola digna tu fuísti
Ferre sæcli prétium,
Atque portum præparáre
Nauta mundo náufrago,
Quem sacer cruor perúnxit,
Fusus Agni córpore.

Glória et honor Deo
Usquequáque altíssimo:
Una Patri, Filíoque,
Inclyto Paráclito:
Cui laus est et potéstas
Per ætérna sǽcula.
Amen.

Today is Monday in Passion Week and the Mass is Miserére mihi, Dómine, quóniam conculcávit me homo; the Introit is taken from Psalm 55: Have mercy on me, O God, for man he hath trodden me under foot; all the day long he hath afflicted me fighting against me. Depending on the calendar one is using it is either the feast of Saint John Damascene Confessor, the last of the Greek Fathers, and Doctor of the Church, or that feast is commemorated in the Passiontide Mass (which latter is what was done at Barroux and will be at Saint-Eugène). It is quite foggy this morning.


Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 7:32-39
In illo témpore: Misérunt príncipes et pharisǽi minístros, ut apprehendérunt Jesum. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tract. 31 in Joannem, circa medium
Quómodo apprehénderent adhuc noléntem? Quia ergo non póterant apprehéndere noléntem, missi sunt, ut audírent docéntem. Quid docéntem? Dicit ergo Jesus: Adhuc módicum tempus vobíscum sum. Quod modo vultis fácere, factúri estis; sed non modo, quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc módicum tempus vobíscum sum, et tunc vado ad eum qui me misit. Implére débeo dispensatiónem meam, et sic perveníre ad passiónem meam.

R. Deus meus, éripe me de manu peccatóris: et de manu contra legem agéntis, et iníqui:
* Quóniam tu es patiéntia mea.
V. Deus meus, ne elongéris a me: Deus meus, in auxílium meum réspice.
R. Quóniam tu es patiéntia mea.

Lectio 2
Quærétis me, et non inveniétis, et ubi sum ego, vos non potéstis veníre. Hic jam resurrectiónem suam prædíxit: noluérunt enim agnóscere præséntem, et póstea quæsiérunt, cum vidérent in eum multitúdinem jam credéntem. Magna enim signa facta sunt étiam cum Dóminus resurréxit, et ascéndit in cælum. Tunc per discípulos facta sunt magna: sed ille per illos, qui et per seípsum: ipse quippe illis díxerat: Sine me nihil potéstis fácere. Quando claudus ille, qui sedébat ad portam, ad vocem Petri surréxit, et suis pédibus ambulávit, ita ut hómines miraréntur, sic eos allocútus est Petrus, quia non in sua potestáte ista fecit, sed in virtúte illíus, quem ipsi occidérunt. Multi compúncti dixérunt: Quid faciémus?

R. Qui custodiébant ánimam meam, consílium fecérunt in unum, dicéntes: Deus derelíquit eum,
* Persequímini et comprehéndite eum: quia non est qui líberet eum: Deus meus, ne elongéris a me: Deus meus, in adjutórium meum inténde.
V. Omnes inimíci advérsum me cogitábant mala mihi: verbum iníquum mandavérunt advérsum me, dicéntes.
R. Persequímini et comprehéndite eum: quia non est qui líberet eum: Deus meus, ne elongéris a me: Deus meus, in adjutórium meum inténde.

Lectio 3
Vidérunt enim se ingénti crímine impietátis adstríctos, quando illum occidérunt, quem venerári et adoráre debuérunt: et hoc putábant esse inexpiábile. Magnum enim fácinus erat, cujus considerátio illos fáceret desperáre: sed non debébant desperáre, pro quibus in cruce péndens Dóminus est dignátus oráre. Díxerat enim: Pater, ignósce illis, quia nésciunt quid fáciunt. Vidébat quosdam suos inter multos aliénos: illis jam petébat véniam, a quibus adhuc accipiébat injúriam. Non enim attendébat quod ab ipsis moriebátur, sed quia pro ipsis moriebátur.

R. Pacífice loquebántur mihi inimíci mei, et in ira molésti erant mihi:
* Vidísti, Dómine, ne síleas, ne discédas a me.
V. Ego autem cum mihi molésti essent, induébam me cilício, et humiliábam in jejúnio ánimam meam.
R. Vidísti, Dómine, ne síleas, ne discédas a me.
Gloria omittitur
R. Pacífice loquebántur mihi inimíci mei, et in ira molésti erant mihi: * Vidísti, Dómine, ne síleas, ne discédas a me.

 

Statio ad S. Chrysogonum


M le Curé is celebrating Holy Mass at Saint-E. this morning. (And the time changed yesterday, so Masses are at 0030 on Saturdays, at 0200 on Sundays etc, and at 1000 again during the week.) 

Introitus. Ps. 55, 2. 19:26 Miserére mihi, Dómine, quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me. Ps. ibid., 3. Conculcavérunt me inimíci mei tota die: quóniam multi bellántes advérsum me. Miserére.




Oratio. Sanctífica, quǽsumus, Dómine, nostra jejúnia: et cunctárum nobis indulgéntiam propítius largíre culpárum. Per Dóminum.

Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui, ad cultum sacrarum imáginum asseréndum, beátum Ioánnem cælésti doctrina et admirábili spíritus fortitúdine imbuísti: concéde nobis eius intercessióne et exémplo; ut, quorum cólimus imagines, virtútes imitemur et patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Léctio Jonæ Prophétæ.
Jonæ 3, 1-10.

In diébus illis: Factum est verbum Dómini ad Jonam Prophétam secúndo, dicens: Surge, et vade in Níniven civitátem magnam: et prǽdica in ea prædicatiónem, quam ego loquor ad te. Et surréxit Jonas, et ábiit in Níniven juxta verbum Dómini. Et Nínive erat civitas magna itínere trium diérum. Et cœpit Jonas introíre in civitátem itínere diéi uníus: et clamávit et dixit: Adhuc quadragínta dies, et Nínive subvertétur. Et credidérunt viri Ninivítæ in Deum: et prædicavérunt jejúnium, et vestíti sunt saccis a majore usque ad minórem. Et pervénit verbum ad regem Nínive: et surréxit de sólio suo, et abjécit vestiméntum suum a se, et indútus est sacco, et sedit in cínere. Et clamávit et dixit in Nínive ex ore regis et príncipum ejus, dicens: Hómines et juménta et boves et pécora non gustent
quidquam: nec pascántur, et aquam non bibant. Et operiántur saccis hómines et juménta, et clament ad Dóminum in fortitúdine, et convertátur vir a via sua mala, et ab iniquitáte, quæ est in mánibus eórum. Quis scit, si convertátur et ignóscat Deus: et revertátur a furóre iræ suæ, et non períbimus? Et vidit Deus ópera eórum, quia convérsi sunt de via sua mala: et misértus est pópulo suo Dóminus, Deus noster.

Graduale. Ps. 53,4 et 3. 28:19 Deus, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe verba oris mei. ℣. Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua líbera me.




Tractus. Ps. 102, 10. 31:54 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrarum antiquarum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 7, 32-39.

In illo témpore: Misérunt príncipes et pharisǽi minístros, ut apprehénderent Jesum. Dixit ergo eis Jesus: Adhuc módicum tempus vobíscum sum: et vado ad eum, qui me misit. Quærétis me, et non inveniétis: et ubi ego sum, vos non potéstis veníre. Dixérunt ergo Judǽi ad semetípsos: Quo hic itúrus est, quia non inveniémus eum? numquid in dispersiónem géntium itúrus est, et doctúrus gentes? Quis est hic sermo, quem dixit: Quærétis me, et non inveniétis: et ubi sum ego, vos non potéstis veníre. In novíssimo autem die magno festivitátis stabat Jesus, et clamábat, dicens: Siquis sitit, véniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptúra, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum.

Offertorium. Ps. 6, 5. 39:57 
Dómine, convértere, et éripe ánimam meam: salvum me fac propter misericórdiam tuam.




Secreta. Concéde nobis, Dómine, Deus noster: ut hæc hóstia salutáris et nostrórum fiat purgátio delictórum, et tuæ propitiátio majestátis. Per Dóminum.

Secreta. Ut, quæ tibi, Dómine, offérimus, dona tuo sint digna conspéctu: beáti Ioánnis et Sanctórum, quos eius ópera expósitos in templis cólimus, pia suffragátio conspíret. Per Dóminum.

Communio. Ps. 23, 10. 1:03:10 Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.




Postcommunio. Sacraménti tui, quǽsumus, Dómine, participátio salutáris, et purificatiónem nobis tríbuat, et medélam. Per Dóminum.

Postcommunio. Sumpta nos, quǽsumus, Dómine, dona cæléstibus armis tueántur: et beáti Ioánnis patrocínia circúmdent Sanctórum unánimi suffrágio cumuláta; quorum imágines evícit in Ecclésia esse venerándas. Per Dóminum.

Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. 
Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo salútem mentis et córporis: ut, bonis opéribus inhæréndo, tua semper mereátur protectióne deféndi. Per Dóminum.


LDVM




Comments