Opórtet te, fili, gaudére, quia frater tuus mórtuus fúerat, et revíxit: períerat, et invéntus est...

Today is Saturday following the 2nd Sunday in Lent; the Mass Lex Domini irreprehensibilis was sung at Barroux and said at Saint-Eugène (at 0030, so I ought to be able to add the video recording here even now). 






Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 15:11-32
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis et scríbis parábolam istam: Homo quidam hábuit duos fílios: et dixit adolescéntior ex illis patri: Pater, da mihi portiónem substántiæ, quæ me contíngit. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
Lib. 8 Comment. in cap. 15 Lucæ, post initium
Vides, quod divínum patrimónium peténtibus datur. Nec putes culpam patris, quod adolescentióri dedit. Nulla Dei regno infírma ætas: nec fides gravátur annis. Ipse certe se judicávit idóneum, qui popóscit. Atque útinam non recessísset a patre, impediméntum nescísset ætátis. Sed posteáquam domum pátriam derelínquens péregre proféctus est, cœpit egére. Mérito ergo prodégit patrimónium, qui recéssit ab Ecclésia.

R. Pater, peccávi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocári fílius tuus:
* Fac me sicut unum ex mercenáriis tuis.
V. Quanti mercenárii in domo patris mei abúndant pánibus, ego autem hic fame péreo! Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei.
R. Fac me sicut unum ex mercenáriis tuis.


Lectio 2
Péregre proféctus est in regiónem longínquam. Quid longínquius, quam a se recédere: nec regiónibus, sed móribus separári: stúdiis discrétum esse, non terris; et quasi interfúso luxúriæ sæculáris æstu, divórtia habére sanctórum? Etenim qui se a Christo séparat, exsul est pátriæ, civis est mundi. Sed nos non sumus ádvenæ atque peregríni, sed cives sumus Sanctórum, et doméstici Dei. Qui enim erámus longe, facti sumus prope in sánguine Christi. Non invideámus de longínqua regióne remeántibus: quia et nos fúimus in regióne longínqua, sicut Isaías docet. Sic enim habes: Qui sedébant in regióne umbræ mortis, lux orta est illis. Régio ergo longínqua, umbra est mortis.

R. Vidi Dóminum fácie ad fáciem:
* Et salva facta est ánima mea.
V. Et dixit mihi: Nequáquam vocáberis Jacob, sed Israël erit nomen tuum.
R. Et salva facta est ánima mea.


Lectio 3
Nos autem, quibus spíritus ante fáciem Christus est Dóminus, in umbra vívimus Christi. Et ídeo dicit Ecclésia: In umbra ejus concupívi, et sedi. Ille ígitur vivéndo luxurióse, consúmpsit ómnia ornaménta natúræ. Unde tu, qui accepísti imáginem Dei, qui habes similitúdinem ejus, noli eam irrationábili fœditáte consúmere. Opus Dei es: noli ligno dícere, Pater meus es tu: ne accípias similitúdinem ligni, quia scriptum est: Símiles illis fiant qui fáciunt ea.

R. Cum audísset Jacob quod Esau veníret contra eum, divísit fílios suos et uxóres, dicens: Si percússerit Esau unam turmam, salvábitur áltera.
* Líbera me, Dómine, qui dixísti mihi: * Multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli, et sicut arénam maris, quæ præ multitúdine numerári non potest.
V. Dómine, qui dixísti mihi, Revértere in terram nativitátis tuæ: Dómine, qui pascis me a juventúte mea.
R. Líbera me, Dómine, qui dixísti mihi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli, et sicut arénam maris, quæ præ multitúdine numerári non potest.


Statio ad Ss. Marcellinum et Petrum


The church of the collecta is already well known to us; it is the dominicum Clementis, about three hundred yards distant from the titulus of SS Peter and Marcellinus. This basilica was built during the lifetime of Pope Siricius (385-98), and, according to the Roman custom, it probably marks the dwelling-place on that spot of one at least of the two martyrs whose names it bears. 
We know from Pope Damasus (366-84) that as a boy he learnt the circumstances of their martyrdom from the lips of the executioner himself.
Percussor retulit mihi Damaso cum puer essem. 
As the liturgy of this day lays great stress on the contrast between the two brothers, Esau and Jacob, and between the faithful son and the prodigal, it is possible that underneath there lies an allusion to that executioner, who expiated his crime by baptism and penitence. (Liber Sacramentorum)

M. le Curé celebrated Holy Mass today. 

Introitus. Ps. 18, 8. Lex Dómini irreprehensíbilis, convértens ánimas: testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. Ps. ibid., 2. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. ℣. Glória Patri.




Oratio. Da, quǽsumus, Dómine, nostris efféctum jejúniis salutárem: ut castigátio carnis assúmpta, ad nostrárum vegetatiónem tránseat animárum. Per Dóminum.

Léctio libri Genesis.
Gen. 27, 6-40.

In diébus illis: Dixit Rebécca fílio suo Jacob: Audívi patrem tuum loquéntem cum Esau fratre tuo, et dicéntem ei: Affer mihi de venatióne tua, et fac cibos, ut comédam et benedícam tibi coram Dómino, ántequam móriar. Nunc ergo, fili mi, acquiésce consíliis meis: et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos óptimos, ut fáciam ex eis escas patri tuo, quibus libénter véscitur: quas cum intúleris et coméderit, benedícat tibi, priúsquam moriátur. Cui ille respóndit: Nosti, quod Esau, frater meus, homo pilósus sit, et ego lenis: si attrectáverit me pater meus et sénserit, tímeo, ne putet me sibi voluísse illúdere, et indúcam super me maledictiónem pro benedictióne. Ad quem mater: In me sit, ait, ista male díctio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quæ dixi. Abiit, et áttulit, dedítque matri. Parávit illa cibos, sicut velle nóverat patrem illíus. Et véstibus Esau valde bonis, quas apud se habébat domi, índuit eum: pelliculásque hædórum circúmdedit mánibus, et colli nuda protéxit. Dedítque pulméntum, et panes, quos cóxerat, trádidit. Quibus illátis, dixit: Pater mi! At ille respóndit: Audio. Quis es tu, fili mi? Dixítque Jacob: Ego sum primogénitus tuus Esau: feci, sicut præcepísti mihi: surge, sede, et cómede de venatióne mea, ut benedícat mihi ánima tua. Rursúmque Isaac ad fílium suum: Quómodo, inquit, tam cito inveníre potuísti, fili mi? Qui respóndit: Volúntas Dei fuit, ut cito occúrreret mihi quod volébam. Dixítque Isaac: Accéde huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis fílius meus Esau, an non. Accéssit ille ad patrem, et palpáto eo, dixit Isaac: Vox quidem vox Jacob est, sed manus manus sunt Esau. Et non cognóvit eum, quia pilósæ manus similitúdinem majóris exprésserant. Benedícens ergo illi, ait: Tu es fílius meus Esau? Respóndit: Ego sum. At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatióne tua, fili mi, ut benedícat tibi ánima mea. Quos cum oblátos comedísset, óbtulit ei étiam vinum. Quo hausto, dixit ad eum: Accéde ad me, et da mihi ósculum, fili mi. Accéssit, et osculátus est eum. Statímque ut sensit vestimentórum illíus fragrántiam, benedícens illi, ait: Ecce, odor fílii mei sicut
odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus. Det tibi Deus de rore cœli, et de pinguédine terræ abundántiam fruménti et vini. Et sérviant tibi pópuli, et ad orent te tribus: esto dóminus fratrum tuórum, et incurvéntur ante te fílii matris tuæ. Qui male díxerit tibi, sit ille maledíctus: et qui benedíxerit tibi, benedictiónibus repleátur. Vix Isaac sermónem impléverat, et egrésso Jacob foras, venit Esau, coctósque de venatióne cibos íntulit patri, dicens: Surge, pater mi, et cómede de venatióne fílii tui, ut benedícat mihi ánima tua. Dixítque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respóndit: Ego sum fílius tuus primogénitus Esau. Expávit Isaac stupóre veheménti, et ultra quam credi potest, admírans, ait: Quis ígitur ille est, qui dudum captam venatiónem áttulit mihi, et comédi ex ómnibus, priúsquam tu veníres? Benedixíque ei, et erit benedíctus. Audítis Esau sermónibus patris, irrúgiit clamóre magno, et consternátus, ait: Bénedic etiam et mihi, pater mi. Qui ait: Venit germánus tuus fraudulénter, et accépit benedictiónem tuam. At ille subjunxit: Juste vocátum est nomen ejus Jacob: supplantávit enim me en áltera vice: primogénita mea ante tulit, et nunc secúndo surripuit benedictiónem meam. Rursúmque ad patrem: Numquid non reservásti, ait, et mihi benedictiónem? Respóndit Isaac: Dóminum tuum illum constítui, et omnes fratres ejus servitúti illíus subjugávi: fruménto et vino stabilívi eum, et tibi post hæc, fili mi, ultra quid fáciam? Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictiónem habes, pater? mihi quoque óbsecro ut benedícas. Cumque ejulátu magno fleret, motus Isaac, dixit ad eum: In pinguédine terræ, et in rore cœli désuper erit benedíctio tua.

Graduale. Ps. 91, 2-3. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 15, 11-32.
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis et scribis parábolam istam: Homo quidam hábuit duos fílios, et dixit adolescéntior ex illis patri: Pater, da mihi portiónem substántiæ, quæ me cóntingit. Et divísit illis substántiam. Et non post multos dies, congregátis ómnibus, adolescéntior fílius péregre proféctus est in regiónem longínquam, et ibi dissipávit substántiam suam vivéndo luxurióse. Et postquam ómnia consummásset, facta est fames válida in regióne illa, et ipse cœpit egére. Et ábiit, et adhǽsit uni cívium regiónis illíus. Et misit illum in villam suam, ut pásceret porcos. Et cupiébat implére ventrem suum de síliquis, quas porci manducábant: et nemo illi dabat. In se autem revérsus, dixit: Quanti mercennárii in domo patris mei abúndant pánibus, ego autem hic fame péreo? Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccávi in cœlum et coram te: jam non sum dignus vocari fílius tuus: fac me sicut unum de mercennáriis tuis. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsíus, et misericórdia motus est, et accúrrens cécidit super collum ejus, et osculátus est eum. Dixítque ei fílius: Pater, peccávi in cœlum et coram te, jam non sum dignus vocari fílius tuus. Dixit autem pater ad servos suos: Cito proférte stolam primam, et indúite illum, et date ánulum in manum ejus, et calceaménta in pedes ejus: et addúcite vítulum saginátum et occídite, et manducémus et epulémur, quia hic fílius meus mórtuus erat, et revíxit: períerat, et invéntus est. Et cœpérunt epulári. Erat autem fílius ejus senior in agro: et cum veníret, et appropinquáret dómui, audívit symphóniam et chorum: et vocávit unum de servis, et interrogávit, quid hæc essent. Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occídit pater tuus vítulum saginátum, quia salvum illum recépit. Indignátus est autem, et nolébat introíre. Pater ergo illíus egréssus, cœpit rogáre illum. At ille respóndens, dixit patri suo: Ecce, tot annis sérvio tibi, et numquam mandátum tuum præterívi, et numquam dedísti mihi hædum, ut cum amícis meis epulárer: sed postquam fílius tuus hic, qui devorávit substántiam suam cum meretrícibus, venit, occidísti illi vítulum saginátum. At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et ómnia mea tua sunt: epulári autem et gaudére oportébat, quia frater tuus hic mórtuus erat, et revíxit: períerat, et invéntus est.

Offertorium. Ps. 12, 4-5. Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte: ne quando dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum.





Secreta. His sacrifíciis, Dómine, concéde placátus: ut, qui própriis orámus absólvi delíctis, non gravémur extérnis. Per Dóminum.

The Secret is inspired by the following verse from Psalm 18: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo, according to the text of the Septuagint and of the Vulgate, which probably is inexact. Instead of alienis or strangers, we should aparently read and translate, From the proud preserve thy servant, O Lord. The Secret modifies to some extent the expression of the Psalmist, and implores, through the merits of the Eucharistic Sacrifice, the remission not only of personal sins, but also of those which are collective, external, and general, such as we sometimes commit through omission in cases where we are bound to prevent evil and do not do so.
This is a somewhat unusual but truthful aspect of the responsibility which we have before our conscience and before God for the sins which our dependents, or even the whole community, may commit through our acquiescence, or through our solidarity with those who are violating the laws of divine justice. Especially in these days, when the nations govern themselves by a representative system, how many crimes may be committed, even by abstention, in political elections and in parliamentary sittings, of which the guilt falls not on one individual alone, but on the whole people. (Liber Sacramentorum)

Communio. Luc. 15, 32. Opórtet te, fili, gaudére, quia frater tuus mórtuus fúerat, et revíxit: períerat, et invéntus est.




Postcommunio. Sacraménti tui, Dómine, divína libátio, penetrália nostri cordis infúndat: et sui nos partícipes poténter effíciat. Per Dóminum.

Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut, quæ in sola spe grátiæ cœléstis innítitur, cœlésti étiam protectióne muniátur. Per Dóminum.

LDVM




Comments