Novíssime autem misit ad eos fílium suum, dicens: verebúntur fílium meum...

Gloriam sacrae celebremus omnes
Sindonis: laetis recolamus hymnis,
Et piis votis monumenta nostrae
Certa salutis,

Quae refert semper veneranda Sindon,
Sanguine impressis decorata signis,
Dum cruce ex alta tullit involutum
Corpus Iesu.

Reddit haes caevos animo dolores,
Quos tulit, casum miseratus Adae,
Christus humani generis Redemptor,
Morte perempta.

Saucium ferro latus, atque palmas
Et pedes clavis, lacerata flagris
Membra, et infixam capiti coronam
Monstrat imago.

Quis pius siccis oculis, et absque
Intimi cordis gemitu notata
Vivaque indignae simulacra mortis
Cernere possit?

Nostra cum solum tibi, Christe, culpa
Causa tantorum fuerit malorum,
Nostra debetur tibi vita: vitam
Dedimus ipsam.

Sit tibi, Fili, decus atque virtus,
Qui tuo mundum redimis cruore,
Quique cum summo Genitore, et almo
Flamine regnas.
Amen.

Today is Friday post Dominicam IIam Quadragesimae and the feast of the Forty Martyrs, soldiers. In some places, it is also the feast of the Holy Shroud of Our Lord, the hymn for which begins this page. The Mass is Ego autem cum iustitia.

Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 21:33-46
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum, et princípibus sacerdótum parábolam hanc: Homo erat paterfamílias, qui plantávit víneam, et sepem circúmdedit ei. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi
Lib. 9 in cap. 20 Lucæ
Pleríque várias significatiónes de víneæ appellatióne derívant: sed evidénter Isaías víneam Dómini Sábaoth, domum Israël esse memorávit. Hanc víneam quis álius, nisi Deus, cóndidit? Hic est ergo qui eam locávit colónis, et ipse péregre fuit: non quia ex loco ad locum proféctus est Dóminus, qui ubíque semper præsens est: sed quia est præséntior diligéntibus, negligéntibus abest. Multis tempóribus ábfuit, ne præprópera viderétur exáctio. Nam quo indulgéntior liberálitas, eo inexcusabílior pervicácia.

R. Dum exíret Jacob de terra sua, vidit glóriam Dei, et ait: Quam terríbilis est locus iste!
* Non est hic áliud, nisi domus Dei, et porta cæli.
V. Vere Deus est in loco isto, et ego nesciébam.
R. Non est hic áliud, nisi domus Dei, et porta cæli.

Lectio 2
Unde bene secúndum Matthǽum habes, quia et sepem circúmdedit: hoc est, divínæ custódiæ munitióne vallávit, ne fácile spiritálium patéret incúrsibus bestiárum. Et fodit in ea tórcular. Quómodo intellégimus quid sit tórcular, nisi forte quia Psalmi pro torculáribus inscribúntur; eo quod in his mystéria Domínicæ passiónis, modo musti Sancto fervéntis Spíritu, redundántius æstuáverint? Unde ébrii putabántur, quibus Spíritus Sanctus inundábat. Ergo et hic fodit tórcular, in quod uvæ rationábilis fructus intérior spiritáli infusióne deflúeret.

R. Si Dóminus Deus meus fúerit mecum in via ista, per quam ego ámbulo, et custodíerit me, et déderit mihi panem ad edéndum, et vestiméntum quo opériar, et revocáverit me cum salúte:
* Erit mihi Dóminus in refúgium, et lapis iste in signum.
V. Surgens ergo mane Jacob, tulit lápidem quem supposúerat cápiti suo, et eréxit in títulum, fundénsque óleum désuper, dixit.
R. Erit mihi Dóminus in refúgium, et lapis iste in signum.

Lectio 3
Ædificávit turrim, vérticem scílicet legis attóllens: atque ita hanc víneam munítam, instrúctam, ornátam, locávit Judǽis. Et témpore frúctuum sérvulos misit. Bene tempus frúctuum pósuit, non provéntuum. Nullus enim fructus éxstitit Judæórum, nullus víneæ hujus provéntus, de qua Dóminus ait: Exspectávi ut fáceret uvas, fecit autem spinas. Itaque non lætítiæ vino, non spiritáli musto, sed cruénto Prophetárum sánguine torculária redundárunt.

R. Erit mihi Dóminus in Deum, et lapis iste quem eréxi in títulum, vocábitur domus Dei: et de univérsis quæ déderis mihi,
* Décimas et hóstias pacíficas ófferam tibi.
V. Si revérsus fúero próspere ad domum patris mei.
R. Décimas et hóstias pacíficas ófferam tibi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Décimas et hóstias pacíficas ófferam tibi.




Statio ad S. Vitalem


... The basilica [of Saint Vitalis] was originally named for Sts. Gervasius and Protasius, two brother-martyrs from northern Italy, devotion to whom in Ravenna, Bologna, and Milan produced some of Italy’s loveliest churches. The dedication to St. Vitalis, traditionally held to be the father of the two men, was added by 499. In 400, Vestina, a Roman matron from this wealthy Esquiline neighborhood, bequeathed her possessions to pay for a church on this site, which had previously sheltered an oratory dedicated to martyrs. The design was conventional: an entrance porch, a wide nave, two side aisles, and a large apse. In the 6th century, Pope St. Gregory the Great fixed St. Vitalis into the urban fabric of Rome by appointing it a Lenten station church and selecting it as the departure point for the city’s procession of widows, perhaps in honor of Vestina. (Elizabeth Lev in Roman Pilgrimage)


M le Curé is celebrating Holy Mass today. 

Introitus. Ps. 16, 15. Ego autem cum justítia apparébo in conspéctu tuo: satiábor, dum manifestábitur glória tua. Ps. ibid., 1. Exáudi, Dómine, justitiam meam: inténde deprecatióni meæ. ℣. Glória Patri.




Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sacro nos purificánte jejúnio, sincéris méntibus ad sancta ventúra fácias perveníre. Per Dóminum.

Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus : ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum.

... In the Mass, the choice of the lesson of Joseph let down by his brothers into an empty well, and the Gospel of the wicked husbandmen who stoned their master’s son, was suggested by the Acta of St Vitalis, which tell us how the martyr was first buried up to the waist in a pit and then stoned to death. (Liber Sacramentorum)


Blessed Ildefonso is perhaps over-confident in his hypothesis? perhaps. 

Léctio libri Genesis.
Gen. 37, 6-22.

In diébus illis: Dixit Joseph frátribus suis: Audíte sómnium meum, quod vidi: Putábam nos ligáre manípulos in agro: et quasi consúrgere manípulum meum et stare, vestrósque manípulos circumstántes adoráre manípulum meum. Respondérunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciémur dicióni tuæ? Hæc ergo causa somniórum atque sermónum, invídiæ et ódii fómitem ministrávit. Aliud quoque vidit sómnium, quod narrans frátribus, ait: Vidi per sómnium, quasi solem et lunam et stellas úndecim adoráre me. Quod cum patri suo et frátribus rettulísset, increpávit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc sómnium, quod vidísti? Num ego et mater tua et fratres tui adorábimus te super terram? Invidébant ei igitur fratres sui: pater vero rem tácitus considerábat. Cumque fratres illíus in pascéndis grégibus patris moraréntur in Sichem, dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Síchimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondénte: Præsto sum, ait ei: Vade et vide, si cuncta próspera sint erga fratres tuos et pécora: et renúntia mihi, quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: invenítque eum vir errántem in agro, et interrogávit, quid quǽreret. At ille respóndit: Fratres meos quæro: índica mihi, ubi pascant greges. Dixítque ei vir: Recessérunt de loco isto: audívi autem eos dicéntes: Eámus in Dóthain. Perréxit ergo Joseph post fratres suos, et invénit eos in Dóthain. Qui cum vidíssent eum procul, ántequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occídere, et mútuo loquebántur: Ecce, somniátor venit; veníte, occidámus eum, et mittámus in cistérnam véterem, dicemúsque: Fera péssima devorávit eum: et tunc apparébit, quid illi prosint sómnia sua. Audiens autem hoc Ruben, nitebátur liberáre eum de mánibus eórum, et dicébat: Non interficiátis ánimam ejus, nec effundátis sánguinem: sed projícite eum in cistérnam hanc, quæ est in solitúdine, manúsque vestras serváte innóxias: hoc autem dicébat, volens erípere eum de mánibus eórum, et réddere patri suo.

Graduale. Ps. 119, 1-2. Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, et exaudívit me. ℣. Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis et a lingua dolósa.




Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. [Hic genuflectitur] ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matth, 21, 33-46.

In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum et princípibus sacerdótum parábolam hanc: Homo erat paterfamílias, qui plantávit víneam, et sepem circúmdedit ei, et fodit in ea tórcular, et ædificávit turrim, et locávit eam agrícolis, et péregre proféctus est. Cum autem tempus frúctuum appropinquásset, misit servos suos ad agrícolas, ut accíperent fructus ejus. Et agrícolæ, apprehénsis servis ejus, alium cecidérunt, alium occidérunt, álium vero lapidavérunt. Iterum misit álios servos plures prióribus, et fecérunt illis simíliter. Novíssime autem misit ad eos fílium suum, dicens: Verebúntur fílium meum.
Agrícolæ autem vidéntes fílium, dixérunt intra se: Hic est heres, veníte, occidámus eum, et habébimus hereditátem ejus. Et apprehénsum eum ejecérunt extra víneam, et occidérunt. Cum ergo vénerit dóminus víneæ, quid fáciet agrícolis illis? Aiunt illi: Malos male perdet: et víneam suam locábit áliis agrícolis, qui reddant ei fructum tempóribus suis. Dicit illis Jesus: Numquam legístis in Scriptúris: Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli? A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris. Ideo dico vobis, quia auferétur a vobis regnum Dei, et dábitur genti faciénti fructus ejus. Et qui cecíderit super lápidem istum, confringétur: super quem vero cecíderit, cónteret eum. Et cum audíssent príncipes sacerdótum et pharisǽi parábolas ejus, cognovérunt, quod de ipsis díceret. Et quæréntes eum tenére, timuérunt turbas: quóniam sicut Prophétam eum habébant.


Offertorium. Ps. 39, 14 et 15. Dómine, in auxílium meum réspice: confundántur et revereántur, qui quærunt ánímam meam, ut áuferant eam: Dómine, in auxílium meum réspice.




Secreta. Hæc in nobis sacrifícia, Deus, et actióne permáneant, et operatióne firméntur. Per Dóminum.

Secreta. Preces, quǽsumus, Dómine, tuórum réspice, oblatiónesque fidélium : ut et tibi gratæ sint pro tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tuæ propitiatiónis auxílium. Per Dóminum.

Communio. Ps. 11, 8. Tu, Dómine, servábis nos, et custódies nos a generatióne hac in ætérnum.




Postcommunio. Fac nos, quǽsumus, Dómine: accépto pígnore salútis ætérnæ, sic téndere congruénter; ut ad eam perveníre póssimus. Per Dóminum.

Postcommunio. Sanctórum tuorum, Dómine, intercessióne placátus : præsta, quǽsumus ; ut, quæ temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus. Per Dóminum.

In the Oratio super populum the priest invokes the divine grace, that it may preserve the faithful in mind and body. It is, in a better sense, the mens sana in corpore sano of the heathen poet; for an exaggerated spiritualism which separates that which God has joined together is as inimical to true piety as is sensual materialism. Soul and body have both shared the guilt of sin; it is therefore necessary that both should have part in the expiation, the sanctification, and in the final glorification of each.
The Church, as though she feared that the very splendour of her liturgy might lead simple folk into thinking that Christianity consisted merely in holding functions and receiving the sacraments, insists continually in her Lenten formulas that we should, by our good works, give reality to what is so sublimely expressed in the liturgy. Without this personal and intimate realization, brought about by constant effort, the liturgy would become a kind of magic formula.
This fact clearly explains the words of the Gospel that many
who during this life hold a high place among the followers of Christ, who even prophesy and work wonders in his name, will after death be rejected and condemned by Our Lord Himself. Nescio vos, 'I know you not, depart from me all ye that work iniquity'. It is not ritual forms nor a sterile faith, but the good deeds inspired by a living faith, that will gain for us everlasting salvation. (Liber Sacramentorum)

Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo salútem mentis et córporis: ut, bonis opéribus inhæréndo, tuæ semper virtútis mereátur protectióne deféndi. Per Dóminum.


LDVM





Comments