The Martyrologium Romanum for the 14th day before the Kalends of March

Quartodécimo Kaléndas Mártii Luna vicésima quinta Anno Dómini 2023

Luna septima Anno Domini 2024

primo 1570 1960 Romæ beáti Onésimi, de quo sanctus Paulus Apóstolus ad Philémonem scribit; quem étiam, post sanctum Timótheum, Ephesiórum Epíscopum ordinávit, prædicationísque verbum illi commísit. Ipse autem Onésimus, vinctus Romam perdúctus ac pro fide Christi lapidátus, primo ibídem sepúltus fuit; inde ad locum ubi Epíscopus fúerat ordinátus, corpus eius delátum est.

primo R Beati Onesimi, quem sanctus Paulus Apostolus servum fugitivum excepit et in vinculis utpote Christi in fide filium genuit, sicut ipse domino eius Philemoni scripsit. 

In Ægýpto sancti Iuliáni Mártyris, sub Decio imperatore, cum áliis quinque míllibus (a 250 tr).

Nicomedia [Mart. ant.] [In Campania Mart. rec.] sanctæ Iuliánæ, Vírginis et Mártyris; quæ, sub Maximiáno Imperatóre, primum a patre suo Africáno gráviter cæsa, deínde ab Evilásio Præfécto, cui núbere recusáverat, várie cruciáta, et póstmodum in cárcerem detrúsa, ubi palam cum diábolo conflíxit, demum, cum flammas ígnium et ollam fervéntem superásset, cápitis decollatióne martýrium consummávit. Ipsíus autem corpus póstea Cumas, in Campánia, translátum est.

Caesareae in Palaestina, sanctorum martyrum Eliae, Ieremiae, Isaiae, Samuelis atque Danielis, qui, christiani aegyptii, cum sponte ministrassent fidei confessoribus in Cilicia ad metalla damnatis, comprehensi et a Firmiliano praeside, sub Galerio Maximiano imperatore, saevissime torti, gladio demum percussi sunt. Post eos coronam martyrii acceperunt quoque Pamphilus presbyter, Valens diaconus Hierosolymitanus, et Paulus, ex Iamnia civitate oriundus, qui biennium egerant in carcere, sed et Porphyrius, Pamphili famulus, Seleucus cappadox, promotus in militia, Theodulus, senex ex familia praesidis Firmiliani, tandem Iulianus cappadox, qui ipsa hora peregre adveniens, cum martyrum corpora osculatus esset, ut christianus delatus est et a praeside lento igne comburi iussus (309). 

Bríxiæ sancti Faustíni, Epíscopi et Confessóris (381 tr).

In regno Persico, sancti Maruthae, episcopi, qui, pace Ecclesiae reddita, Concilio Seleuciensi praefuit, Dei Ecclesias in persecutione Saporis regis collapsas reparavit ac reliquias martyrum Persidis in civitate episcopali, deinceps Martyropoli nuncupata, collocans (a 420). 

*Apud Burgum Sancti Petri in Aprutio, beatae Philippae Mareri, virginis, quae, divitiis et saeculi fastibus spretis, sanctae Clarae vitae formam nuper inceptam in patrio loco amplexa est (1236).
 
*Perusiae in Umbria, commemoratio beati Nicolai Paglia, presbyteri ex Ordine Praedicatorum, qui a sancto Dominico habitum et munus praedicationis accepit (1256). 

*Augustae Taurinorum in Italia, beati Iosephi Allamano, presbyteri, qui, indefesso zelo ardens, ad fidem propagandam binas suscitavit Congregationes Missionum a Consolata, virorum nempe et mulierum (1926). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.





LDVM


Quartodecimo Kalendas Martii

1. In Campania, sanctae Iulianae, virginis et martyris (s inc). 

2. Caesareae in Palaestina, sanctorum martyrum Eliae, Ieremiae, Isaiae, Samuelis atque Danielis, qui, christiani aegyptii, cum sponte ministrassent fidei confessoribus in Cilicia ad metalla damnatis, comprehensi et a Firmiliano praeside, sub Galerio Maximiano imperatore, saevissime torti, gladio demum percussi sunt. Post eos coronam martyrii acceperunt quoque Pamphilus presbyter, Valens diaconus Hierosolymitanus, et Paulus, ex Iamnia civitate oriundus, qui biennium egerant in carcere, sed et Porphyrius, Pamphili famulus, Seleucus cappadox, promotus in militia, Theodulus, senex ex familia praesidis Firmiliani, tandem Iulianus cappadox, qui ipsa hora peregre adveniens, cum martyrum corpora osculatus esset, ut christianus delatus est et a praeside lento igne comburi iussus (309). 

3. In regno Persico, sancti Maruthae, episcopi, qui, pace Ecclesiae reddita, Concilio Seleuciensi praefuit, Dei Ecclesias in persecutione Saporis regis collapsas reparavit ac reliquias martyrum Persidis in civitate episcopali, deinceps Martyropoli nuncupata, collocans (a 420). 

4*. Apud Burgum Sancti Petri in Aprutio, beatae Philippae Mareri, virginis, quae, divitiis et saeculi fastibus spretis, sanctae Clarae vitae formam nuper inceptam in patrio loco amplexa est (1236).
 
5*. Perusiae in Umbria, commemoratio beati Nicolai Paglia, presbyteri ex Ordine Praedicatorum, qui a sancto Dominico habitum et munus praedicationis accepit (1256). 

6*. Augustae Taurinorum in Italia, beati Iosephi Allamano, presbyteri, qui, indefesso zelo ardens, ad fidem propagandam binas suscitavit Congregationes Missionum a Consolata, virorum nempe et mulierum (1926). 

Quartodecimo Kalendas Martii

1. En la Campania, santa Juliana, virgen y mártir (s. inc.).

2. En Cesarea de Palestina, santos mártires Elías, Jeremías, Isaías, Samuel y Daniel, cristianos egipcios que, por haber servido a los confesores condenados a las minas, fueron apresados por el prefecto Firmiliano, en tiempo de Galerio Maximiano, y, después duros tormentos, les degollaron. Tras ellos fueron martirizados Pámfilo, presbítero, Valente, diácono de Jerusalén, y Pablo, oriundo de la ciudad de Iamnia, que habían permanecido dos años en la cárcel, así como Porfirio, siervo de Pámfilo, además de Seleuco, capadocio que ostentaba un grado en la milicia, y Teodulo, anciano de la familia del prefecto Firmiliano. Finalmente, el capadocio Julián, llegado como peregrino en aquel momento, fue denunciado como cristiano por haber besado los cuerpos de los mártires y, por orden del prefecto, quemado a fuego lento (309).

3. En el reino de los persas, san Maruta, obispo, que, al establecerse la paz de la Iglesia, presidió el concilio de Seleucia, reparó las iglesias destruidas durante la persecución bajo el rey Sapor y colocó las reliquias de los mártires de Persia en la ciudad episcopal, la cual recibió en aquella ocasión el nombre de Martirópolis (antes de 420).

4*. En Borgo San Pietro, en el Abruzo, beata Filipa Mareri, virgen, que, despreciando las riquezas y el fasto mundano, abrazó la forma de vida de santa Clara, recientemente establecida en aquella región (1236).

5*. En Perusa, de la Umbría, conmemoración del beato Nicolás Paglia, presbítero de la Orden de Predicadores, que recibió de santo Domingo el hábito y la misión de predicar (1256).

6*. En Turín, en Italia, beato José Allamano, presbítero, que, lleno de fervor, para propagar la fe cristiana fundó las congregaciones de hombres y de mujeres denominadas de las Misiones de la Consolata (1926).

Quartodecimo Kalendas Martii

Comments