Melchísedech rex Salem, próferens panem et vinum, erat enim sacérdos Dei altíssimi, benedíxit ei, et ait: Benedíctus Abram Deo excélso...

Today is Tuesday in Quinquagesima, a feria. At Saint-Eugène, the Solemn Mass of Reposition concluding the Quarante-Heures will be sung, Cibavit eos ex adipe frumenti, and that Mass is in the first place infra. In some places, the feast of the Most Holy Face of Our Lord Jesus Christ is celebrated; I took the Mass from Fr Maximilien-Marie's Mesnil-Marie; I'm pretty sure that there is a somewhat different form somewhere in one of my books but I'm settling for this rather than search about. At Barroux, the Quinquagesima Mass Esto mihi was sung; those texts are here.

Lectio 1
De libro Génesis
Gen 14:8-12
8 Et egréssi sunt rex Sodomórum, et rex Gomórrhæ, rexque Adamæ, et rex Séboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxérunt áciem contra eos in valle Silvéstri:
9 Scílicet advérsus Chodorláhomor regem Elamitárum, et Thadal regem Géntium, et Amraphel regem Sénnaar, et Arioch regem Ponti: quátuor reges advérsus quinque.
10 Vallis autem Silvéstris habébat púteos multos bitúminis. Itaque rex Sodomórum, et Gomórrhæ, terga vertérunt, ceciderúntque ibi: et qui remánserant, fugérunt ad montem.
11 Tulérunt autem omnem substántiam Sodomórum et Gomórrhæ, et univérsa quæ ad cibum pértinent, et abiérunt:
12 Necnon et Lot, et substántiam ejus, fílium fratris Abram, qui habitábat in Sódomis.

R. Angelus Dómini vocávit Abraham, dicens:
* Ne exténdas manum tuam super púerum, eo quod tímeas Dóminum.
V. Cumque extendísset manum ut immoláret fílium, ecce Angelus Dómini de cælo clamávit, dicens.
R. Ne exténdas manum tuam super púerum, eo quod tímeas Dóminum.

Lectio 2
Gen 14:13-16
13 Et ecce unus, qui eváserat, nuntiávit Abram Hebrǽo, qui habitábat in conválle Mambre Amorrhǽi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepígerant fœdus cum Abram.
14 Quod cum audísset Abram, captum vidélicet Lot fratrem suum, numerávit expedítos vernáculos suos trecéntos decem et octo: et persecútus est usque Dan.
15 Et divísis sóciis, írruit super eos nocte: percussítque eos, et persecútus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damásci.
16 Reduxítque omnem substántiam, et Lot fratrem suum cum substántia illíus, mulíeres quoque et pópulum.

R. Vocávit Angelus Dómini Abraham de cælo, secúndo, dicens: Benedícam tibi,
* Et multiplicábo te sicut stellas cæli.
V. Possidébit semen tuum portas inimicórum tuórum, et benedicéntur in sémine tuo omnes tribus terræ.
R. Et multiplicábo te sicut stellas cæli.

Lectio 3
Gen 14:17-20
17 Egréssus est autem rex Sodomórum in occúrsum ejus postquam revérsus est a cæde Chodorláhomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.
18 At vero Melchísedech rex Salem, próferens panem et vinum, erat enim sacérdos Dei altíssimi,
19 Benedíxit ei, et ait: Benedíctus Abram Deo excélso, qui creávit cælum et terram:
20 Et benedíctus Deus excélsus, quo protegénte, hostes in mánibus tuis sunt. Et dedit ei décimas ex ómnibus.

R. Deus dómini mei Abraham, dírige viam meam:
* Ut cum salúte revértar in domum dómini mei.
V. Obsecro, Dómine, fac misericórdiam cum servo tuo.
R. Ut cum salúte revértar in domum dómini mei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ut cum salúte revértar in domum dómini mei.

 




The Schola is singing the Messe royale du sixième ton of Henry du Mont (1610-1684), maître de la chapelle of King Louis XIV and organist. Before the Introit and whilst the the altar is incensed at the Offertory, the Lauda Sion Salvatorem of Saint Thomas Aquinas (in the setting of the priest Francisco Correa de Arauxo de Acebedo) will be sung.

Lauda, Sion, Salvatórem,
Lauda ducem et pastórem
In hymnis et cánticis.

Quantum potes, tantum aude :
Quia major omni laude,
Nec laudáre súfficis.

Laudis thema speciális,
Panis vivus et vitális
Hódie propónitur.

Quem in sacræ mensa cœnæ,
Turbæ fratrum duodénæ
Datum non ambígitur.

Sit laus plena sit sonóra,
Sit jucúnda, sit decóra
Mentis jubilátio.

Dies enim solémnis ágitur,
In qua mensæ prima recólitur
Hujus institútio.

In hac mensa novi Regis,
Novum Pascha novæ legis,
Phase vetus términat.

Vetustátem nóvitas,
Umbram fugat véritas,
Noctem lux elíminat.

Quod in cœna Christus gessit,
Faciéndum hoc expréssit
In sui memóriam.

Docti sacris institútis,
Panem, vinum in salútis
Consecrámus hóstiam.

Dogma datur Christiánis,
Quod in carnem transit panis,
Et vinum in sánguinem.

Quod non capis, quod non vides,
Animósa firmat fides,
Præter rerum órdinem.

Sub divérsis speciébus,
Signis tantum, et non rebus,
Latent res exímiæ.

Caro cibus, sanguis potus :
Manet tamen Christus totus,
Sub utráque spécie.

A suménte non concísus,
Non confráctus, non divísus :
Integer accípitur.

Sumit unus, sumunt mille :
Quantum isti, tantum ille :
Nec sumptus consúmitur.

Sumunt boni, sumunt mali :
Sorte tamen inæquáli,
Vitæ, vel intéritus.

Mors est malis, vita bonis :
Vide paris sumptiónis
Quam sit dispar éxitus.

Fracto demum sacraménto,
Ne vacílles, sed meménto,
Tantum esse sub fragménto,
Quantum toto tégitur.

Nulla rei fit scissúra :
Signi tantum fit fractúra :
Qua nec status, nec statúra
Signáti minúitur.

Ecce panis Angelórum,
Factus cibus viatórum,
Vere panis filiórum,
Non mitténdus cánibus.

In figúris præsignátur,
Cum Isaac immolátur :
Agnus paschæ deputátur :
Datur manna pátribus.

Bone pastor, panis vere,
Jesu, nostri miserére :
Tu nos pasce, nos tuére :
Tu nos bona fac vidére
In terra vivéntium.

Tu, qui cuncta scis et vales :
Qui nos pascis hic mortáles :
Tuos ibi commensáles,
Coherédes et sodáles
Fac sanctórum cívium.
Amen.


Introitus. Ps. 80, 17. Cibávit eos ex ádipe fruménti: et de petra, melle saturávit eos. Ps. ibid., 2. Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. ℣. Glória Patri.




Oratio. Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis et regnas.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1. Cor. 11, 23-29.

Fratres: Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemorationem. Simíliter et calicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo e dat, et de cálice bibat. Qui enim mánducat et bibit indígne, judícium sibi mánducat et bibit, non dijúdicans corpus Dómini.

Graduale. Ps. 144, 15-16. Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno. ℣. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne.




Tractus. Malach. 1, 11. Ab ortu solis usque ad occásum, magnum est nomen meum in géntibus. ℣. Et in omni loco sacrificátur, et offértur nómini meo oblátio munda: quia magnum est nomen meum in géntibus. ℣. Prov. 9, 5. Veníte, comédite panem meum: et bíbite vinum, quod míscui vobis.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem. 
Joann. 6, 56-59.

In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de cælo descéndit. Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in ætérnum.

Offertorium. Levit. 21,6. Sacerdótes Dómini incénsum et panes ófferunt Deo: et ideo sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen ejus.




Secreta. Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde: quæ sub oblátis munéribus mýstice designántur. Per Dóminum.

The Schola will sing Saint Thomas's Adoro te supplex at the Communion. There is or was a post at Liturgia explaining the textual variations at Paris (e.g. supplex instead of devote) but I cannot find it this morning.

Adoro te supplex, latens Déitas,
Quæ sub his figúris vere látitas :
Tibi se cor meum totum súbjicit,
Quia te contémplans totum déficit.

Visus, tactus, gustus, in te fállitur,
Sed audítu solo tuto créditur ;
Credo quidquid dixit Dei Fílius,
Nil hos Veritátis verbo vérius.

In cruce latébat sola Déitas.
At hic latet simul et humánitas ;
Ambo tamen credens atque cónfitens,
Peto quod petívit Latro pœnitens.

Plagas, sicut Thomas, non intúeor ;
Deum tamen meum te confíteor :
Fac me tibi semper magis crédere,
In te spem habére, te dilígere.

O memoriále mortis Dómini,
Panis vivus, vitam præstans hómini,
Præsta meæ menti de te vívere,
Et te illi semper dulce sápere.

O fons puritátis, Iesu Dómine,
Me immúndum munda tuo sánguine,
Cujus una stilla salvum fácere
Totum quit ab omni mundum scélere.

Jesu, quem velátum nunc aspício ;
Oro, fiat illud quod tam sítio ;
Ut, te reveláta cernens fácie,
Visu sim beátus tuæ glóriæ. Amen.

Communio. 1. Cor. 11, 26-27. Quotiescúmque manducábitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat: itaque quicúmque manducáverit panem vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini.




Postcommunio. Fac nos, quǽsumus, Dómine, divinitátis tuæ sempitérna fruitióne repléri: quam pretiósi Córporis et Sánguinis tui temporális percéptio præfigúrat: Qui vivis.


+ + +


The Mass of the Most Holy Face of Our Lord Jesus Christ.

Introitus. Propter te, Domine, sustinui opprobrium : operuit confusio Faciem meam ; et factus sum illis in parabolam. Ps./ Salvum me fac, Deus ; quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. V./ Gloria Patri.

Oratio. Concede, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut qui Faciem Christi tui propter peccata nostra in Passione deformatam veneramur, eamdem in cœlesti gloria fulgentem contemplari mereamur. Per eumdem.

Lectio Isaiae prophetae
Isaias 52,14-15, 53,1-4a.

Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. Iste asperget gentes multas ; super ipsum continebunt reges os suum : quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt. Quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ? Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum : despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.

Graduale. Confusio Faciei meae cooperuit me a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis. V./ Cœperunt conspuere Jesum, et velare Faciem ejus, et colaphis eum caedere et dicere ei : Prophetiza ! Et ministri alapis eum caedebant.

Tractus. Improperium expectavit cor meum, et miseriam. Et sustinui qui simul constritaretur, et non fuit : et qui consolaretur, et non inveni. Et dederunt in escam meam fel : et in siti mea potaverunt me aceto. V./ Quem tu percussisti, persecuti sunt : et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

+ Sequentia Sancti Evangelii secundum Marcum
cap. 14,61-65

In illo tempore : Summus sacerdos interrogavit Jesum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ? Jesus autem dixit illi : Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli. Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ? Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum caedebant.

Offertorium. Suscitatur falsiloquus adversus Faciem meam contradicens mihi. Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserrunt maxillam meam. Satiati sunt pœnis meis. Haec passus sum, cum haberem mundas ad Deum preces.

Secreta. Averte, misericors Deus, Faciem tuam a peccatis nostris, et respice in Faciem Christi tui, qui tibi semetipsum pro nobis hostiam obtulit, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo : Qui tecum vivit.

Communio. Exeamus ad Jesum extra castra, improperium ejus portantes.

Postcommunio. Adorantibus, Domine, Vultum tuum olim in ignominia Passionis quasi absconditum, et in hoc amoris tui Sacramento nunc velatum, concede propitius ut et opprobria tua debita veneratione compensemus in terris et gloriae tuae participes esse mereamur in cœlis : Qui vivis.

After the Mass is ended, the Litanies are chanted during the procession. After the proper orations (on Sunday's page-- the second link supra-- and of course they are all in the libellum) Benediction of the Most Blessed Sacrament ends the Quarante-Heures.  



LDVM





Saint-Eugène-Sainte-Cécile, Henry du Mont, Francisco Correa de Arauxo de Acebedo

Comments