Cain respóndit: Néscio: num custos fratris mei sum ego?

I had thought to hear the Circumdederunt me of Septuagesima at Barroux this morning but they sang the Requiem, eh. In the Office of 1570 it is the feast of Saint Apollonia Virgin and Martyr but since 1910 we've had the feast of Saint Cyril of Alexandria Bishop Confessor and Doctor of the Church. I believe it is moved to a different date in the Pauline Rite. The lessons in the Tridentine Office continue the reading of the Book of Genesis: today was recounted the history of Cain's wickedness toward his brother Abel. 


Lectio 3 vel 9
Commemoratio S. Apolloniæ
Apollónia virgo Alexandrína, sub Décio imperatóre, cum ingravescénte jam ætáte ad idóla sisterétur, ut eis veneratiónem adhibéret; illis contémptis, Jesum Christum verum Deum coléndum esse prædicábat. Quam ob rem omnes ei contúsi sunt et evúlsi dentes; ac, nisi Christum detestáta deos cóleret, accénso rogo combustúros vivam mináti sunt ímpii carnífices. Quibus illa, se quamvis mortem pro Jesu Christi fide subitúram, respóndit. Itaque comprehénsa ut comburerétur, cum paulísper, quasi delíberans quid agéndum esset, stetísset, ex illórum mánibus elápsa, álacris in ignem sibi parátum, majóri Spíritus Sancti flamma intus accénsa, se injécit. Unde brevi, consúmpto córpore, puríssimus spíritus in cælum ad sempitérnam martyrii corónam evolávit.

Lectio 4
Cyríllus Alexandrínus, cujus præcónia non uníus tantum vel altérius sunt comprobáta testimónio, sed étiam œcumenicórum conciliórum Ephesíni et Chalcedonénsis actis celebráta, claris ortus paréntibus, ac Theóphili epíscopi Alexandríni nepos, adhuc adoléscens præcelléntis ingénii clara specímina dedit. Lítteris ac sciéntiis egrégie imbútus, ad Joánnem epíscopum, Jerosolymitánum se cóntulit, ut in Christiána fide perficerétur. Alexandríam deínde cum rediísset, Theóphilo vita functo, ad illíus sedem evéctus est: quo in múnere ita óptimi pastóris formam ab Apóstolo definítam constánter præ se tulit, ut sanctíssimi præsulis glóriam mérito sit adéptus.

R. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.


Lectio 5
Salútis animárum zelo incénsus curas omnes inténdit, ut sibi commíssum gregem in fídei et morum integritáte serváret, atque a venenátis infidélium et hæreticórum páscuis defénderet. Hinc tum Nováti asséclas e civitáte expélli, tum Judæos, qui furóre acti in cædem Christianórum conspiráverant, juxta leges puníri satégit. Singuláre vero Cyrílli pro cathólicæ fídei incolumitáte enítuit stúdium contra Nestórium Constantinopolitánum epíscopum, asseréntem Jesum Christum ex María Vírgine hóminem tantum et non Deum natum, eíque divinitátem pro méritis esse collátam; cujus emendatiónem cum frustra tentásset, eum sancto Cælestíno Pontífici máximo denuntiávit.

R. Pósui adjutórium super poténtem, et exaltávi eléctum de plebe mea:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.


Lectio 6
Cælestíni delegáta auctoritáte, concílio Ephesíno præfuit, in quo hæresis Nestoriána pénitus proscrípta est, damnátus Nestórius et a sua Sede dejéctus, ac dogma cathólicum de una in Christo eáque divína persóna, et divína gloriósæ Vírginis Maríæ maternitáte assértum; plaudénte pópulo univérso, qui incredíbili gáudio géstiens, collucéntibus fácibus domum dedúxit epíscopus. Sed hac de causa Cyríllus calúmniis, injúriis et persecutiónibus, plúrimis a Nestório ejúsque fautóribus impetítus fuit; quas ipse patientíssime tulit, ita ut, de sola fide sollícitus, quidquid advérsus eum effutiébant ac moliebántur hærétici, pro níhilo habéret. Tandem pro Ecclésia Dei máximis perfúnctus labóribus, plurimísque scriptis éditis tum ad éthnicos et hæréticos confutándos, tum ad sacras Scriptúras et cathólica explanánda dógmata, sancto fine quiévit anno quadringentésimo quadragésimo quarto, episcopátus trigésimo secúndo. Leo décimus tértius Póntifex máximus Offícium et Missam præclaríssimi hujus fídei cathólicæ propugnatóris et Orientális ecclésiæ lúminis, ad Ecclésiam univérsam exténdit.

R. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína ejus repléta est:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

 



Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et impléviteum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. Ps. 91,2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.

Pater Thomas SJ is celebrating Holy Mass today, as is more or less usual on Thursdays.

Oratio. Deus, qui beátum Cyríllum Confessórem tuum atque Pontíficem divínæ maternitátis beatíssimæ Vírginis Maríæ assertórem invíctum effecísti: concéde, ipso intercedénte; ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, matérna ejúsdem protectióne salvémur. Per eúndem Dóminum nostrum.

Oratio. Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ Apollóniæ Vírginis et Mártyris tuæ natalítia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
IIa. Tim. 4, 1-8.
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vi vos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.

Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.




Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. ℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.

Offertorium. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est multiplicábitur.




Secreta. Múnera nostra, omnípotens Deus, benígnus réspice: et, intercedénte beáto Cyríllo, præsta; ut unigénitum tuum Jesum Christum, Dóminum nostrum in tua tecum glória coætérnum, in córdibus nostris digne suscípere mereámur: Qui tecum.

Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ Apollóniæ Vírginis et Martyris tuæ sollemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári. Per Dóminum.

Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.





Postcommunio. Divínis, Dómine, refécti mystériis, te súpplices deprecámur: ut, exémplis et méritis beáti Cyrílli Pontíficis adjúti, sanctíssimæ Genetríci Unigéniti tui digne famulári valeámus: Qui tecum vivit.

Postcommumo. Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Apollónia Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére. Per Dóminum.


LDVM








Comments