In toto corde meo exquisívi te: in corde meo abscóndi elóquia tua...

Indeed, let it be so, Lord: 'I have sought Thee with desire with my whole heart and have hidden Thy words therein'. Happily enough, as the Psalmist is well aware, not all of us are called to the desert caves. Says he who is having to go out to the bank and to the supermarket this morning, eh. 

Formatting malfunctionings left and right but their rectification has to await my return. Tsk.

Lectio 4
Antonius Ægyptius, nobílibus et christiánis paréntibus natus, quibus adoléscens orbátus est, cum ingréssus ecclésiam ex Evangelio audivísset: Si vis perfectus esse, vade, et vende ómnia quæ habes, et da paupéribus; tamquam ea sibi dicta essent, sic Christo Dómino obtemperándum existimávit. Itaque, véndita re familiari, pecúniam omnem paupéribus distríbuit. Quibus solutus impedimentis, cæléstis vitæ genus in terris cólere instituit. Sed cum in periculósum illud certamen descenderet, ad fidei præsidium, quo erat armatus, adhibéndum sibi putávit subsidium reliquárum virtútum; quarum tanto studio incénsus fuit, ut, quemcúmque vidéret áliqua virtútis laude excellentem, illum imitari studéret.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.


Lectio 5
Nihil ígitur eo continentius, nihil vigilantius erat. Patiéntia, mansuetúdine, misericórdia, humilitate, labóre, ac studio divinárum Scripturárum superábat omnes. Ab hæreticórum et schismaticórum hóminum, maxime Arianórum, congressu et colloquio sic abhorrebat, ut ne prope quidem ad eos accedéndum díceret. Humi jacebat, cum eum necessarius somnus occupasset. Jejunium autem adeo coluit, ut salem tantummodo ad panem adhibéret, sitim aqua exstingueret; neque se ante solis occásum cibo aut potu recreabat, sæpe étiam biduum cibo abstinebat; sæpíssime in oratióne pernoctábat. Cum talis tantusque Dei miles evasísset Antonius, sanctíssimum juvenem hostis humani generis variis tentatiónibus aggréditur, quas ille jejunio et oratióne vincebat. Nec vero frequens de sátana triumphus securum reddebat Antónium, qui diaboli innumerábiles artes nocéndi nóverat.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.


Lectio 6
Itaque cóntulit se in vastíssimam Ægypti solitúdinem: ubi quotídie ad christianam perfectiónem proficiens, dæmones (quorum tanto erant acriores ímpetus, quanto Antonius ad resisténdum fortior evadebat) ita contempsit, ut illis exprobraret imbecillitátem; ac sæpe discipulos suos éxcitans ad pugnándum contra diabolum, docensque quibus armis vincerétur: Mihi credite, dicebat, fratres, pertimescit sátanas piórum vigílias, oratiónes, jejunia, voluntáriam paupertátem, misericórdiam et humilitátem, maxime vero ardentem amórem in Christum Dóminum, cujus único sanctíssimæ crucis signo debilitátus áufugit. Sic autem dæmónibus erat formídolosus, ut multi per Ægyptum ab illis agitati, ínvocato nómine Antonii liberaréntur: tántaque erat ejus fama sanctitátis, ut per litteras se ejus oratiónibus Constantinus Magnus et fílii commendarent. Qui aliquándo quintum et centésimum annum agens, cum innumerábiles sui institúti imitatores haberet, convocátis mónachis et ad perféctam christianæ vitæ regulam instructis, sanctitáte et miraculis clarus migrávit in cælum, décimo sexto Kalendas Februarii.

R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in mánibus vestris. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 13 in Evang.
Sancti Evangélii, fratres caríssimi, apérta vobis est léctio recitata. Sed ne alíquibus ipsa ejus planíties alta fortásse videátur, eam sub brevitáte transcúrrimus, quátenus ejus exposítio ita nesciéntibus fiat cógnita, ut tamen sciéntibus non sit onerósa. Dóminus dicit: Sint lumbi vestri præcíncti. Lumbos enim præcíngimus, cum carnis luxúriam per continéntiam coarctámus. Sed quia minus est, mala non ágere, nisi étiam quisque stúdeat, et bonis opéribus insudáre, prótinus ádditur: Et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris. Lucérnas quippe ardéntes in mánibus tenémus, cum per bona ópera próximis nostris lucis exémpla monstrámus. De quibus profécto opéribus Dóminus dicit: Lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cælis est.

R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Lectio 8
Duo autem sunt, quæ jubéntur, et lumbos restríngere, et lucérnas tenére: ut et mundítia sit castitátis in córpore, et lumen veritátis in operatióne. Redemptóri étenim nostro unum sine áltero placére nequáquam potest: si aut is qui bona agit, adhuc luxúriæ inquinaménta non déserit: aut is qui castitáte præéminet, necdum se per bona ópera exércet. Nec cástitas ergo magna est sine bono ópere, nec opus bonum est áliquod sine castitáte. Sed et si utrúmque ágitur, restat, ut quisquis ille est, spe ad supérnam pátriam tendat, et nequáquam se a vítiis pro mundi hujus honestáte contíneat.

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Lectio 9
Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Venit quippe Dóminus, cum ad judícium próperat: pulsat vero, cum jam per ægritúdinis moléstias esse mortem vicínam desígnat. Cui conféstim aperímus, si hunc cum amóre suscípimus. Aperíre enim júdici pulsánti non vult, qui exíre de córpore trépidat: et vidére eum, quem contempsísse se méminit, júdicem formídat. Qui autem de sua spe et operatióne secúrus est, pulsanti conféstim áperit, quia lætus júdicem sústinet; et, cum tempus propínquæ mortis advénerit, de glória retributiónis hilaréscit.

Te Deum...





Fr Durodié is celebrating Holy Mass today. He added a commemoration... I couldn't follow of whom. It is today the feast also of the Emperor Saint Theodosius the Great, of Our Lady of Pontmain, of the Carthusian Saint Roseline de Villeneuve and of many others; I wasn't expecting a second set of orations and missed the collect until the doxology. The postcommunio I simply couldn't follow. One can see a list in French here, by choosing today's date.  

Introitus. Ps. 36, 30-31. 
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.




Oratio. Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Antonii Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiæ. 
Eccli. 45, 1-6.

Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Gloríficávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum; ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.

Graduale. Ps. 20, 4-5. 
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. ℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.




Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 91, 13. 
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.

Offertorium. Ps. 20, 3 et 4. 
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.




Secreta. 
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Antonius Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.

Communio. Luc. 12, 42. 
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.




Postcommunio. 
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Antonius Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.


LDVM



Comments