The Roman Martyrology for the 3rd day before the Ides of January

Tértio Idus Ianuárii Luna undevicésima Anno Dómini 2023

Luna tricesima Anno Domini 2024

primo 1570 R Romæ sancti Hygíni, Papæ et Mártyris, qui octavus beati Petri cathedram tenuit et in persecutióne Antoníni glorióse martýrium consummávit (142).

Brundúsii sancti Leúcii, Epíscopi et Confessóris (c 180 tr).

Firmi, in Picéno, sancti Alexandrí, Epíscopi et Mártyris (250 tr).

In Africa, sancti Salvii, martyris, in cuius natali sanctus Augustinus sermonem habuit ad populum Carthaginensem (c s III). 

Tigavae in Mauretania, sancti Typasii veterani, martyris, qui, ad militiam revocatus, quia diis sacrificare noluit, decollatus est (297/298).
 
Caesareae in Palaestina, sancti Petri, cognomento Apselami seu Balsami, martyris, qui, sub Maximino imperatore, saepe a praeside omnibusque adstantibus rogatus, ut iuventuti sure parceret, eorum exhortationibus neglectis, per ignem, velut aurum purissimum, fidem in Christum forti animo testatus est (309). 

Romæ natális sancti Melchíadis, Papæ et Mártyris; qui multa, in persecutióne Maximiáni, passus est, atque, réddita Ecclésiæ pace, quiévit in Dómino. Ipsíus autem festívitas quarto Idus Decémbris celebrátur (314 tr).

In Thebáide sancti Palaemónis Abbátis, qui fuit mágister sancti Pachómii (325 tr).

Alexandríæ sanctórum Mártyrum Petri, Sevéri et Leúcii (s inc).

Brundusii in Apulia, sancti Leucii, qui primus eiusdem civitatis episcopus colitur (s IV). 

Papiae in Liguria, translatio sanctae Honoratae, virginis Deo dicatae, sororis sancti Epiphanii episcopi (s V). 

Papíæ sanctæ Honorátæ Vírginis (500 tr).

In eremo Iudaeae, sancti Theodosii, coenobiarchae, qui, sancto Sabae amicus, post longam solitariam vitam multos discipulos sibi socios ascivit et in monasteriis a seipso exstructis vitam communem excoluit, donec multa pro fide catholica passus centenarius tandem in pace Christi quievit (529). 

Suppentóniæ, apud montem Soráctem, sancti Anastásii Mónachi, et Sociórum; qui, divínitus vocáti, felíciter migravérunt ad Dóminum (570 tr).

Ambiáni, in Gállia, sancti Sálvii, Epíscopi et Mártyris (615 tr).

*Foroiulii in Venetia, sancti Paulini, episcopi Aquileiensis, qui ad fidem Avaros et Slovenos convertere conatus est et ad Carolum Magnum regem carmen de regula fidei praeclarum obtulit (802). 

*Catanae in Sicilia, beati Bernardi Scammacca, presbyteri ex Ordine Praedicatorum, qui in egenos praesertim et aegrotos misericordia enituit (1487). 

*Londinii in Anglia, beati Gulielmi Carter, martyris, qui, vir nuptus, sub Elisabeth regina Prima ob tractatum de schismate typis editum Tyburni laqueo suspensus est et dire dissectus (1584). 

In vico Bellegra in Latio Italiae, sancti Thomae de Cora (Francisci Antonii) Placidi, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum, vitae austeritate et praedicatione praeclari ac recessuum conditoris 
eximii (1729). 

*Prope Gedanum in Polonia, beati Francisci Rogaczewski, presbyteri et martyris, qui, tempore occupationis Poloniae sub regimine in Deum hostili, ob fidem plumbis interfectus est (1940).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology no saint is eulogised today, January 11. 





LDVM


Tertio Idus Ianuarii

1. Romae, sancti Hygini, papae, qui octavus beati Petri cathedram tenuit (142). 

2. In Africa, sancti Salvii, martyris, in cuius natali sanctus Augustinus sermonem habuit ad populum Carthaginensem (c s III). 

3. Tigavae in Mauretania, sancti Typasii veterani, martyris, qui, ad militiam revocatus, quia diis sacrificare noluit, decollatus est (297/298).
 
4. Caesareae in Palaestina, sancti Petri, cognomento Apselami seu Balsami, martyris, qui, sub Maximino imperatore, saepe a praeside omnibusque adstantibus rogatus, ut iuventuti sure parceret, eorum exhortationibus neglectis, per ignem, velut aurum purissimum, fidem in Christum forti animo testatus est (309). 

5. Brundusii in Apulia, sancti Leucii, qui primus eiusdem civitatis episcopus colitur (s IV). 

6. Papiae in Liguria, translatio sanctae Honoratae, virginis Deo dicatae, sororis sancti Epiphanii episcopi (s V). 

7. In eremo Iudaeae, sancti Theodosii, coenobiarchae, qui, sancto Sabae amicus, post longam solitariam vitam multos discipulos sibi socios ascivit et in monasteriis a seipso exstructis vitam communem 
excoluit, donec multa pro fide catholica passus centenarius tandem in pace Christi quievit (529). 

8*. Foroiulii in Venetia, sancti Paulini, episcopi Aquileiensis, qui ad fidem Avaros et Slovenos convertere conatus est et ad Carolum Magnum regem carmen de regula fidei praeclarum obtulit (802). 

9*. Catanae in Sicilia, beati Bernardi Scammacca, presbyteri ex Ordine Praedicatorum, qui in egenos praesertim et aegrotos misericordia enituit (1487). 

10*. Londinii in Anglia, beati Gulielmi Carter, martyris, qui, vir nuptus, sub Elisabeth regina Prima ob tractatum de schismate typis editum Tyburni laqueo suspensus est et dire dissectus (1584). 

11. In vico Bellegra in Latio Italiae, sancti Thomae de Cora (Francisci Antonii) Placidi, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum, vitae austeritate et praedicatione praeclari ac recessuum conditoris eximii (1729). 

12*. Prope Gedanum in Polonia, beati Francisci Rogaczewski, presbyteri et martyris, qui, tempore occupationis Poloniae sub regimine in Deum hostili, ob fidem plumbis interfectus est (1940).

Tertio Idus Ianuarii

1. En Roma, san Higinio, papa, que fue el octavo en ocupar la sede de san Pedro (142).

2. En África, san Salvio, mártir, del que habló san Agustín ante el pueblo de Cartago en el aniversario de su muerte (c. s. III).

3. En Tigava, ciudad de la provincia romana de Mauritania (hoy Argelia), san Tipaso, mártir, el cual, habiéndose retirado legítimamente del ejército, al ser reclamado de nuevo se negó a sacrificar a los dioses, siendo por ello degollado (297/298).

4. En Cesarea de Palestina, san Pedro, apellidado Apselami o Balsami, mártir en tiempo del emperador Maximino, al quien tanto el presidente del tribunal como los demás asistentes al juicio invitaban a considerar su juventud, pero él desatendió estas indicaciones y demostró su fe en Cristo muriendo con ánimo esforzado en el fuego, como oro purísimo (309).

5. En Brindisi, en la Apulia (hoy Italia), san Leucio, que es considerado como el primer obispo de la ciudad (s. IV).

6. En la ciudad de Pavía, en la Liguria (hoy Italia), traslación de santa Honorata, virgen consagrada a Dios y hermana de san Epifanio, obispo (s. V).

7. En el desierto de Judea, san Teodosio, cenobita, amigo de san Sabas, que después de una larga vida de soledad aceptó junto a sí a muchos discípulos e inculcó la vida comunitaria en los monasterios que construyó, y ya centenario, habiendo padecido persecución a causa de la fe católica, descansó en la paz de Cristo (529).

8*. En Forlí, ciudad de la región de Venecia (hoy Italia), san Paulino, obispo de Aquileya, que se esforzó en convertir a los ávaros y a los eslovenos, y presentó al rey Carlomagno un poema insigne sobre la Regla de la fe (802).

9*. En la ciudad de Catania, en Sicilia (hoy Italia), beato Bernardo Scammacca, presbítero, de la Orden de Predicadores, que se distinguió por su misericordia hacia los pobres y enfermos (1487).

10*. En Londres, en Inglaterra, beato Guillermo Carter, que estaba casado y, por haber publicado un tratado sobre el cisma, durante el reinado de Isabel I fue colgado y descuartizado en Tyburn (1584).

11. En el lugar de Bellegra, del Lacio (hoy Italia), santo Tomás de Cori (Francisco Antonio) Placidi, presbítero de la Orden de los Hermanos Menores, preclaro por la austeridad de vida y por la predicación, iniciador de los retiros (1729).

12*. En Gdansk, ciudad de Polonia, beato Francisco Rogaczewski, presbítero y mártir, que fue fusilado durante la ocupación de Polonia por un régimen contrario a Dios (1940).

Tertio Idus Ianuarii

Comments