At Saint-Eugène in Paris, a Requiem for Benedictus XVI this morning...

Still dark out of course, and damp, and a bit chilly; rain expected later on et cetera. At Barroux, where the feast of Saint Paul the Hermit is kept (in the Roman Rite, before the Johannine fussings about, Saint Paul was celebrated on the 15th), someone evidently forgot to turn all the microphones on, eh. (At Jouques, the Mass Sacerdotes eius, because in the Pauline Rite it is the feast of Saint Gregory Nyssenus.) At Saint-Eugène (at 1000), a Requiem for Pope Benedictus XVI will be celebrated; the YouTube channel is displaying a (not-yet-working) link to a livret so am going to presume that the Schola will sing this Mass.

Saw that Rorate Caeli retweeted the Liturgia post describing today's Requiem, now online, here; the livret is here. The Requiem of André Campra (1660-1744) is being sung.  





Lectio 4
Sermo sancti Máximi Epíscopi
Homilia 1 de Epiphania
In hac, dilectíssimi, celebritate, sicut relatu paternæ traditiónis instrúimur, multíplici nobis est festivitate lætándum. Ferunt enim, hódie Christum Dóminum nostrum vel stella duce a Géntibus adorátum: vel invitátum ad nuptias, aquas in vina vertisse; vel suscepto a Joánne baptismate, consecrasse fluénta Jordánis, suumque simul purificasse Baptistam.

R. Illumináre, illumináre Jerúsalem, quia venit lux tua:
* Et glória Dómini super te orta est.
V. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui.
R. Et glória Dómini super te orta est.


Lectio 5
Sed quid potíssimum præsénti hoc factum sit die, nóverit ipse qui fecit: nos tamen crédere, nec dubitare debemus, quidquid illud est, factum esse pro nobis. Nam quod eum fulgentioris stellæ radiis incitáti adoravére Chaldæi, Deum verum Géntibus spes data est adorandi. Quod aquæ novo sunt ordine in vina mutátæ, novi nobis póculi prælibátum est sacraméntum. Quod autem baptizátus est Agnus Dei, regenerántis baptismi salutáre nobis munus est dedicátum.

R. Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes,
* Allelúja, allelúja, allelúja.
V. Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, reges Arabum et Saba dona addúcent.
R. Allelúja, allelúja, allelúja.


Lectio 6
Oportet ítaque nos, fratres, ad honórem Salvatoris nostri, cujus nativitátem débita nuper cum exsultatióne transégimus, omni cum devotióne étiam hunc virtútum ejus celebrare natalem. Et quam recte tria hæc nobis uno acta in die mysteria prædicántur, qui ineffábilis Trinitátis arcanum uno Dei sub nómine confitemur! Per hæc ergo miracula Christus Dóminus Redémptor noster óculis se vóluit revelare mortalium, quátenus invisibilis ejus divinitas, quæ latebat in hómine, in opere non latéret.

R. Magi véniunt ab Oriénte Jerosólymam, quæréntes, et dicéntes: Ubi est qui natus est, cujus stellam vídimus?
* Et vénimus adoráre Dóminum.
V. Vídimus stellam ejus in Oriénte.
R. Et vénimus adoráre Dóminum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vénimus adoráre Dóminum.


Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 2:1-12
Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diébus Herodis regis, ecce Magi ab Oriénte venérunt Jerosolymam, dicéntes: Ubi est qui natus est Rex Judæórum? Et réliqua.

Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
Liber 1 Comment. in cap. 2. Matth.
Vídimus enim stellam ejus in Oriénte. Ad confusiónem Judæórum, ut nativitátem Christi a Géntibus díscerent, óritur in Oriénte stella; quam futuram, Bálaam, cujus successores erant, vaticinio nóverant. Lege Numerórum librum. Deferúntur autem Magi stellæ indicio in Judǽam, ut sacerdótes a Magis interrogati, ubi Christus nascerétur, inexcusábiles fíerent de adventu ejus.

R. Stella, quam víderant Magi in Oriénte, antecedébat eos, donec venírent ad locum, ubi puer erat.
* Vidéntes autem eam, gavísi sunt gáudio magno.
V. Et intrántes domum, invenérunt púerum cum María matre ejus, et procidéntes adoravérunt eum.
R. Vidéntes autem eam, gavísi sunt gáudio magno.


Lectio 8
At illi dixérunt ei: In Bethlehem Judææ. Librariórum hic error est. Putámus enim ab Evangelista primum éditum, sicut in ipso Hebráico légimus, Judæ, non Judææ. Quæ est enim aliárum géntium Bethlehem, ut ad distinctiónem ejus, hic Judææ ponerétur? Judæ autem idcirco scribitur, quia est et alia Bethlehem in Galilæa. Lege librum Jesu fílii Nave. Dénique et in ipso testimonio, quod de Michææ prophetía sumptum est, ita habétur: Et tu Bethlehem terra Juda.

R. Vidéntes stellam Magi, gavísi sunt gáudio magno:
* Et intrántes domum invenérunt púerum cum María matre ejus, et procidéntes adoravérunt eum: * Et apértis thesáuris suis obtulérunt ei múnera, aurum, thus, et myrrham.
V. Stella, quam víderant Magi in Oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens staret supra ubi erat puer.
R. Et intrántes domum invenérunt púerum cum María matre ejus, et procidéntes adoravérunt eum:
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et apértis thesáuris suis obtulérunt ei múnera, aurum, thus, et myrrham.


Lectio 9
Et, apertis thesáuris suis, obtulérunt ei múnera, aurum, thus et myrrham. Pulcherrime munerum sacraménta Juvencus Presbyter uno versículo comprehéndit: Thus, aurum, myrrham, Regíque, hominíque, Deóque dona ferunt. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regiónem suam. Qui múnera obtulerant Dómino, consequenter responsum accipiunt, non per Angelum, sed per ipsum Dóminum: ut meritórum Joseph privilegium demonstrarétur. Revertúntur autem per aliam viam: quia infidelitáti miscéndi non erant Judæórum.

Te Deum laudámus...

Ordinarily, I omit the second and third orations for convenience and also because I've never wanted to learn the rubrics that govern which of them are used in which particular circumstances. 

The Solemn Mass at Saint-E. has begun; M le Curé is the celebrant, with M l'Abbé Grodziski acting as deacon and M Ignotus-- he is perhaps of the FSSP? in any case, he's wearing the biretta so a cleric-- as subdeacon. 

Introitus. 4. Esdr. 2, 34 et 35. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Ps. 64, 2-3. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet. Requiem ætérnam.




Pro defuncto Summo Pontifice.
Oratio. Deus, qui inter summos Sacerdótes fámulum tuum Benedictum ineffábili tua dispositióne connumerári voluísti: præsta, quǽsumus; ut, qui unigéniti Fílii tui vices in terris gerébat, sanctórum tuórum Pontíficum consórtio perpétuo
aggregétur. Per eúndem Dóminum.

Pro defunctis fratribus, propinquis et benefactoribus.
Oratio.
 Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam; ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. Per Dóminum.

Pro omnibus fidelibus defunctis. 
Oratio. Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor: animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum; ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur: Qui vivis.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc. 14, 13.

In diébus illis: Audívi vocem de cœlo, dicéntem mihi: Scribe: Beáti mórtui, qui in Dómino moriúntur. Amodo jam dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis: ópera enim illórum sequúntur illos.

Graduale. 4. Esdr. 2, 34 et 35. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. ℣. Ps. 111, 7. In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.




Tractus. Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. ℣. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. ℣. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.




Sequentia.

Dies iræ, dies illa 
Solvet sæclum in favílla: 
Teste David cum Sibýlla.

Quantus tremor est futúrus, 
Quando judex est ventúrus, 
Cuncta stricte discussúrus! 

Tuba, mirum spargens sonum
Per sepúlcra regiónum, 
Coget omnes ante thronum.

Mors stupébit et natúra, 
Cum resúrget creatúra, 
Judicánti responsúra.

Liber scriptus proferétur, 
In quo totum continétur, 
Unde mundus judicétur.

Judex ergo cum sedébit, 
Quidquid latet, apparébit: 
Nil multum remanébit. 

Quid sum miser tunc dictúrus?
Quem patrónum rogatúrus, 
Cum vix justus sit secúrus? 

Rex treméndæ majestátis, 
Qui salvándos salvas gratis, 
Salva me, fons pietátis. 

Recordáre, Jesu pie, 
Quod sum causa tuæ viæ: 
Ne me perdas illa die.

Quærens me, sedísti lassus: 
Redemísti Crucem passus: 
Tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultiónis, 
Donum fac remissiónis 
Ante diem ratiónis.

Ingemísco, tamquam reus: 
Culpa rubet vultus meus: 
Supplicánti parce, Deus. 

Qui Maríam absolvísti, 
Et latrónem exaudísti, 
Mihi quoque spem dedísti.

Preces meæ non sunt dignæ:
Sed tu bonus fac benígne, 
Ne perénni cremer igne.

Inter oves locum præsta, 
Et ab hœdis me sequéstra, 
Státuens in parte dextra.

Confutátis maledíctis, 
Flammis áctibus addíctis: 
Voca me cum benedíctis.

Oro supplex et acclínis, 
Cor contrítum quasi cinis: 
Gere curam mei finis.

Lacrimósa dies illa, 
Qua resúrget ex favílla 
Judicándus homo reus.

Huic ergo parce, Deus: 
Pie Jesu Dómine, 
Dona eis réquiem. 
Amen.

 




✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 6, 51-55.In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigábant ergo Judǽi ad ínvicem, dicéntes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum? Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen, dico vobis: nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis et bibéritis ejus sánguinem, non habébitis vitam in vobis. Qui mánducat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam ætérnam: et ego resuscitábo eum in novíssimo die.

But at Saint-E. the lesson was John 5,25-29. Hmm. I probably copied the wrong one, tsk.

In illo témpore : Dixit Jesus turbis Judæórum : Amen, amen, dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Filii Dei : et qui audíerint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio habére vitam in semetípso : et potestátem dedit ei judícium fácere, quia Fílius hóminis est. Nolíte mirári hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monuméntis sunt, áudient vocem Fílii Dei : et procédent, qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ : qui vero mala egérunt, in resurrectiónem judícii.

Offertorium. Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus. ℣. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam. * Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.





Pro defuncto Summo Pontifice.
Secreta. Súscipe, Dómine, quǽsumus, pro ánima fámuli tui Benedicti Summi Pontíficis, quas offérimus, hóstias: ut, cui in hoc sǽculo pontificále donásti méritum, in cœlésti regno Sanctórum tuórum júbeas jungi consórtio. Per Dóminum.

Pro defunctis fratribus, propinquis et benefactoribus.
Secreta.
 Deus, cujus misericórdiæ non est númerus, súscipe propítius preces humilitátis nostræ: et animábus fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, quibus tui nóminis dedísti confessiónem, per hæc sacraménta salútis nostræ, cunctórum remissiónem tríbue peccatórum. Per Dóminum.


Pro omnibus fidelibus defunctis. 
Secreta. Hóstias, quǽsumus, Dómine, quas tibi pro animábus famulórum famularúmque tuárum offérimus, propitiátus inténde: ut, quibus fídei christiánæ méritum contulísti, dones et prǽmium. Per Dóminum.

Communio. 4. Esdr. 2, 35 et 34. Lux ætérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es. ℣. Requiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.




Pro defuncto Summo Pontifice.
Postcommunio. Prosit, quǽsumus, Dómine, ánimæ fámuli tui Benedicti, Summi Pontíficis, misericórdiæ tuæ imploráta cleméntia: ut ejus, in quo sperávit et crédidit, ætérnum cápiat, te miseránte, consórtium. Per Dóminum.Per Dóminum.

Pro defunctis fratribus, propinquis et benefactoribus.
Postcommunio.
 Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut ánimæ fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, pro quibus hoc sacrifícium laudis tuæ obtúlimus majestáti; per hujus virtútem sacraménti a peccátis ómnibus expiátæ, lucis perpétuæ, te miseránte, recípiant beatitúdinem. Per Dóminum.


Pro omnibus fidelibus defunctis. 
Postcommunio. Animábus, quǽsumus, Dómine, famulórum famularúmque tuárum orátio profíciat supplicántium: ut eas et a peccátis ómnibus éxuas, et tuæ redemptiónis fácias esse partícipes: Qui vivis.

I forgot that the sermon happens after the Last Gospel and before the Absolution. Eh. 

At the end of Mass, the 14th century prose of Our Lady for the dead by Jean de Langoueznou, abbé de Landevenec; one can see the entire work in the libellum.






LDVM



Comments