Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion...

Today is the 3rd Sunday post Epiphaniam, and the feast of Saints Vincent and Anastasius, Martyrs. The reading of the Apostle's Epistles to the Corinthians being finished, today at Matins was begun the Epistle to the Galatians. 

Lectio 4
De Expositióne sancti Augustíni Epíscopi in Epístolam ad Gálatas
Præfátio tom. 4
Causa, propter quam scríbit Apóstolus ad Gálatas, hæc est: ut intélligant grátiam Dei id secum ágere, ut sub lege jam non sint. Cum enim prædicáta eis esset Evangélii grátia, non defuérunt quidam ex circumcisióne, quamvis Christiáni nómine, nondum tamen tenéntes ipsum gratiæ benefícium, et adhuc voléntes esse sub onéribus legis, quæ Dóminus Deus imposúerat non justítiæ serviéntibus, sed peccáto, justam scílicet legem injústis homínibus dando ad demonstranda peccáta eórum, non auferenda. Non enim aufert peccáta, nisi grátia fidei, quæ per dilectiónem operátur.

R. Notas mihi fecísti, Dómine, vias vitæ:
* Adimplébis me lætítia cum vultu tuo: delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
V. Tu es qui restítues hereditátem meam mihi.
R. Adimplébis me lætítia cum vultu tuo: delectatiónes in déxtera tua usque in finem.


Lectio 5
Sub hac ergo grátia jam Gálatas constitutos illi volébant constítuere sub onéribus legis, asseverántes nihil eis prodesse Evangélium, nisi circumcideréntur, et ceteras carnales Judáici ritus observatiónes subirent. Et ideo Paulum Apostolum suspectum habere cœperant, a quo illis Evangélium prædicátum erat, tamquam non tenéntem disciplínam ceterórum Apostolórum, qui gentes cogébant judaizare.

R. Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum,
* Et refúgium meum.
V. Liberátor meus, Deus meus, adjútor meus.
R. Et refúgium meum.


Lectio 6
Talis quidem quæstio est et in Epistola ad Romanos: verúmtamen vidétur aliquid interesse, quod ibi contentiónem ipsam dírimit, litémque componit, quæ inter eos, qui ex Judæis, et eos, qui ex Géntibus credíderant, orta erat: cum illi tamquam ex meritis óperum legis, sibi redditum Evangélii præmium arbitraréntur, quod præmium incircumcisis tamquam imméritis nolébant dari: illi contra Judæis se præferre gestírent, tamquam interfectóribus Dómini. In hac vero epistola ad eos scribit, qui jam commóti erant auctoritate illórum, qui ex Judæis erant, et ad observatiónes legis cogebant.

R. Dómini est terra, et plenitúdo ejus:
* Orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
V. Ipse super mária fundávit eam, et super flúmina præparávit illam.
R. Orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 8:1-13
In illo témpore: Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ: et ecce leprósus véniens, adorábat eum. Et réliqua.

Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
Liber 1 Comment. in cap. 8 Matth.
De monte Dómino descendénte, occúrrunt turbæ, quia ad altióra ascéndere non valuérunt. Et primus ei occúrrit leprósus: necdum enim póterat cum lepra tam multíplicem in monte Salvatóris audíre sermónem. Et notándum, quod hic primus speciáliter curátus sit: secúndo, puer centuriónis: tértio, socrus Petri fébriens in Caphárnaum: quarto loco, qui obláti sunt ei a dæmónio vexáti: quorum spíritus verbo eiciébat, quando et omnes male habéntes curávit.

R. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam:
* Deus meus, in te confído, non erubéscam.
V. Custódi ánimam meam, et éripe me.
R. Deus meus, in te confído, non erubéscam.

Lectio 8
Et ecce leprosus veniens adorábat eum, dicens. Recte post prædicatiónem atque doctrinam, signi offertur occasio, ut per virtútem miraculi, præteritus apud audiéntes sermo firmétur. Dómine, si vis, potes me mundare. Qui voluntátem rogat, de virtúte non dubitat. Et exténdens Jesus manum tétigit eum, dicens: Volo, mundare. Extendénte manum Dómino, statim lepra fugit. Simulque consídera, quam húmilis, et sine jactántia responsio. Ille dixerat, Si vis: Dóminus respóndit, Volo. Ille præmíserat, Potes me mundare: Dóminus jungit, et dicit, Mundare. Non ergo, ut plerique Latinórum putant, jungéndum est, et legéndum, Volo mundare: sed separatim, ut primum dicat, Volo; deínde ímperet, Mundare.

R. Duo Séraphim clamábant alter ad álterum:
* Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth: * Plena est omnis terra glória ejus.
V. Tres sunt qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Plena est omnis terra glória ejus.

Lectio 9
Et ait illi Jesus: Vide, némini díxeris. Et revéra quid erat necésse ut sermóne jactáret, quod corpore præferébat? Sed vade, osténde te sacerdoti. Varias ob causas mittit eum ad sacerdotem: primum propter humilitátem, ut sacerdótibus deferre honórem videátur. Erat enim lege præcéptum, ut, qui mundáti fúerant a lepra, offérrent múnera sacerdótibus. Deínde, ut mundátum vidéntes leprosum, aut créderent Salvatóri, aut non créderent: si créderent, salvaréntur; si non créderent, inexcusábiles forent. Et simul, ne, quod in eo sæpíssime criminabántur, legem viderétur infringere.

Te Deum

 





The libellum for the Mass celebrated earlier at Saint-Eugène is here.

Introitus. Ps. 96, 7-8. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judae. Ps. ibid., 1. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. ℣. Glória Patri.




Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, infirmitatem nostram propítius réspice: atque, ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum.

de commemoratione Sanctorum. Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: ut, qui ex iniquitáte nostra reos nos esse cognóscimus, beatórum Mártyrum tuórum Vincéntii et Anastásii intercessióne liberémur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 12, 16-21.

Fratres: Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos: nulli malum pro malo reddéntes: providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus. Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes: Non vosmetípsos defendéntes, caríssimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindícta: ego retríbuam, dicit Dóminus. Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Graduale. Ps. 101, 16-17. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. ℣. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 96,1. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 8, 1-13.

In illo témpore: Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ: et ecce, leprósus véniens adorábat eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre. Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens: Volo. Mundáre. Et conféstim mundáta est lepra ejus. Et ait illi Jesus: Vide, némini díxeris: sed vade, osténde te sacerdóti, et offer munus, quod præcépit Móyses, in testimónium illis. Cum autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquetur. Et ait illi Jesus: Ego véniam, et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlórum: fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni: Vade et, sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora. 

A lovely two minutes' meditation on the cello after the Gospel, before the sermon. 'The French', and it is certainly true at Saint-E., tend to prefer that every 'empty space' be occupied with some music; usually, Dr Ratovondrahety improvises during this particular, recurring 'space'. 'Walking around music', someone has remarked. Most churches in the US, in my experience, prefer to leave these two minutes in silence (or as near silence as a full church with its inevitable noises-- coughs, sneezes, the chatter and wailing of infants, the resettling of bottoms on pews and of books dropped into unfortunate corners below-- gets). And the cellist continues after the sermon, before the Credo. I wonder if this is M d'Oliveira. 

Offertorium. Ps. 117, 16 et 17. Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.

Secreta. Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet. Per Dóminum.

de commemoratione Sanctorum. Múnera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Communio. Luc. 4, 22. Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.

The Schola sang, in addition of course to the Mirabantur omnes, the Pange lingua of André Campra.

Pange lingua gloriósi
Córporis mystérium,
Sanguinísque pretiosi,
Quem in mundi prétium
Fructum ventris generosi
Rex effúdit géntium.

Nobis datus, nobis natus
Ex intácta Vírgine,
Et in mundo conversátus,
Sparso verbi sémine,
Sui moras incolátus
Miro clausit órdine.

In suprémæ nocte cœnæ,
Recúmbens cum frátribus,
Observáta lege plene
Cibis in legálibus,
Cibum turbæ duodénæ
Se dat suis mánibus.

Verbum caro, panem verum
Verbo carnem éfficit :
Fitque sanguis Christi merum,
Et si sensus déficit,
Ad firmándum cor sincérum
Sola fides súfficit.

Tantum ergo Sacraméntum
Venerémur cérnui :
Et antíquum documéntum
Novo cedat rítui :
Præstet fides suppleméntum
Sénsuum deféctui.

Genitóri, Genitóque
Laus et jubilátio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedíctio :
Procedénti ab utróque
Compar sit laudátio.

Amen.


Postcommunio. Quos tantis, Dómine, largíris uti mystériis: quǽsumus; ut efféctibus nos eórum veráciter aptáre dignéris. Per Dóminum.

de commemoratione Sanctorum. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedéntibus beátis Martýribus tuis Vincéntio et Anastásio, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.


LDVM



Comments