Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias...

Today is the Monday in the Second Week of Advent, although the Abbot Saint Sabbas is commemorated. The Mass is yesterday's, Populus Sion

This is another, different recording of the Sol sub nube latuit, which little work I've become very fond of. 


Sol sub nube látuit
Sed eclypsis néscius,
Cum se carni míscuit
Summi Patris Fílius.
Maritári vóluit
Verbum Patris áltius,
Núbere non pótuit
Caro gloriósius.

R/. Gaude nova nupta!
Fides est et véritas,
Quod a carne Déitas
Non fuit corrúpta.

Qui solus ætérnus est
Et qui regit ómnia,
Quod non erat factus est,
Nec taménres ália:
Illum qui solútus est,
Stricta ligat fáscia,
Jacet, qui imménsus est,
Inter animália.

R/. Gaude nova nupta!
Fides est et véritas,
Quod a carne Déitas
Non fuit corrúpta.

Solis jubar témperat
Nubes molis néscia,
Terra fructum génerat
Quo dulcescunt ómnia.
Cœlo terras féderat
Nova data grátia,
Tóllere qui vénerat
Captivántis spólia.

R/. Gaude nova nupta!
Fides est et véritas,
Quod a carne Déitas
Non fuit corrúpta.

 

There are, evidently, a total of seven strophes, these three being from the yesterday's libellum at Saint-E. The lessons and responsoria of the 1st nocturn at Matins; a cursory search at YouTube didn't turn up any recordings of the responsoria (although I listened to one version of Suscipe verbum that was nearly identical but had a different verse altogether).

Lectio 1
De Isaía Prophéta
Isa 13:1-4.
Onus Babylónis, quod vidit Isaías fílius Amos.
Super montem caliginósum leváte signum, exaltáte vocem, leváte manum, et ingrediántur portas duces.
Ego mandávi sanctificátis meis, et vocávi fortes meos in ira mea, exsultántes in glória mea.
Vox multitúdinis in móntibus, quasi populórum frequéntium: vox sónitus regum, géntium congregatárum.

R. Súscipe verbum, Virgo María, quod tibi a Dómino per Angelum transmíssum est: concípies et páries Deum páriter et hóminem,
* Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres.
V. Páries quidem fílium, et virginitátis non patiéris detriméntum: efficiéris grávida, et eris mater semper intácta.
R. Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres.

 

Lectio 2
Isa 13:4-8.
Dóminus exercítuum præcépit milítiæ belli,
Veniéntibus de terra procul a summitáte cæli: Dóminus, et vasa furóris ejus, ut dispérdat omnem terram.
Ululáte, quia prope est dies Dómini: quasi vástitas a Dómino véniet.
Propter hoc omnes manus dissolvéntur, et omne cor hóminis contabéscet,
Et conterétur. Torsiónes et dolóres tenébunt; quasi partúriens dolébunt: unusquísque ad próximum suum stupébit, fácies combústæ vultus eórum.

R. Læténtur cæli, et exsúltet terra, jubiláte, montes, laudem: quia Dóminus noster véniet,
* Et páuperum suórum miserébitur.
V. Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis.
R. Et páuperum suórum miserébitur.

Lectio 3
Isa 13:9-11.
Ecce dies Dómini véniet, crudélis, et indignatiónis plenus, et iræ furorísque, ad ponéndam terram in solitúdinem, et peccatóres ejus conteréndos de ea. 
Quóniam stellæ cæli, et splendor eárum, non expándent lumen suum: obtenebrátus est sol in ortu suo, et luna non splendébit in lúmine suo. 
Et visitábo super orbis mala, et contra ímpios iniquitátem eórum, et quiéscere fáciam supérbiam infidélium, et arrogántiam fórtium humiliábo.

R. Aliéni non transíbunt per Jerúsalem ámplius:
* Nam in illa die stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lac et mel, dicit Dóminus.
V. Deus a Líbano véniet, et Sanctus de monte umbróso et condénso.
R. Nam in illa die stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lac et mel, dicit Dóminus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Nam in illa die stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent lac et mel, dicit Dóminus.

Have to admit that the best of spectacles results from tossing out a handful of peanuts more or less onto a squirrel that is standing on its hind legs, begging, and watching it pirouette, as it were, overwhelmed by so many nuts falling from so many directions. M le Curé is celebrating this morning's Mass (which is of course 'this evening's Mass' in Paris). 

Introitus. Is. 30, 30. Pópulus Sion, ecce, Dóminus véniet ad salvándas gentes: et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ in lætítia cordis vestri. Ps. 79, 2. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. ℣. Glória Patri.



Oratio. Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias: ut, per ejus advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur: Qui tecum.

Oratio. 2. de Sancto. Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Sabbæ Abbátis comméndet : ut, quod nostris méritis non valémus, eius patrocínio assequámur. Per Dóminum.

Lectio Epístolæ beáti Pauli Apostoli ad Romános.
Rom. 15, 4—13.

Fratres: Quæcúmque scripta sunt, ad nostram doctrínam scripta sunt: ut per patiéntiam et consolatiónem Scripturárum spem habeámus. Deus autem patiéntiæ et solácii det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Jesum Christum: ut unánimes, uno ore honorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Jesu Christi. Propter quod suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos in honórem Dei. Dico enim Christum Jesum minístrum fuísse circumcisiónis propter veritátem Dei, ad confirmándas promissiónes patrum: gentes autem super misericórdia honoráre Deum, sicut scriptum est: Proptérea confitébor tibi in géntibus, Dómine, et nómini tuo cantábo. Et íterum dicit: Lætámini, gentes, cum plebe ejus. Et iterum: Laudáte, omnes gentes, Dóminum: et magnificáte eum, omnes
pópuli. Et rursus Isaías ait: Erit radix Jesse, et qui exsúrget régere gentes, in eum gentes sperábunt. Deus autem spei répleat vos omni gáudio et pace in credéndo: ut abundétis in spe et virtúte Spíritus Sancti.

Graduale. Ps. 49, 2—3 e.t 5.
 Ex Sion species decóris ejus: Deus maniféste véniet, ℣. Congregáta illi sanctos ejus, qui ordinavérunt testaméntum ejus super sacrifícia.



Allelúja, allelúja, ℣. Ps. 121, 1. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Allelúja.



✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth, 11, 2–10.

In illo tempore: Cum audísset Joánnes in vínculis ópera Christi, mittens duos de discípulis suis, ait illi: Tu es, qui ventúrus es, an alium exspectámus? Et respóndens Jesus, ait illis: Eúntes renuntiáte Joánni, quæ audístis et vidístis. Cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes  evangelizántur: et beátus est, qui non fúerit scandalizátus in me. Illis autem abeúntibus, cœpit Jesus dícere ad turbas de Joánne: Quid exístis in desértum vidére ? arúndinem vento agitátam? Sed quid exístis videre? hóminem móllibus vestitum? Ecce, qui móllibus vestiúntur, in dómibus regum sunt. Sed quid exístis vidére?  Prophétam? Etiam dico vobis, et plus quam Prophétam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce, ego mitto Angelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te. 

Offertorium. Ps. 84, 7–8. Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua lætábitur in te: osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.



Secreta. Placáre, quǽsumus, Dómine, humilitátis nostræ précibus et hóstiis: et, ubi nulla suppétunt suffrágia meritórum, tuis nobis succúrre præsídiis. Per Dóminum.

Secreta. 2. de Sancto. Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Sabbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.

Communio. Bar. 5, 5; 4, 36. Jerúsalem, surge et sta in excélso, ei vide jucunditátem, quæ véniet tibi a Deo tuo.



Postcommunio. Repléti cibo spirituális alimóniæ, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, hujus participatióne mystérii, dóceas nos terréna despícere et amáre cœléstia. Per Dóminum.

Postcommunio. 2. de Sancto. Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Sabbas, pro nobis intercedéndo : ut et conversatiónis eius experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum nostrum.






LDVM



Comments