The Martyrologium Romanum for tomorrow the 8th day before the Ides of November

Octávo Idus Novémbris Luna duodécima Anno Dómini 2022

Commemoratio sancti Pauli, episcopi Constantinopolitani et martyris, qui saepe ab arianis ob nicaenam fidem servatam pulsus et pluries in dignitatem restitutus, tandem a Constantio imperatore Cucusum, Cappadociae oppidulum, relegatus, ibidem arianorum insidiis crudeliter strangulatus esse fertur (350). 

Thinisae in Numidia, sancti Felicis, martyris, de quo sanctus Augustinus loqui videtur ad populum dicens: «Vere felix et nomine et corona. Confessus est enim, dilatus est ad tormenta; alio die inventum est in carcere corpus eius exanime» (s IV). 

In Phrýgia sancti Attici Mártyris (s inc).

Rhedonibus [à Rennes] in Britannia Minore, sancti Melanii, episcopi, qui in loco «Placium» [à Platz] ad Vicenoniam flumen [au bord de la Vilaine], ubi ipse suis manibus ecclesiam construxerat et monachos ad servitium Dei congregaverat, ad Dominum migravit (c 511). 

*In monasterio Llanilltud Fawr in Cambria eius nomine nuncupato, sancti Iltuti [Illtud], abbatis, qui idem coenobium condidit, quo fama eius sanctitatis et eximire doctrinre multos collegit discipulos (511). 

Lemóvicis, in Aquitánia, sancti Leonárdi Confessóris, qui fuit beáti Remígii Epíscopi discípulus. Hic, nóbili génere ortus, solitáriam vitam delégit, et sanctitáte ac miráculis cláruit; eiúsque virtus præcípue in liberándis captívis enítuit (559).

Fundis, in Látio, sancti Felícis Mónachi (s VI tr).

Hierosolymae, sanctorum Callinici, Himerii, Theodori, Stephani, Petri, Pauli, Theodori alterius, Ioannis, Ioannis alterius et alicuius ignoto nomine, martyrum, qui, milites, urbe Gaza a Saracenis capta, ab hostibus comprehensi, sed a sancto Sophronio episcopo incitati, Christum confessi sunt, quapropter decollati martyrium susceperunt (638).
 
Barcinone in Hispania, sancti Severi, episcopi, qui martyrii coronam fertur accepisse (633). 

*Apud Helvetios m Burgundia, sancti Protasii, qui episcopus Lausannensis colitur (s VII).
 
Theópoli, quæ est Antiochía, sanctórum decem Mártyrum, qui a Saracénis passi legúntur (c s VII tr).

In pago Taruannensi Austrasiae [apud Bergas in Flandria MRAnt], sancti Winnoci, abbatis, qui, brito genere, inter monachos Sithivenses a sancto Bertino receptus est, dein Worminii coenobium condidit, cui sancte praefuit, ipsis manibus suis multum laborans (717).
 
*Aptae Iuliae in Provincia Galliae, sancti Stephani, episcopi, mansuetudine clari, qui binam Hierosolymam peregrinationem suscepit et ecclesiam cathedralem restituit (1046). 

*Dorati in pago Lemovicensi Aquitaniae, sancti Theobaldi, presbyteri, qui, canonicus regularis sacri aditus officio praepositus, numquam extra ecclesiasticas officinas egressus est, nisi ut infirmis assideret eorumque necessitatibus subveniret (1070). 

*Prope Coloniam Agrippinam in Lotharingia Germaniae, beatae Christinae Stumbelensis, virginis, quae, Christi passionibus communicans, omnes temptationes mundi mirabiliter superavit (1321).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology, Saint Winnoc is marked on November 6. 








Octavo Idus Novembris

Commemoratio sancti Pauli, episcopi Constantinopolitani et 
martyris, qui saepe ab arianis ob nicaenam fidem servatam pulsus et 
pluries in dignitatem restitutus, tandem a Constantio imperatore Cucusum, Cappadociae oppidulum, relegatus, ibidem arianorum insidiis crudeliter strangulatus esse fertur (350). 

Thinisae in Numidia, sancti Felicis, martyris, de quo sanctus 
Augustinus loqui videtur ad populum dicens: «Vere felix et nomine et corona. Confessus est enim, dilatus est ad tormenta; alio die inventum est in carcere corpus eius exanime» (s IV). 

3. Rhedonibus in Britannia Minore, sancti Melanii, episcopi, qui in 
loco «Placium» ad Vicenoniam flumen, ubi ipse suis manibus ecclesiam construxerat et monachos ad servitium Dei congregaverat, ad Dominum migravit (c 511). 

4*. In monasterio Llanilltud Fawr in Cambria eius nomine nuncupato, sancti Iltuti, abbatis, qui idem coenobium condidit, quo fama eius sanctitatis et eximire doctrinre multos collegit discipulos (511). 

Lemóvicis, in Aquitánia, sancti Leonárdi Confessóris, qui fuit beáti Remígii Epíscopi discípulus. Hic, nóbili génere ortus, solitáriam vitam delégit, et sanctitáte ac miráculis cláruit; eiúsque virtus præcípue in liberándis captívis enítuit (559).

6. Hierosolymae, sanctorum Callinici, Himerii, Theodori, Stephani, Petri, Pauli, Theodori alterius, Ioannis, Ioannis alterius et alicuius 
ignoto nomine, martyrum, qui, milites, urbe Gaza a Saracenis capta, 
ab hostibus comprehensi, sed a sancto Sophronio episcopo incitati, 
Christum confessi sunt, quapropter decollati martyrium susceperunt (638). 

7. Barcinone in Hispania, sancti Severi, episcopi, qui martyrii coronam fertur accepisse (633). 

8*. Apud Helvetios m Burgundia, sancti Protasii, qui episcopus 
Lausannensis colitur (s VII).
 
9. In pago Taruannensi Austrasiae [apud Bergas in Flandria MRAnt], sancti Winnoci, abbatis, qui, brito genere, inter monachos Sithivenses a sancto Bertino receptus est, dein Worminii coenobium condidit, cui sancte praefuit, ipsis manibus suis multum laborans (717).
 
10*. Aptae Iuliae in Provincia Galliae, sancti Stephani, episcopi, mansuetudine clari, qui binam Hierosolymam peregrinationem suscepit et ecclesiam cathedralem restituit (1046). 

11 *. Dorati in pago Lemovicensi Aquitaniae, sancti Theobaldi, presbyteri, qui, canonicus regularis sacri aditus officio praepositus, numquam extra ecclesiasticas officinas egressus est, nisi ut infirmis assideret eorumque necessitatibus subveniret (1070). 

12*. Prope Coloniam Agrippinam in Lotharingia Germaniae, beatae 
Christinae Stumbelensis, virginis, quae, Christi passionibus communicans, omnes temptationes mundi mirabiliter superavit (1321).

Octavo Idus Novembris

1. En Toniza, de Numidia, san Félix, mártir, del que habló san Agustín cuando, dirigiéndose al pueblo, dijo: De veras feliz en el nombre y en la corona. Pues confesó; se fue atormentado; pero, al día siguiente, encontraron en la cárcel su cuerpo exánime (s. IV).

2. Conmemoración de san Pablo, obispo de Constantinopla y mártir, a quien expulsaron muchas veces los arrianos por mantener la fe nicea y otras tantas volvió a su sede, pero, al fin, el emperador Constancio le relegó a Cucuso, pequeña población de Capadocia, y allí mismo fue cruelmente estrangulado, según la tradición, por insidias de los arrianos (350).

3. En Rennes, de la Bretaña Menor, san Melanio, obispo, que pasó al
encuentro del Señor en el lugar llamado Placio, a la vera del río Vicenon, donde él mismo, con sus propias manos, había construido una iglesia y congregado a monjes para el servicio de Dios (c. 511).

4*. En el monasterio de Llanilltud Fawr, en Cambria (hoy País de Gales), que lleva su nombre, san Iltuto, abad, que fundó un cenobio, donde la fama de su santidad y eximia doctrina congregó gran número de discípulos (511).

5. En Noblac, cerca de Limoges, en Aquitania, san Leonardo, ermitaño (559).

6. En Jerusalén, santos mártires Calinizo, Himerio, Teodoro, Esteban,
Pedro, otro Teodoro, Juan, otro Juan y alguno más cuyo nombre se desconoce, todos los cuales eran soldados en Gaza y, al ser ocupada la ciudad por los sarracenos, fueron encarcelados y, animados por el obispo san Sofronio, confesaron a Cristo, por lo cual alcanzaron el martirio (638).

7. En Barcelona, ciudad de Hispania, san Severo, obispo, que, según la tradición, obtuvo la corona del martirio (633).

8. Entre los helvecios, en el reino de Burgundia, san Protasio, al que se venera como obispo de Lausanne (s. VII).

9. En la región Taruanense, de Austrasia, san Winoco, que, de origen
bretón, primero fue recibido por san Bertino en la comunidad de monjes de Sithiu, y después construyó el monasterio de Wormhoudt, que dirigió santamente como prior, trabajando mucho con sus propias manos (717).

10*. En Apt, en la Provenza, de la Galia, san Esteban, obispo, que, famoso por su mansedumbre, organizó dos peregrinaciones a Jerusalén y restauró la iglesia catedral (1046).

11*. En el monasterio de Le Dorat, en la región de Limoges, de Aquitania, san Teobaldo, presbítero, que, siendo canónigo regular, fue encargado de la iglesia y nunca salía del cenobio más que para ponerse al servicio de los enfermos y atender a sus necesidades (1070).

12*. Cerca de Colonia, en la Lotaringia, de Germania, beata Cristina de Stommeln, virgen, que superó las tentaciones del mundo viviendo en comunión con la pasión de Cristo (1321).

Octavo Idus Novembris

Comments