The Martyrologium Romanum for tomorrow the day before the Nones of November

Pridie Nonas Novembris Luna décima Anno Dómini 2022

Memoria sancti Caroli Borromeo, episcopi, qui, ab avunculo Pio papa Quarto inter cardinales cooptatus et episcopus Mediolanensis electus, in hac sede verus pastor de necessitatibus Ecclesiae temporis sui sedulus fuit: ad informandum clerum synodos collegit seminariaque instituit, ad christianos mores fovendos totum gregem pluries visitavit multaque ad animarum salutem decrevit. Ad patriam caelestem pridie huius diei migravit (1584). 

Natalis quoque sanctorum Philologi et Patrobae, sancti Pauli Apostoli discipulorum (s I).

Ephesi sancti Porphyrii Martyris, sub Aureliano Imperatore (c s III/IV).

Bononiae sanctorum Martyrum Vitalis et Agricolae; quorum prior posterioris servus antea fuit, postea consors et collega martyrii. In ipsum porro Vitalem persecutores omnia tormentorum genera ita exercuerunt, ut non esset in corpore ejus sine vulnere locus, quae ipse constanter perferens, in oratione spiritum Deo reddidit; Agricolam vero, plurimis clavis cruci affigentes, interemerunt. Eorum translationi sanctus Ambrosius cum interesset, Martyris clavos, sanguinem triumphalem et crucis lignum se collegisse refert, ac sub sacris altaribus condidisse (304).

Myrae in Lycia, sanctorum martyrum Nicandri, episcopi, et Hermetis, presbyteri (c s IV). 

Augustoduni sancti Proculi, Episcopi et Martyris (s inc).

In pago Vilcassino, in Gallia, sancti Clari, Presbyteri et Martyris (s inc).

Romae natalis sancti Pierii, Presbyteri Alexandrini, qui, in divinis Scripturis nobiliter eruditus, vita purissimus, et ad Christianam philosophiam nudus penitus et expeditus, sub Caro et Diocletiano Principibus, regente Alexandrinam Ecclesiam Theona, florentissime docuit populum, et diversos tractatus edidit; post persecutionem vero, omne vitae suae tempus Romae versatus, in pace quievit (s IV).  

Ruthenis in Aquitania, sancti Amantii, episcopi, qui huius civitatis primus antistes creditur fuisse (s V). 

*Traiecti Mosae in Brabantia Austrasiae, sancti Perpetui, episcopi (c 620). 

Treviris in Austrasia, sanctae Modestae, abbatissae, quae, ab ipsa infantia Deo consecrata, gregi sanctimonialium coenobii Horreensis in civitate prima praefuit et cum sancta Gertrude Nivellensi summa in Deo familiaritate coniuncta est (680). 

In Bithynia sancti Joannicii Abbatis (846 tr).

Apud Albam Regalem in Pannonia, sancti Emerici seu Henrici, filii sancti Stephani Hungarorum regis, immatura morte praeventi (1031). 

*Apud Cervum Frigidum territorii Meldensis in Gallia, sancti Felicis de Valois Presbyteris et Confessoris, qui, postquam solitariam vitam diu egit, socius sancti Ioannis de Matha in Ordine Sanctissimae Trinitatis Redemptione Captivorum instituendo fuisse habetur. Ipsius autem festum, ex dispositione Innocentii Papae Undecimi, celebratur duodecimo Kalendas Decembris. (1212).  

*Patavii in Venetia, beatae Helenae Enselmini, virginis ex Ordine Clarissarum, quae multos dolores ac ipsam loquelae amissionem mira patientia toleravit (1242).

*In conventu de Scotiis apud Nannetes in Gallia, beatae Franciscae de Ambosia, quae, ducissa Britanniae, Dariorigi primum in Gallia carmelum mulierum condidit, in quem, vidua effecta, ancilla Christi secessit (1475).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology, there is no saint's eulogy on November 4th. 






LDVM


Pridie Nonas Novembris

Memoria sancti Caroli Borromeo, episcopi, qui, ab avunculo Pio papa Quarto inter cardinales cooptatus et episcopus Mediolanensis electus, in hac sede verus pastor de necessitatibus Ecclesiae temporis sui sedulus fuit: ad informandum clerum synodos collegit seminariaque instituit, ad christianos mores fovendos totum gregem pluries visitavit multaque ad animarum salutem decrevit. Ad patriam caelestem pridie huius diei migravit (1584). 

Bononiae sanctorum Martyrum Vitalis et Agricolae; quorum prior posterioris servus antea fuit, postea consors et collega martyrii. In ipsum porro Vitalem persecutores omnia tormentorum genera ita exercuerunt, ut non esset in corpore ejus sine vulnere locus, quae ipse constanter perferens, in oratione spiritum Deo reddidit; Agricolam vero, plurimis clavis cruci affigentes, interemerunt. Eorum translationi sanctus Ambrosius cum interesset, Martyris clavos, sanguinem triumphalem et crucis lignum se collegisse refert, ac sub sacris altaribus condidisse (304).

Myrae in Lycia, sanctorum martyrum Nicandri, episcopi, et 
Hermetis, presbyteri (c s IV). 

Romae natalis sancti Pierii, Presbyteri Alexandrini, qui, in divinis Scripturis nobiliter eruditus, vita purissimus, et ad Christianam philosophiam nudus penitus et expeditus, sub Caro et Diocletiano Principibus, regente Alexandrinam Ecclesiam Theona, florentissime docuit populum, et diversos tractatus edidit; post persecutionem vero, omne vitae suae tempus Romae versatus, in pace quievit (s IV).  

Ruthenis in Aquitania, sancti Amantii, episcopi, qui huius civitatis primus antistes creditur fuisse (s V). 

*Traiecti Mosae in Brabantia Austrasiae, sancti Perpetui, episcopi (c 620). 

Treviris in Austrasia, sanctae Modestae, abbatissae, quae, ab ipsa 
infantia Deo consecrata, gregi sanctimonialium coenobii Horreensis in civitate prima praefuit et cum sancta Gertrude Nivellensi summa in Deo familiaritate coniuncta est (680). 

Apud Albam Regalem in Pannonia, sancti Emerici seu Henrici, 
filii sancti Stephani Hungarorum regis, immatura morte praeventi (1031). 

*Apud Cervum Frigidum territorii Meldensis in Gallia, sancti 
Felicis de Valois Presbyteris et Confessoris, qui, postquam solitariam vitam diu egit, socius sancti Ioannis de Matha in Ordine Sanctissimae Trinitatis Redemptione Captivorum instituendo fuisse habetur. Ipsius autem festum, ex dispositione Innocentii Papae Undecimi, celebratur duodecimo Kalendas Decembris. (1212).  

*Patavii in Venetia, beatae Helenae Enselmini, virginis ex Ordine 
Clarissarum, quae multos dolores ac ipsam loquelae amissionem mira patientia toleravit (1242).

*In conventu de Scotiis apud Nannetes in Gallia, beatae Franciscae de Ambosia, quae, ducissa Britanniae, Dariorigi primum in Gallia carmelum mulierum condidit, in quem, vidua effecta, ancilla Christi secessit (1475).

Pridie Nonas Novembris

Memoria de san Carlos Borromeo, obispo, que nombrado cardenal por su tío materno, el papa Pío IV, y elegido obispo de Milán, fue en esta sede un verdadero pastor fiel, preocupado por las necesidades de la Iglesia de su tiempo, y para la formación del clero convocó sínodos y erigió seminarios, visitó muchas veces toda su diócesis con el fin de fomentar las costumbres cristianas y dio muchas normas para bien de los fieles. Pasó a la patria celeste en la fecha de ayer (1584).

2. En Bolonia, de la Emilia, santos Vidal y Agrícola, mártires, que, según nos refiere san Ambrosio, el primero de ellos fue antes siervo del segundo y luego compañero y colega en el martirio. Vidal padeció tantos tormentos que no le quedó parte de su cuerpo sin heridas y Agrícola, a su vez, sin asustarse por el suplicio de su antiguo criado, le imitó en el mismo martirio, siendo crucificado (304).

3. En Mira, de Licia, santos mártires Nicandro, obispo, y Hermas, presbítero (c. s. IV).

4. Conmemoración de san Pierio, presbítero de Alejandría, ilustrado en los temas filosóficos, pero más esclarecido aún por la integridad de su vida y su voluntaria pobreza. Mientras Teonas regía la Iglesia alejandrina, explicó con profundidad al pueblo las divinas Escrituras, y en Roma, después de la persecución, descansó en paz (s. IV).

5*. En Rodez, de Aquitania, san Amancio, obispo, a quien se tiene por el primero de esta ciudad (s. V).

6. En Maastrich, junto al Mossa, en Brabante, de Austrasia, san Perpetuo, obispo (c. 620).

7. En Tréveris, de Austrasia, santa Modesta, abadesa, que, consagrada a Dios desde la infancia, fue la primera que presidió la comunidad de monjas del cenobio «ad Horreum» (Öhren) en la ciudad, y estuvo unida con santa Gertrudis de Nivelles en total familiaridad, basada en Dios (680).

8. Junto a Alba Real (Székesfehérvár), en Panonia (hoy Hungría), san
Emerico o Enrique, hijo de san Esteban, rey de los húngaros, sorprendido por una muerte imprevista (1031).

9*. En Padua, en la región de Venecia, beata Elena Enselmini, virgen de la Orden de las Clarisas, que sufrió con admirable paciencia multitud de dolores y hasta la pérdida del habla (1242).

10*. En Cerfroid, en el territorio de Meaux, en Francia, san Félix de Valois, que, después de una larga vida de solitario, se le considera compañero de san Juan de Mata en la fundación de la Orden de la Santísima Trinidad, para la redención de los cautivos (1212).

11*. En el convento de Nuestra Señora des Cöts, de Nantes, en Francia, beata Francisca de Amboise, que, siendo duquesa de Bretaña, fundó en Vannes el primer Carmelo femenino francés, donde se retiró como sierva de Cristo al quedar viuda (1475).

Pridie Nonas Novembris

Comments