Nono Kaléndas Decémbris Luna vicésima nona Anno Dómini 2022
Natális sancti Cleméntis Primi, Papæ et Mártyris, qui, tértius post beátum Petrum Apóstolum, Pontificátum ténuit, et, in persecutióne Trajáni, apud Chersonésum relegátus, ibi, alligáta ad ejus collum ánchora, præcipitátus in mare, martýrio coronátur. Ipsíus autem corpus, Hadriáno Secúndo Summo Pontífice, a sanctis Cyríllo et Methódio frátribus Romam translátum, in Ecclésia quæ ejus nómine ántea fúerat exstrúcta, honorífice recónditum est (s I).
Sancti Columbani, abbatis, qui hibernus genere, pro Christo peregrinus effectus ad gentes Galliae in Evangelio erudiendas, Luxoviense cum multis aliis monasteriis fundavit, quae ipse arcto regimine gubernavit; dehinc exsulare coactus, Alpes transgressus est et Bobiense coenobium in Liguria condidit, disciplina ac studiis celebre, ubi optime de Ecclesia meritus in pace obiit et eius corpus hac die depositum est (615).
Romæ in coemeterio Maximi via Salaria Nova sanctæ Felicitátis Mártyris, septem filiórum Mártyrum matris; quæ, post eos, jubénte Marco Antoníno Imperatóre, decolláta est pro Christo (s inc).
Apud Clusium in Etruria, sanctae Mustiolae, martyris (s inc).
Eméritæ, in Hispánia [in Lusitania Mart. rec.], sanctæ Lucrétiæ, Vírginis et Mártyris; quæ in persecutióne Diocletiani imperatoris, sub Daciáno Prǽside, martýrium consummávit (306).
Cyzici in Hellesponto, sancti Sisinnii, episcopi et martyris, qui in eadem persecutione post multa tormenta gladio caesus esse fertur (325).
Iconii in Lycaonia, sancti Amphilochii, episcopi, qui, sanctorum Basilii et Gregorii Nazianzeni in eremo socius et in episcopatu collega, tandem, post multa quæ suscépit pro cathólica fide certámina, sanctitáte et doctrína clarus, quiévit in pace (395).
*Metis in Gallia Belgica, commemoratio sancti Clementis, qui primus episcopus huius civitatis habetur (s IV).
Parisiis in Gallia Lugdunensi, sancti Severini, qui in cella reclusus divinae contemplationi vacavit qui libros sacros illustravisse videtur ut abdita imperitis panderet (s VI).
Parisiis in Gallia Lugdunensi, sancti Severini, qui in cella reclusus divinae contemplationi vacavit (s VI).
Agrigénti deposítio sancti Gregórii Epíscopi qui libros sacros illustravisse videtur ut abdita imperitis panderet (638).
Sarchinii in Brabantia Austrasiae, sancti Trudonis, presbyteri, qui bona sua Ecclesiae Metensi tradidit et ibidem monasterium aedificavit discipulosque congregavit (695).
*Albae Pompeiae in Subalpinis, beatae Margaritae de Sabaudia, quae, vidua effecta, in monasterio monialium Ordinis Praedicatorum, quod ipsa fundaverat, Deo se tradidit (1464).
Seuli in Corea, sanctae Caeciliae Yu So-sa, martyris, quae, vidua, propter fidem bonis destituta et in carcerem ducta, duodecies in quaestiones postulata est et ita supplicio verberum affecta, ut in carcere prope octogenaria obiret (1839).
*In vico Guadalupe in territorio Zacatecensi in Mexico, beati Michaelis Augustini Pro, presbyteri e Societate Iesu et martyris, qui, persecutione contra Ecclesiam saeviente, quasi facinoris socius sine iudicio capite damnatus, martyrium, quod eius ardens votum erat, complevit (1927).
*Apud Matritum in Hispania, beatae Mariae Caeciliae (Mariae Felicitatis) Cendoya y Araquistain, virginis ex Ordine Visitationis Sanctae Mariae et martyris, quae in magna persecutione, cum eius sorores comprehensae essent, sponte eadem nocte militianis se tradidit et cum sodalibus fidei testimonium supremo sacrificio confirmavit (1936).
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.
R. Deo grátias.
In the Old English Martyrology, November 23rd is the feast of Pope Saint Clement I and the feast of Saint Felicity.
LDVM
Nono Kalendas Decembris
Sancti Clementis papae Primi, martyris, qui, tertius post beatum Petrum Apostolum, Romanam rexit Ecclesiam et ad Corinthios praeclaram scripsit epistulam ad pacem et concordiam inter illos firmandam. Hae die depositio corporis eius Romae colitur (s I).
Sancti Columbani, abbatis, qui hibernus genere, pro Christo peregrinus effectus ad gentes Galliae in Evangelio erudiendas, Luxoviense cum multis aliis monasteriis fundavit, quae ipse arcto regimine gubernavit; dehinc exsulare coactus, Alpes transgressus est et Bobiense coenobium in Liguria condidit, disciplina ac studiis celebre, ubi optime de Ecclesia meritus in pace obiit et eius corpus hac die depositum est (615).
3. Romae in coemeterio Maximi via Salaria Nova, sanctae Felicitatis, martyris (s inc).
4. Apud Clusium in Etruria, sanctae Mustiolae, martyris (s inc).
5. Cyzici in Hellesponto, sancti Sisinnii, episcopi et martyris, qui in persecutione Diocletiani imperatoris post multa tormenta gladio caesus esse fertur (325).
6*. Metis in Gallia Belgica, commemoratio sancti Clementis, qui primus episcopus huius civitatis habetur (s IV)
7. Emeritae in Lusitania, sanctae Lucretiae, martyris (306).
8. Icnii in Lycaonia, sancti Amphilochii, episcopi, qui, sanctorum Basilii et Gregorii Nazianzeni in eremo socius et in episcopatu collega, sanctitate et doctrina clarus, multa suscepit pro catholica fide certamina (395).
9. Parisiis in Gallia Lugdunensi, sancti Severini, qui in cella reclusus divinae contemplationi vacavit (s VI).
10. Agrigenti in Sicilia, sancti Gregorii, episcopi, qui libros sacros illustravisse videtur ut abdita imperitis panderet (638).
11. Sarchinii in Brabantia Austrasiae, sancti Trudonis, presbyteri, qui bona sua Ecclesiae Metensi tradidit et ibidem monasterium aedificavit discipulosque congregavit (695).
12*. Albae Pompeiae in Subalpinis, beatae Margaritae de Sabaudia, quae, vidua effecta, in monasterio monialium Ordinis Praedicatorum, quod ipsa fundaverat, Deo se tradidit (1464).
13. Seuli in Corea, sanctae Caeciliae Yu So-sa, martyris, quae, vidua, propter fidem bonis destituta et in carcerem ducta, duodecies in quaestiones postulata est et ita supplicio verberum affecta, ut in carcere prope octogenaria obiret (1839).
14*. In vico Guadalupe in territorio Zacatecensi in Mexico, beati Michaelis Augustini Pro, presbyteri e Societate Iesu et martyris, qui, persecutione contra Ecclesiam saeviente, quasi facinoris socius sine iudicio capite damnatus, martyrium, quod eius ardens votum erat, complevit (1927).
15*. Apud Matritum in Hispania, beatae Mariae Caeciliae (Mariae Felicitatis) Cendoya y Araquistain, virginis ex Ordine Visitationis Sanctae Mariae et martyris, quae in magna persecutione, cum eius sorores comprehensae essent, sponte eadem nocte militianis se tradidit et cum sodalibus fidei testimonium supremo sacrificio confirmavit (1936).
Nono Kalendas Decembris
San Clemente I, papa y mártir, tercer sucesor del apóstol san Pedro, que rigió la Iglesia romana y escribió una espléndida carta a los corintios, para fortalecer entre ellos los vínculos de la paz y la concordia. Hoy se celebra el sepelio de su cuerpo en Roma (s. I).
San Columbano, abad, irlandés de nacimiento, que por Cristo se hizo peregrino para evangelizar las gentes de las Galias. Fundó, entre otros muchos, el monasterio de Luxeuil, que él mismo rigió con estricta observancia, y obligado después a exiliarse, atravesó los Alpes y construyó el cenobio de Bobbio, en la Liguria, famoso por su disciplina y estudios, en el cual se durmió en la paz, lleno de
méritos para con la Iglesia. Su cuerpo recibió sepultura en este día (615).
3. En Roma, en el cementerio de Máximo, de la vía Salaria Nueva, santa Felicidad, mártir (s. inc.).
4. En Chiusi, de la Toscana, santa Mustiola, mártir (s. inc.).
5. En Cícico, del Helesponto, san Sisinio, obispo y mártir, que, según la tradición, después de muchos tormentos murió a espada en la persecución bajo el emperador Diocleciano (325).
6*. En Metz, de la Galia Bélgica, conmemoración de san Clemente, que es tenido como primer obispo de esta ciudad (s. IV).
7. En Mérida, de Lusitania, santa Lucrecia, mártir (306).
8. En Iconio, de Licaonia, san Anfiloquio, obispo, que fue compañero en el desierto de los santos Basilio y Gregorio Nazianceno y también colega en el episcopado. Esclarecido por su santidad y doctrina, libró muchas batallas en favor de la fe católica (395).
9. En París, ciudad de la Galia Lugdunense, san Severino, quien, recluido en una celda, se dedicó a la divina contemplación (s. VI).
10. En Agrigento, de Sicilia, san Gregorio, obispo, que explicó los libros sagrados para aclarar al pueblo llano las cosas de difícil comprensión (638).
11. En Sarquinium (hoy Saint-Trond), de Brabante, en Austrasia, san Trudón, presbítero, que dio todos sus bienes a la Iglesia de Metz y allí mismo edificó un monasterio, donde reunió a sus discípulos (695).
12*. En Alba, del Piamonte, beata Margarita de Saboya, que, al quedar viuda, se entregó a Dios en el monasterio de religiosas de la Orden de Predicadores, que ella misma había fundado (1464).
13. En Seúl, de Corea, santa Cecilia Yu So-sa, mártir, que, siendo viuda, en odio a la fe la despojaron de sus bienes, la encarcelaron y fue interrogada hasta doce veces, y, casi octogenaria, de tal modo la atormentaron con azotes que murió en la cárcel (1839).
14*. En la ciudad de Guadalupe, en el territorio de Zacatecas, en México, beato Miguel Agustín Pro, presbítero de la Compañía de Jesús y mártir, que en la cruel persecución contra la Iglesia, como si fuera un facineroso, le condenaron sin juicio a la pena capital, y así alcanzó el martirio que tan ardientemente deseaba (1927).
15*. En Madrid, capital de España, beata María Cecilia (María Felicidad) Cendoya y Araquistain, virgen, de la Orden de la Visitación de Santa María, y mártir, que en la gran persecución, al ver que sus hermanas habían sido apresadas, se entregó espontáneamente en la misma noche a los milicianos y, al lado de sus hermanas, confirmó el testimonio de su fe con el supremo sacrificio de la vida (1936).
Nono Kalendas Decembris
Comments
Post a Comment