Decimo Kalendas Decembris Luna vicésima octáva Anno Dómini 2022
Sanctae Caeciliae, Virginis et Martyris, quae ad caelestem Sponsum, proprio sanguine purpurata, transivit sextodecimo Kalendas Octobris (c 230 tr).
Commemoratio sancti Philemonis Colossensis, cuius caritate in Christum Iesum beatus Paulus Apostolus gavisus est et qui una cum sancta Apphia uxore colitur (s I). [Colossis, in Phrygia, sanctorum Philemonis et Apphiae, sancti Pauli discipulorum; qui, sub Nerone Imperatore, cum Gentiles, in die festo Dianae, invasissent Ecclesiam, ambo, ceteris fugientibus, tenti, jussu Artoclis Praesidis verberibus caesi sunt, et, usque ad renes in foveam inclusi, lapidibus opprimuntur. Mart. rec.]
Antiochiae Pisidiae passio sanctorum Marci et Stephani, sub Diocletiano Imperatore (a 305 tr).
Arbelis in Perside, sancti Ananiae, martyris, qui, tempore persecutionis Saporis regis Secundi, iubente Ardisag archimago, comprehensus est ac fustibus ter tanta saevitia caesus, ut carnifices, eum iam interiisse rati, iacentem in platea relinquerent; nocte vero insequenti a christianis domum suam delatus est, ubi animam exhalavit (345).
Romae sancti Mauri Martyris, qui, cum ex Africa venisset ad sepulcra Apostolorum, sub Imperatore Numeriano et Urbis Praefecto Celerino agonizavit (s inc).
Mediolani in Liguria, sancti Benigni, episcopi, qui in magna invasionum perturbatione Ecclesiam ipsi commissam summa constantia et religione administravit (c 470).
Augustoduni in Gallia Lugdunensi, sancti Pragmatii, episcopi (c 517).
*Apud rivum Zihun prope urbem Maras in Cilicia, beatorum Salvatoris Lilli, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum, Ioannis filii Balzi atque aliorum sex sociorum armenorum genere, martyrum, qui, a militibus Othomanis Christum negare iussi, cum fidem suam prodere recusassent, cuspidibus transfossi ad regnum aeternum migraverunt. Quorum nomina: beati K'adir filius Xodianin, Cerun filius K'urazi, Vardavar filius Dimbalac, Paulus filius Ieremiae, David et Theodorus filii Davidis, fratres (1895).
*In vico Triora in Liguria Italiae regione, beati Thomae Reggio, episcopi Ianuensis, qui, austeritati vitae miram suavitatem morum coniungens, concordiam civilem conciliavit atque inopibus omnimodo adstitit, maxime agens curam humani coetus difficultatum (1901).
In urbe Teocaltitlan in Mexico, sancti Petri Esqueda Ramirez, presbyteri et martyris, qui in persecutione mexicana propter sacerdotium in carcerem coniectus est, demum plumbis interfectus (1927).
*In civitate Paterna in pago Valentino Hispaniae, beatorum Eliae (Iuliani) Torrijo Sanchez et Bertrandi (Francisci) Lahoz Moliner, religiosorum ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum et martyrum, qui, Christi exemplo suffulti, in persecutione religiosa praemium aeternum perseverantibus promissum consequi meriti sunt (1936).
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.
R. Deo grátias.
In the Old English Martyrology, November 22nd is the feast of Saint Cecilia.
LDVM
Decimo Kalendas Decembris
Sanctae Caeciliae, Virginis et Martyris, quae ad caelestem Sponsum, proprio sanguine purpurata, transivit sextodecimo Kalendas Octobris (c 230 tr).
2. Commemoratio sancti Philemonis Colossensis, cuius caritate in Christum Iesum beatus Paulus Apostolus gavisus est et qui una cum sancta Apphia uxore colitur (s I). [Colossis, in Phrygia, sanctorum Philemonis et Apphiae, sancti Pauli discipulorum; qui, sub Nerone Imperatore, cum Gentiles, in die festo Dianae, invasissent Ecclesiam, ambo, ceteris fugientibus, tenti, jussu Artoclis Praesidis verberibus caesi sunt, et, usque ad renes in foveam inclusi, lapidibus opprimuntur.]
3. Arbelis in Perside, sancti Ananiae, martyris, qui, tempore persecutionis Saporis regis Secundi, iubente Ardisag archimago, comprehensus est ac fustibus ter tanta saevitia caesus, ut carnifices, eum iam interiisse rati, iacentem in platea relinquerent; nocte vero insequenti a christianis domum suam delatus est, ubi animam exhalavit (345).
4. Mediolani in Liguria, sancti Benigni, episcopi, qui in magna invasionum perturbatione Ecclesiam ipsi commissam summa constantia et religione administravit (c 470).
5. Augustoduni in Gallia Lugdunensi, sancti Pragmatii, episcopi (c 517).
6*. Apud rivum Zihun prope urbem Maras in Cilicia, beatorum Salvatoris Lilli, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum, Ioannis filii Balzi atque aliorum sex sociorum armenorum genere, martyrum, qui, a militibus Othomanis Christum negare iussi, cum fidem suam prodere recusassent, cuspidibus transfossi ad regnum aeternum migraverunt. Quorum nomina: beati K'adir filius Xodianin, Cerun filius K'urazi, Vardavar filius Dimbalac, Paulus filius Ieremiae, David et Theodorus filii Davidis, fratres (1895).
7*. In vico Triora in Liguria Italiae regione, beati Thomae Reggio, episcopi Ianuensis, qui, austeritati vitae miram suavitatem morum coniungens, concordiam civilem conciliavit atque inopibus omnimodo adstitit, maxime agens curam humani coetus difficultatum (1901).
8. In urbe Teocaltitlan in Mexico, sancti Petri Esqueda Ramirez, presbyteri et martyris, qui in persecutione mexicana propter sacerdotium in carcerem coniectus est, demum plumbis interfectus (1927).
9*. In civitate Paterna in pago Valentino Hispaniae, beatorum Eliae (Iuliani) Torrijo Sanchez et Bertrandi (Francisci) Lahoz Moliner, religiosorum ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum et martyrum, qui, Christi exemplo suffulti, in persecutione religiosa praemium aeternum perseverantibus promissum consequi meriti sunt (1936).
Decimo Kalendas Decembris
Memoria de santa Cecilia, virgen y mártir, que, según la tradición, consiguió la doble palma por amor a Jesucristo, en el cementerio de Calixto, en la vía Apia de Roma. El título de una iglesia en el Transtíber lleva desde antiguo su nombre (s. inc.).
2. Conmemoración de san Filemón, de Colosas, de cuyo amor a Cristo Jesús se goza el apóstol san Pablo, y que recibe culto al lado de santa Apia, su esposa (s. I).
3. En Arbela, de Persia, san Ananías, mártir, que en tiempo de la persecución bajo el rey Sapor II, por mandato del archimago Ardisag fue hecho prisionero, y tres veces le apalearon con tanta crueldad que los verdugos, creyendo que ya había muerto, lo dejaron tirado en la plaza, pero por la noche los cristianos lo llevaron a su casa, donde exhaló su espíritu (345).
4. En Milán, de la provincia de Liguria, san Benigno, obispo, que en la perturbación ocasionada por las invasiones, administró la Iglesia a él encomendada con sumo tesón y religiosidad (c. 470).
5. En Autún, de la Galia Lugdunense, san Pragmacio, obispo (c. 517).
6*. Junto al río Zihun, cerca en ciudad de Maras, en Cilicia, beatos Salvador Lillo, presbítero de la Orden de Hermanos Menores, Juan, hijo de Balzi, y otros seis compañeros de familia armenia, mártires, que ante la imposición de los soldados otomanos de renegar de Cristo, por no acceder a traicionar su fe, emigraron al reino eterno atravesados por lanzas. He aquí sus nombres: beatos K´adir, hijo de Xodianin; Cerun, hijo de K´urazi; Vardavar, hijo Dimbalac; Pablo, hijo de Jeremías; David y Teodoro, hermanos, hijos de David (1895).
7*. En la aldea de Triora, en la Liguria, de Italia, beato Tomás Regio, arzobispo de Génova, que a la austeridad de vida supo unir una admirable mansedumbre, logró mantener la concordia entre los ciudadanos y atendió de mil maneras a los necesitados, haciendo lo indecible por solventar las dificultades de la convivencia humana (1901).
8. En la ciudad de Teocaltitlán, en México, san Pedro Esqueda Ramírez, presbítero y mártir, que, durante la persecución mexicana, por ser sacerdote fue encarcelado y fusilado (1927).
9*. En la ciudad de Paterna, en la provincia española de Valencia, beatos Elías (Julián) Torrijo Sánchez y Bertrán (Francisco) Lahoz Moliner, religiosos del Instituto de Hermanos de las Escuelas Cristianas y mártires, los cuales, sostenidos por el ejemplo de Cristo, durante la persecución religiosa merecieron conseguir el premio eterno prometido a los que perseveran (1936).
Decimo Kalendas Decembris
Comments
Post a Comment