Sextodécimo Kaléndas Decémbris Luna vicésima secúnda Anno Dómini 2022
Sanctae Gertrudis, cognomento Magnae, virginis, quae, inde ab infantia solitudini et litterarum studiis summo ardore ac strenuitate dedita, tota ad Deum conversa monasterium Cisterciensium Helpithense prope Islebiam in Saxonia Germaniae ingressa est, ubi mirum in modum viam perfectionis cucurrit, orationibus et contemplationi Christi crucifixi se devovens. Ipsius transitus postridie huius diei occurrit (1301/1302).
Capuae in Campania, sanctorum Augustini et Felicitatis, martyrum, qui sub Decio imperatore passi esse feruntur (c 250).
Patávii sancti Fidéntii Epíscopi (s III tr). [non in Mart. Recent.]
In Africa sanctórum Mártyrum Rufíni, Marci, Valérii et Sociórum.
Natalis sanctórum Mártyrum Elpídii, Marcélli, Eustóchii et Sociórum; ex quibus Elpídius, cum esset órdinis Senatórii et coram Iuliáno Apóstata Christiánam fidem constantíssime profiterétur, ídeo, primum equis indómitis, una cum Sóciis, alligátus atque pertráctus, deínde, in ignem coniéctus, gloriósum martýrium consummávit.
*Doli in territorio Bituricensi Galliae, commemoratio sanctorum Leocadii et Lusoris, quorum prior, senator Galliarum adhuc gentilis,
primos apud Bituriges christianae fidei praecones suscepit et in hoc vico domum suam fecit ecclesiam; alter vero, eius filius, in albis neophytae de saeculo migrasse fertur (s IV).
Lugdúni item in Gállia, natális sancti Euchérii, Epíscopi et Confessóris, viri admirándæ fídei et doctrínæ. Hic, ex nobilíssimo Senatórum órdine ad religiósam vitam habitúmque convérsus, diu, intra septa spelúncæ sponte conclúsus, in oratiónibus et ieiúniis Christo servívit; deínde apud præfátam urbem in pontificáli Cáthedra, revelánte Angelo, solémniter collocátus est (449).
*Apud Helvetios, sancti Othmari, abbatis, qui loco cellae a sancto Gallo conditae parvum pro leprosis valetudinarium et coenobium sub observantia Regulae sancti Benedicti fundavit, ob cuius iura defendenda mox in Rheni insulam a vicinis potentibus deportatus exsul obiit (759).
Sanctae Margaritae, quae, in Hungaria nata et Malcolmo regi Scotiae Tertio nupta, octo peperit filios et de regni atque Ecclesiae bono magnopere sollicita fuit, orationi ieiuniisque largitatem iungens erga pauperes, exemplum sic praebens optimae coniugis, matris et reginae (1093).
*In monasterio Cavensi in Campania, beati Simeonis, abbatis (1141).
Cantuáriæ, in Anglia, sancti Edmúndi, Epíscopi et Confessóris; qui, pro Ecclésiæ suæ iúribus tuéndis in exsílium actus, apud Provínum, Sénonum óppidum, sanctíssime óbiit; et Sanctórum cánoni ab Innocéntio Papa Quarto adscríptus est (1240).
*Assisii in Umbria ad Sanctum Damianum, sanctae Agnetis, virginis, quae sanctam Claram sororem in flare iuventutis sequens, duce sancto Francisco paupertatem toto corde amplexa est (1253).
*Eboraci in Anglia, beati Eduardi Osbaldeston, presbyteri Lancastrensis et martyris, qui, alumnus Collegii Anglorum Remensis, sub Elisabeth regina Prima capite damnatus quad Angliam sacerdos petivisset, suspendii suppliciis traditus est (1594).
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.
R. Deo grátias.
In the Old English Martyrology, no saint is marked on November 16.
LDVM
Sextodecimo Kalendas Decembris
Sanctae Margaritae, quae, in Hungaria nata et Malcolmo regi Scotiae Tertio nupta, octo peperit filios et de regni atque Ecclesiae bono magnopere sollicita fuit, orationi ieiuniisque largitatem iungens erga pauperes, exemplum sic praebens optimae coniugis, matris et reginae (1093).
Sanctae Gertrudis, cognomento Magnae, virginis, quae, inde ab infantia solitudini et litterarum studiis summo ardore ac strenuitate dedita, tota ad Deum conversa monasterium Cisterciensium Helpithense prope Islebiam in Saxonia Germaniae ingressa est, ubi mirum in modum viam perfectionis cucurrit,
orationibus et contemplationi Christi crucifixi se devovens. Ipsius transitus postridie huius diei occurrit (1301/1302).
3. Capuae in Campania, sanctorum Augustini et Felicitatis, martyrum, qui sub Decio imperatore passi esse feruntur (c 250)
4*. Doli in territorio Bituricensi Galliae, commemoratio sanctorum Leocadii et Lusoris, quorum prior, senator Galliarum adhuc gentilis, primos apud Bituriges christianae fidei praecones suscepit et in hoc
vico domum suam fecit ecclesiam; alter vero, eius filius, in albis neophytae de saeculo migrasse fertur (s IV).
Lugdúni item in Gállia, natális sancti Euchérii, Epíscopi et Confessóris, viri admirándæ fídei et doctrínæ. Hic, ex nobilíssimo Senatórum órdine ad religiósam vitam habitúmque convérsus, diu, intra septa spelúncæ sponte conclúsus, in oratiónibus et ieiúniis Christo servívit; deínde apud præfátam urbem in pontificáli Cáthedra, revelánte Angelo, solémniter collocátus est (449).
6*. Apud Helvetios, sancti Othmari, abbatis, qui loco cellae a sancto Gallo conditae parvum pro leprosis valetudinarium et coenobium sub observantia Regulae sancti Benedicti fundavit, ob cuius iura defendenda mox in Rheni insulam a vicinis potentibus deportatus exsul obiit (759).
7*. In monasterio Cavensi in Campania, beati Simeonis, abbatis (1141).
Cantuáriæ, in Anglia, sancti Edmúndi, Epíscopi et Confessóris; qui, pro Ecclésiæ suæ iúribus tuéndis in exsílium actus, apud Provínum, Sénonum óppidum, sanctíssime óbiit; et Sanctórum cánoni ab Innocéntio Papa Quarto adscríptus est (1240).
9*. Asisii in Umbria ad Sanctum Damianum, sanctae Agnetis, virginis, quae sanctam Claram sororem in flare iuventutis sequens, duce sancto Francisco paupertatem toto corde amplexa est (1253).
10*. Eboraci in Anglia, beati Eduardi Osbaldeston, presbyteri Lancastrensis et martyris, qui, alumnus Collegii Anglorum Remensis, sub Elisabeth regina Prima capite damnatus quad Angliam sacerdos petivisset, suspendii suppliciis traditus est (1594).
Sextodecimo Kalendas Decembris
Santa Margarita, nacida en Hungría y casada con Malcolm III, rey de Escocia, que dio a luz ocho hijos, fue sumamente solícita por el bien del reino y de la Iglesia, y a la oración y a los ayunos añadía la generosidad para con los pobres, dando así un óptimo ejemplo como esposa, madre y reina (1093).
2. Santa Gertrudis, apellidada “Magna”, virgen, que entregada con mucho fervor y decisión, desde su infancia, a la soledad y al estudio de las letras, y convertida totalmente a Dios, ingresó en el monasterio cisterciense de Helfta, cerca de Eisleben, en Sajonia, de Alemania, donde progresó de modo admirable por el camino en perfección, consagrándose a la oración y contemplación de Cristo crucificado. Falleció el día diecisiete (1301/1302).
3 . En Capua, de la Campania, santos Agustín y Felicidad, mártires, que, según la tradición, padecieron en tiempo del imperio de Decio (c. 250).
4. En Déols, en el territorio de Bourges, en la Galia, conmemoración de los santos Leocadio y Lusor, el primero de los cuales, siendo senador de las Galias y aún pagano, recibió a los primeros pregoneros de la fe en este territorio y convirtió en iglesia su propia casa, y el segundo, hijo suyo, se dice que falleció cuando aún llevaba las vestiduras blancas del bautismo (s. IV).
5. En Lyon, también en la Galia, san Euquerio, del orden senatorial, que primero se retiró con su familia a la vida ascética en una isla junto a Lérins, y después, elegido obispo de Lyon, consignó por escrito muchas pasiones de santos mártires (449).
6. Entre los helvecios (hoy Suiza), san Otmar, abad, que, junto a la celda construida por san Galo, fundó un pequeño hospital para leprosos y un cenobio bajo la observancia de la Regla de san Benito y, por defender sus derechos, fue deportado por vecinos poderosos a una isla del Rin, donde falleció (759).
7*. En el monasterio de Cava, en la Campania, beato Simeón, abad (1141).
8. En la villa de Soisy, en Francia, muerte de san Edmundo Rich, obispo de Canterbury, que, desterrado por defender los derechos de la Iglesia, llevó una vida santa entre los monjes cistercienses de Pontigny (1240).
9*. En Asís, de la Umbría, en el convento de san Damián, santa Inés, virgen, que en la flor de la juventud, siguiendo a su hermana santa Clara, se abrazó de todo corazón a la pobreza bajo la dirección de san Francisco (1253).
10*. En York, en Inglaterra, beato Eduardo Osbaldeston, presbítero de Lancaster y mártir, el cual, alumno del Colegio de los Ingleses de Reims, fue condenado a muerte y ahorcado en tiempo de la reina Isabel I, al volver a Inglaterra como sacerdote (1594).
Sextodecimo Kalendas Decembris
Comments
Post a Comment