The Martyrologium Romanum for tomorrow the 17th day before the Kalends of December

Décimo séptimo Kaléndas Decémbris Luna vicésima prima Anno Dómini 2022

Sancti Alberti, cognomento Magni, episcopi et Ecclesiae doctoris, qui Parisiis, in Ordinem Praedicatorum ingressus, philosophicas divinasque doctrinas ore et scriptis docuit, magister sancti Thomae de Aquino, sanctorum sapientiam cum humana ac naturali scientia mirifice coniungens; sedem Ratisbonensem dein invitus recepit, pacem inter populos assidue firmare enitens, sed post annum paupertatem Ordinis omni honori praeposuit et Coloniae Agrippinae in Lotharingia Germaniae pie obdormivit. Pius Papa Undécimus Doctórem eum universális Ecclésiæ declarávit, et Pius Duodécimus cultórum scientiárum naturálium cæléstem apud Deum Patrónum constítuit (1280).

Natális sancti Eugénii, Epíscopi Toletáni et Mártyris; qui fuit beáti Dionýsii Areopagítæ discípulus, et in território Parisiénsi, consummáto martýrii cursu, beátæ passiónis corónam percépit a Dómino. Ipsíus autem corpus Tolétum, in Hispánia, póstea fuit translátum.

Hippone Regio in Numidia, sanctorum viginti martyrum, quorum sanctus Augustinus celebravit fidem et victoriam; ex his memorantur tantum nomina Fidentiani, episcopi, Valerianae et Victoriae (s III/IV). 

Edessae in Osrhoene, sanctorum martyrum Guriae, ascetae, et Samonae, qui, sub Diocletiano imperatore post diuturnos saevosque cruciatus a Mysiano praefecto ad mortem damnati, gladio decollati sunt (305). 

Edéssæ, in Mesopotámia, pássio sancti Abibi Diáconi, qui sub Licínio Imperatóre et Lysánia Prǽside, únguibus lacerátus, in ignem coniéctus est (322 tr).

Verónæ sancti Lupérii, Epíscopi et Confessóris.

In Africa sanctórum Mártyrum Secúndi, Fidentiáni et Várici.

*Nolæ, in Campánia, beáti Felícis, Epíscopi et Mártyris; qui, a quintodécimo ætátis suæ anno, miráculis cláruit, et, sub Marciáno Prǽside, cum áliis trigínta Sóciis, agónem martýrii complévit (s IV/V).

Apud Arcum, in território Santonénsi, in Britannia Minore, sancti Maclovii seu Machuti, episcopi Alethensis in Gallia, qui in Cambria natus et apud Santonas obiisse traditur (640).  
 
*Cadurci in Aquitania, sancti Desiderii, episcopi, qui, plures exstruxit ecclesias et monasteria, necnon ad communem utilitatem aedificia, et ad caelestem Sponsum animas, ut verum Christi templum, parare minime neglexit (655). 

*In monte Irschenberg in Bavaria, sanctorum Marini, episcopi, et Aniani, martyrum (s VII/VIII). 

*Apud Rothomagum in Neustria, sancti Sidonii, abbatis, qui, ex Hibernia oriundus, vitam monasticam duxit, primum Gemmetici, dein in Herio insula sub sancti Filiberti regimine, demum in monasterio, quod ipse condidit (c 684). 

*Rhenaugiae apud Helvetios, sancti Fintani, qui, ex Hibernia oriundus, diu in monasterio diutiusque in cellula prope ecclesiam reclusus pro Dei amore vixit (879).
 
Kahlembérgæ prope Vindobónam in coenobio Claustri Neoburgensis in Austria, depositio sancti Leopoldi, qui, eiúsdem provínciæ Austriæ Marchiónis, adhuc vivens cognomine «Pius» ornatus, pacis auctor, pauperibus et clero amicus exstitit quem Innocéntius Papa Octávus in Sanctórum númerum adscrípsit (1136). 
 
*Radingae in Anglia, beatorum martyrum Hugonis Faringdon seu Cook, abbatis ex Ordine Sancti Benedicti, Ioannis Eynon et Ioannis Rugg, presbyterorum, qui Henrico regi Octavo primatum Ecclesiae sibi affectanti tenaciter restiterunt, quapropter proditionis insimulati, coram monasterio laqueo suspensi ferroque laniati occubuerunt (1539). 

*Glastoniae item in Anglia, beatorum martyrum Richardi Whiting, abbatis, Rogerii James et Ioannis Thorne, presbyterorum ex Ordine Sancti Benedicti, qui, proditionis vel sacrilegii falso insimulati, sub eodem rege ad eadem supplicia ducti sunt (1539). 

*Ferrariae in Aemilia, beatae Luciae Broccadelli, religiosae, quae tum in matrimonio tum in monasterio Tertii Ordinis Sancti Dominici multos dolores vexationesque patienter tulit (1544).

*Nagasakii in Iaponia, beati Caii Coreani, martyris, qui, catechista, pro Christi confessione igni traditus est (1627). 

In loco Caaro in Paraquaria, sanctorum Rochi Gonzalez et Alphonsi Rodriguez, presbyterorum e Societate Iesu et martyrum, qui derelictos Christo lucrifecerunt indigenos populos vicos «reductiones» nuncupatos condendo, ubi artes et vita socialis una cum christiana conversatione libere coniungerentur, quapropter a sicario viri magicis artibus addicti dolose occisi sunt (1628). 

Romae, sancti Iosephi Pignatelli, presbyteri e Societate Iesu, cui fere exstinctae reficiendae admodum ipse operatus est, caritate, humilitate et integritate morum insignis, ad maiorem Dei gloriam semper intentus (1811). 

In loco Mengo in Uganda, sancti Iosephi Mkasa Balikuddembe, martyris, qui, aulae regiae praefectus, post baptismum susceptum multos iuvenes Christo lucratus est puerosque aulicos a regis Mwenga vitiis tuitus est; quam ob rem, viginti quinque annos natus, ab irato rege decollari iussus est, prima victima eius persecutionis (1885). 

*Matutae in Liguria Italiae, beatae Mariae a Passione (Helenae) de Chappotin de Neuville, virginis, quae, humilitate ac simplicitate sancti Francisci intimo pectore rapta, Sorores Franciscanas Missionarias Mariae instituit, curam muliebris condicionis in terris missionis iugiter adhibens (1904).

Apud Wadowice in Polonia, sancti Raphaelis a Sancto Ioseph (Iosephi) Kalinowski, presbyteri, qui, populo contra oppressorem insurgente, in bello gerendo ab hostibus captus et in Siberiam deportatus, multas aerumnas perpessus et libertati demum redditus, Ordinem Carmelitarum Discalceatorum ingressus est, quem valde promovit (1907).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology Saints Milus and Senneus are inscribed on November 15th.





LDVM


Decimo septimo Kalendas Decembris

Sancti Alberti, cognomento Magni, episcopi et Ecclesiae doctoris, qui Parisiis, in Ordinem Praedicatorum ingressus, philosophicas divinasque doctrinas ore et scriptis docuit, magister sancti Thomae de Aquino, sanctorum sapientiam cum humana ac naturali scientia mirifice coniungens; sedem Ratisbonensem dein invitus recepit, pacem inter populos assidue firmare enitens, sed post annum paupertatem Ordinis omni honori praeposuit et Coloniae Agrippinae in Lotharingia Germaniae pie obdormivit. Pius Papa Undécimus Doctórem eum universális Ecclésiæ declarávit, et Pius Duodécimus cultórum scientiárum naturálium cæléstem apud Deum Patrónum constítuit (1280).

Eódem die natális sancti Eugénii, Epíscopi Toletáni et Mártyris; qui fuit beáti Dionýsii Areopagítæ discípulus, et in território Parisiénsi, consummáto martýrii cursu, beátæ passiónis corónam percépit a Dómino. Ipsíus autem corpus Tolétum, in Hispánia, póstea fuit translátum.

2. Hippone Regio in Numidia, sanctorum viginti martyrum, quorum sanctus Augustinus celebravit fidem et victoriam; ex his memorantur tantum nomina Fidentiani, episcopi, Valerianae et Victoriae (s III/IV). 

3. Edessae in Osrhoene, sanctorum martyrum Guriae, ascetae, et Samonae, qui, sub Diocletiano imperatore post diuturnos saevosque cruciatus a Mysiano praefecto ad mortem damnati, gladio decollati sunt (305). 

*Nolæ, in Campánia, beáti Felícis, Epíscopi et Mártyris; qui, a quintodécimo ætátis suæ anno, miráculis cláruit, et, sub Marciáno Prǽside, cum áliis trigínta Sóciis, agónem martýrii complévit (s IV/V).

Apud Arcum, in território Santonénsi, in Britannia Minore, sancti Maclovii seu Machuti, episcopi Alethensis in Gallia, qui in Cambria natus et apud Santonas obiisse traditur (640).  
 
6*. Cadurci in Aquitania, sancti Desiderii, episcopi, qui, plures exstruxit ecclesias et monasteria, necnon ad communem utilitatem aedificia, et ad caelestem Sponsum animas, ut verum Christi templum, parare minime neglexit (655). 

7*. In monte Irschenberg in Bavaria, sanctorum Marini, episcopi, et Aniani, martyrum (s VII/VIII). 

8*. Apud Rothomagum in Neustria, sancti Sidonii, abbatis, qui, ex Hibernia oriundus, vitam monasticam duxit, primum Gemmetici, dein in Herio insula sub sancti Filiberti regimine, demum in monasterio, quod ipse condidit (c 684). 

9*. Rhenaugiae apud Helvetios, sancti Fintani, qui, ex Hibernia oriundus, diu in monasterio diutiusque in cellula prope ecclesiam reclusus pro Dei amore vixit (879).
 
Kahlembérgæ prope Vindobónam in coenobio Claustri Neoburgensis in Austria, depositio sancti Leopoldi, qui, eiúsdem provínciæ Austriæ Marchiónis, adhuc vivens cognomine «Pius» ornatus, pacis auctor, pauperibus et clero amicus exstitit quem Innocéntius Papa Octávus in Sanctórum númerum adscrípsit (1136). 
 
*Radingae in Anglia, beatorum martyrum Hugonis Faringdon seu Cook, abbatis ex Ordine Sancti Benedicti, Ioannis Eynon et Ioannis Rugg, presbyterorum, qui Henrico regi Octavo primatum Ecclesiae sibi affectanti tenaciter restiterunt, quapropter proditionis insimulati, coram monasterio laqueo suspensi ferroque laniati occubuerunt (1539). 

12*. Glastoniae item in Anglia, beatorum martyrum Richardi Whiting, abbatis, Rogerii James et Ioannis Thorne, presbyterorum ex Ordine Sancti Benedicti, qui, proditionis vel sacrilegii falso insimulati, sub eodem rege ad eadem supplicia ducti sunt (1539). 

13*. Ferrariae in Aemilia, beatae Luciae Broccadelli, religiosae, quae tum in matrimonio tum in monasterio Tertii Ordinis Sancti Dominici multos dolores vexationesque patienter tulit (1544). 

14*. Nagasakii in Iaponia, beati Caii Coreani, martyris, qui, catechista, pro Christi confessione igni traditus est (1627). 

15. In loco Caaro in Paraquaria, sanctorum Rachi Gonzalez et Alphonsi Rodriguez, presbyterorum e Societate Iesu et martyrum, qui derelictos Christo lucrifecerunt indigenos populos vicos «reductiones» nuncupatos condendo, ubi artes et vita socialis una cum christiana conversatione libere coniungerentur, quapropter a sicario viri magicis artibus addicti dolose occisi sunt (1628). 

16. Romae, sancti Iosephi Pignatelli, presbyteri e Societate Iesu, cui fere exstinctae reficiendae admodum ipse operatus est, caritate, humilitate et integritate morum insignis, ad maiorem Dei gloriam semper intentus (1811). 

17. In loco Mengo in Uganda, sancti Iosephi Mkasa Balikuddembe, martyris, qui, aulae regiae praefectus, post baptismum susceptum multos iuvenes Christo lucratus est puerosque aulicos a regis Mwenga vitiis tuitus est; quam ob rem, viginti quinque annos natus, ab irato rege decollari iussus est, prima victima eius persecutionis (1885). 

18*. Matutae in Liguria Italiae, beatae Mariae a Passione (Helenae) de Chappotin de Neuville, virginis, quae, humilitate ac simplicitate sancti Francisci intimo pectore rapta, Sorores Franciscanas Missionarias Mariae instituit, curam muliebris condicionis in terris missionis iugiter adhibens (1904).

19. Apud Wadowice in Polonia, sancti Raphaelis a Sancto Ioseph (Iosephi) Kalinowski, presbyteri, qui, populo contra oppressorem insurgente, in bello gerendo ab hostibus captus et in Siberiam deportatus, multas aerumnas perpessus et libertati demum redditus, Ordinem Carmelitarum Discalceatorum ingressus est, quem valde promovit (1907).

Decimo septimo Kalendas Decembris

San Alberto, apellidado “Magno”, obispo y doctor en Iglesia, que  ingresó en la Orden de Predicadores en París, enseñó de palabra y en sus escritos las disciplinas filosóficas y divinas, y fue maestro
de santo Tomás de Aquino, uniendo maravillosamente la sabiduría de los santos con la ciencias humanas y naturales. Después se vio obligado a aceptar la sede episcopal de Ratisbona, esforzándose asiduamente en fortalecer la paz entre los pueblos, pero al cabo de un año prefirió la pobreza de la Orden a toda clase de honores y murió santamente en Colonia, en la Lotaringia Germánica (1280).

2. En Hipona Regia, de Numidia, los veinte santos mártires cuya fe victoriosa celebró san Agustín y de los cuales sólo se recuerdan los nombres del obispo Fidenciano, de Valeriana y de Victoria (s. III/IV).

3. En Edesa, de la región de Osrhoena, santos mártires Gurias, asceta, y Samona, que, bajo el imperio de Diocleciano, después de prolongados y crueles tormentos fueron condenados a muerte por el prefecto Misiano y degollados (305).

4*. En Nola, de la Campania, san Félix, de cuyos cuidados pastorales y devoción se honra la ciudad (s. IV/V).

5. En Bretaña Menor, san Maclovio o Macuto, obispo de Alet, que, nacido en Cambria, murió en Saintes (640).

6*. En Cahors, de Aquitania, san Desiderio, obispo, que construyó muchas iglesias y monasterios y hasta edificios para el bien común, sin olvidarse de preparar las almas para su celeste Esposo, como verdaderos templos de Cristo (655).

7*. En el lugar de Irschenberg, en Baviera, santos Marino, obispo, y Aniano, mártires (s. VII/VIII).

8*. En Rouen, de Neustria, san Sidonio, abad, oriundo de Irlanda, que hizo vida monástica primero en Jumièges, después en el monasterio de Herio, en la isla de Noirmoutier, bajo la dirección de san Filiberto, y finalmente en el monasterio de Saint-Saens por él fundado (c. 684).

9*. En Rheinau, entre los helvecios (hoy Suiza), san Fintano, procedente de Irlanda, que vivió mucho tiempo en un monasterio, pero después se recluyó en una pequeña celda, junto a la iglesia, escondido por amor de Dios (879).

10. En el cenobio de Klosterneuburg, en Austria, sepultura de san Leopoldo, príncipe de esa provincia, a quien se honró, aún en vida, con el sobrenombre de «Piadoso», pues fue siempre obrador de la paz y amigo de los pobres y del clero (1136).

11*. En Readings, en Inglaterra, beatos mártires Hugo Faringdon o Cook, abad de la Orden de san Benito, y Juan Eynon y Juan Rugg, presbíteros, los cuales opusieron tenaz resistencia al rey Enrique VIII, que intentaba apropiarse la autoridad de la Iglesia, y por esa causa, acusados de traición, delante del monasterio fueron ahorcados y descuartizados (1539).

12*. En Glastonbury, también en Inglaterra, beatos mártires Ricardo Whiting, abad, Roge James y Juan Thorne, presbíteros de la Orden de san Benito, que, acusados falsamente de traición y sacrilegio, durante el mismo reinado también fueron ahorcados y descuartizados (1539).

13*. En Ferrara, de la Emilia, beata Lucía Brocadelli, religiosa, que, tanto en el matrimonio como en el monasterio de la Tercera Orden de Santo Domingo, sobrellevó con paciencia muchos dolores y vejaciones (1544).

14*. En Nagasaki, del Japón, beato Cayo Coreano, mártir, que, siendo catequista, por confesar a Cristo fue condenado a la hoguera (1627).

15. En Caaró, del Paraguay, santos Roque González y Alfonso Rodríguez, presbíteros de la Compañía de Jesús y mártires, que ganaron para Cristo a los pueblos indígenas abandonados, fundando las llamadas “reducciones”, donde se compaginaban libremente las artes y la vida social juntamente con la práctica cristiana. A causa de esto fueron asesinados a traición por un sicario de una persona adicta a artes mágicas (1628).

16. En Roma, san José Pignatelli, presbítero de la Compañía de Jesús, que trabajó mucho para reforzarla en un momento peligroso de extinción y se significó por su caridad e integridad de costumbres, siempre con las miras puestas a mayor gloria de Dios (1811).

17. En Mengo, lugar de Uganda, san José Mkasa Balikuddembé, mártir, que estando al frente del palacio real, recibido el bautismo ganó a muchos jóvenes para Cristo y defendió a los niños de la corte de las pasiones viciosas del rey Mwenga, y, debido a esto, el rey, enfurecido, ordenó degollarle a los veinticinco años de edad (1885).

18*. En San Remo, de la Liguria, en Italia, beata María de la Pasión (Helena) de Chappotin de Neuville, virgen, que, enamorada de la humildad y simplicidad de san Francisco, fundó las Hermanas Franciscanas Misioneras de María, para el servicio de la mujer en tierras de misión (1904).

19. En Wadowice, de Polonia, san Rafael de San José (José) Kalinowski, presbítero, que en la insurrección del pueblo contra el opresor durante la guerra, fue hecho prisionero por los enemigos y deportado a Siberia, y después de sufrir muchas calamidades, por fin recuperada la libertad, ingresó en la Orden de los Carmelitas Descalzos, la cual promovió notablemente (1907).

Decimo septimo Kalendas Decembris

Comments