The Martyrologium Romanum for tomorrow the Ides of November

Idibus Novembris Luna undevicésima Anno Dómini 2022

Caesareae in Palaestina, passio sanctorum martyrum Antonini, Nicephori, Zebinae, Germani et Manathae, virginis. Haec, sub Galerio Maximino imperatore, verberibus caesa, igne cremata est; illi vero, cum intrepidi ac libera voce Firmilianum praesidem, diis immolantem, impietatis arguerent, capite caesi sunt (297).
  
Aquis Sextiis in Gallia Narbonensi, sancti Mitriae, qui, etsi condicione servilis; in Christo tamen liber iustitiae a saeculo victor abscessit (s IV). 

In Africa, commemoratio sanctorum martyrum hispanorum Arcadii, Paschasii, Probi et Euthychiani, qui, cum in arianam haeresim nullatenus se declinari paterentur, a Genserico rege Vandalorum primum proscripti, deinde in exsilium acti atque atrocibus suppliciis cruciati, postremo diverso mortis genere interempti sunt. Tunc et Paulilli pueruli, fratris Paschasii et Eutychiani, constantia enituit, qui, cum a fide catholica divelli non posset, fustibus diu caesus est et ad infimam servitutem damnatus (437). 

Turonis in Gallia Lugdunensi, sancti Brictii, episcopi, qui, sancti Martini discipulus, magistro successit et quadraginta et septem annos pluries adversis pressus est (444). 

*Viennae in Gallia Lugdunensi, sancti Leoniani, abbatis, qui ab inimica gente e Pannonia illuc captivus deductus, primum Augustoduni, mox Viennae quadraginta amplius annos monachos et moniales sanctissime rexit (s 518). 

Arvernae in Aquitania, sancti Quinctiani, episcopi, qui primum Ruthenensem sedem tenuit, sed a Gothis in exsilium pulsus, episcopus Arvernorum foetus est (527). 

*Ruthenis in Aquitania, sancti Dalmatii, episcopi, cuius sanctus Gregorius Turonensis largitatem in pauperes laudat (580). 

*Tiffani Tiberini in Umbria, commemoratio sanctorum Florentii, episcopi, cuius veridicae doctrinae et sanctitatis sanctus Gregorius papa Magnus testis fuit, et Amantii eius presbyteri, caritate in aegrotos omnibusque virtutibus pleni (s VI).

*In Valle Susingensi apud Helvetios, sancti Himerii, eremitae, qui ibidem Evangelium praedicavit (612). 

Toleti in Hispania, sancti Eugenii, episcopi, qui sacrae liturgiae ordinandae operam dedit (657). 

*In pago Cameracensi in Gallia, sanctae Maxellendis, virginis et martyris, quae, ut fertur, Christum eligens sibi sponsum, cum virum sequi recusasset, cui a parentibus promissa erat, ab eo gladio percussa occubuit (670).

Romae apud sanctum Petrum, sancti Nicolai papae Primi, qui vigore apostolico in Romani Pontificis auctoritate firmanda in universa Dei Ecclesia praestitit (867).
 
*In monasterio Regulae in Vasconia Galliae, transitus sancti Abbonis, abbatis Floriacensis, divinis Scripturis et litteris mire edocti, qui, cum monasticam disciplinam defenderet et paci strenue faveret, lancea percussus occubuit (1004). 

*Eporediae in Subalpinis, commemoratio beati Varmundi, episcopi, viva fide, pietate et humilitate clari, qui libertatem Ecclesiae ab insidiis potentium vindicavit, ecclesiam cathedralem exstruxit, ordinem monasticum fovit et scholam episcopalem promovit (1010/1014). 

Cremonae in Langobardia, sancti Homoboni, qui, negotiator, caritate erga pauperes, derelictis pueris colligendis ac educandis et familiis pacificandis quem, miraculis clarum, Innocentius Papa Tertius in Sanctorum numerum retulit (1197).
 
Romae, sanctae Augustinae (Liviae) Pietrantoni, virginis e Congregatione Sororum a Caritate, quae, tabe laborantium curae in valetudinario Sancti Spiritus christiane se dedit, donec ab aegroto quodam, homicidii furore capto, cultro percussa occubuit (1894).
 
*In vico Simat de Valldigna in pago Valentino Hispaniae, beati Ioannis Gonga Martinez, martyris, qui, persecutione erga fidem saeviente, sanguinem pro Christo effudit (1936).

*In vico Portichol de Tavernes prope Carcaixent in eodem pago Hispaniae, beatae Mariae a Patrocinio a Sancto Ioanne Giner Gomis, virginis ex Instituto Sororum Mariae lmmaculatae Missionariarum 
Claretianarum et martyris, quae in eadem persecutione per certamen fidei vitam accepit aeternam (1936). 

*Sophiae in Bulgaria, beatorum Petri Vicev, Pauli (Iosephi) Dzidzov et Iosaphat (Roberti Matthaei) Siskov, presbyterorum e Congregatione Augustinianorum ab Assumptione, qui, tempore regiminis in Deum hostilis proditionis crimine falso insimulati atque in carcerem trusi quia christiani, mercedem fidelium discipulorum Christi mortis agone accipere meruerunt (1952).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology there is no saint named on November 13th.





LDVM


Idibus Novembris

Caesareae in Palaestina, passio sanctorum martyrum Antonini, Nicephori, Zebinae, Germani et Manathae, virginis. Haec, sub Galerio Maximina imperatore, verberibus caesa, igne cremata est; illi vero, cum intrepidi ac libera voce Firmilianum prresidem, diis immolantem, impietatis arguerent, capite caesi sunt (297). 

Aquis Sextiis in Gallia Narbonensi, sancti Mitriae, qui, etsi condicione servilis; in Christo tamen liber iustitiae a saeculo victor abscessit (s IV). 

In Africa, commemoratio sanctorum martyrum hispanorum Arcadii, Paschasii, Probi et Euthychiani, qui, cum in arianam haeresim nullatenus se declinari paterentur, a Genserico rege Vandalorum primum proscripti, deinde in exsilium acti atque atrocibus suppliciis cruciati, postremo diverso mortis genere interempti sunt. Tunc et Paulilli pueruli, fratris Paschasii et Eutychiani, constantia enituit, qui, cum a fide catholica divelli non posset, fustibus diu caesus est et ad infimam servitutem damnatus (437). 

Turonis in Gallia Lugdunensi, sancti Brictii, episcopi, qui, sancti Martini discipulus, magistro successit et quadraginta et septem annos pluries adversis pressus est (444). 

*Viennae in Gallia Lugdunensi, sancti Leoniani, abbatis, qui ab inimica gente e Pannonia illuc captivus deductus, primum Augustoduni, mox Viennae quadraginta amplius annos monachos et moniales  sanctissime rexit (s 518). 

Arvernae in Aquitania, sancti Quinctiani, episcopi, qui primum Ruthenensem sedem tenuit, sed a Gothis in exsilium pulsus, episcopus Arvernorum foetus est (527). 

*Ruthenis in Aquitania, sancti Dalmatii, episcopi, cuius sanctus Gregorius Turonensis largitatem in pauperes laudat (580). 

*Tiffani Tiberini in Umbria, commemoratio sanctorum Florentii, episcopi, cuius veridicae doctrinae et sanctitatis sanctus Gregorius papa Magnus testis fuit, et Amantii eius presbyteri, caritate in aegrotos omnibusque virtutibus pleni (s VI).

*In Valle Susingensi apud Helvetios, sancti Himerii, eremitae, qui ibidem Evangelium praedicavit (612). 

Toleti in Hispania, sancti Eugenii, episcopi, qui sacrae liturgiae ordinandae operam dedit (657). 

*In pago Cameracensi in Gallia, sanctae Maxellendis, virginis et martyris, quae, ut fertur, Christum eligens sibi sponsum, cum virum sequi recusasset, cui a parentibus promissa erat, ab eo gladio percussa occubuit (670). 

Romae apud sanctum Petrum, sancti Nicolai papae Primi, qui vigore apostolico in Romani Pontificis auctoritate firmanda in universa Dei Ecclesia praestitit (867).
 
*In monasterio Regulae in Vasconia Galliae, transitus sancti Abbonis, abbatis Floriacensis, divinis Scripturis et litteris mire edocti, qui, cum monasticam disciplinam defenderet et paci strenue faveret, lancea percussus occubuit (1004). 

*Eporediae in Subalpinis, commemoratio beati Varmundi, episcopi, viva fide, pietate et humilitate clari, qui libertatem Ecclesiae ab insidiis potentium vindicavit, ecclesiam cathedralem exstruxit, ordinem monasticum fovit et scholam episcopalem promovit (1010/1014). 

Cremonae in Langobardia, sancti Homoboni, qui, negotiator, caritate erga pauperes, derelictis pueris colligendis ac educandis et familiis pacificandis quem, miraculis clarum, Innocentius Papa Tertius in Sanctorum numerum retulit (1197).
 
Romae, sanctae Augustinae (Liviae) Pietrantoni, virginis e Congregatione Sororum a Caritate, quae, tabe laborantium curae in valetudinario Sancti Spiritus christiane se dedit, donec ab aegroto quodam,  homicidii furore capto, cultro percussa occubuit (1894).
 
*In vico Simat de Valldigna in pago Valentino Hispaniae, beati Ioannis Gonga Martinez, martyris, qui, persecutione erga fidem saeviente, sanguinem pro Christo effudit (1936).

*In vico Portichol de Tavernes prope Carcaixent in eodem pago Hispaniae, beatae Mariae a Patrocinio a Sancto Ioanne Giner Gomis, virginis ex Instituto Sororum Mariae lmmaculatae Missionariarum 
Claretianarum et martyris, quae in eadem persecutione per certamen fidei vitam accepit aeternam (1936). 

*Sophiae in Bulgaria, beatorum Petri Vicev, Pauli (Iosephi) Dzidzov et Iosaphat (Roberti Matthaei) Siskov, presbyterorum e Congregatione Augustinianorum ab Assumptione, qui, tempore regiminis in Deum hostilis proditionis crimine falso insimulati atque in carcerem trusi quia christiani, mercedem fidelium discipulorum Christi mortis agone accipere meruerunt (1952).

Idibus Novembris

1. En Cesarea de Palestina, pasión de los santos mártires Antonino, Nicéforo, Zebinas y Germán, y Manate, virgen. Ésta última, en tiempo del emperador Galerio Máximo, después de ser azotada, fue quemada viva, y los primeros fueron decapitados por haber reprochado valientemente a voz en grito la impiedad del prefecto Firmiliano, que ofrecía sacrificios a los dioses (297).

2. En Aix-en-Provence, de la Galia Narbonense, san Mitrio, a quien, aunque siervo de condición, la santidad le hizo libre (s. IV).

3. En Tours, de la Galia Lugdunense, san Bricio, obispo, discípulo de san Martín, que sucedió a su maestro y durante cuarenta y siete años padeció muchas adversidades (444).

4. En África, conmemoración de los santos mártires hispanos Arcadio, Pascasio, Probo y Eutiquiano, que, por no querer adherirse de ningún modo a la herejía de Arrio, fueron primeramente proscritos por Genserico, rey de los vándalos, luego exiliados y atormentados con atroces suplicios hasta sufrir la muerte de distintos modos. Fue entonces cuando el niño Paulillo, hermano de Pascasio y Eutiquiano, brilló por su constancia, ya que, al no poder arrancarlo de su fe católica, fue largamente azotado y condenado a la más vil esclavitud (437).

5*. En Vienne, de la Galia Lugdunense, san Leoniano, abad, que llevado a esta ciudad cautivo desde Panonia por gente enemiga, rigió muy santamente a monjes y monjas durante más de cuarenta años, primero en Autún y después en Vienne (c. 518).

6. En Auvernia, de Aquitania, san Quinciano, obispo, que primero ocupó la sede de Rodez, pero después, exiliado por los godos, fue nombrado obispo de los auvernios (527).

7*. En Cittá di Castello, en la Umbría, conmemoración de santos Florencio, obispo, de cuya doctrina fiel y vida santa fue testigo el papa san Gregorio I Magno, y de san Amantio, su presbítero, rebosante de caridad para con los enfermos y adornado de todas las demás virtudes (s. VI).

8*. En Rodez, de Aquitania, san Dalmacio, obispo, de cuya caridad para con los pobres se hace lenguas san Gregorio de Tours (580).

9*. En el valle de Susingen, entre los helvecios (hoy Suiza), san Himerio, eremita, que predicó el Evangelio en aquella región (c. 612).

10. En Toledo, de Hispania, san Eugenio, obispo, que trabajó en la ordenación de la sagrada liturgia (657).

11. En la región de Cambrai, en la Galia, santa Maxelendis, virgen y mártir, que, según la tradición, al elegir a Cristo como su esposo y rechazar al individuo a quien sus padres la habían prometido, éste la mató con su espada (670).

12. En la basílica de San Pedro, de Roma, san Nicolás I, papa, que sobresalió por su energía apostólica al reafirmar la autoridad del Romano Pontífice en toda la Iglesia (867).

13*. En el monasterio de Regla, en la Vasconia francesa, tránsito de san Abón, abad de Fleury, que admirablemente preparado en las Sagradas Escrituras y en las letras humanas, murió asesinado de una lanzada por defender la disciplina monástica y fomentar denodadamente la paz (1004).

14*. En Ivrea, del Piamonte, conmemoración del beato Varmundo, obispo, esclarecido por la viveza de su fe, su piedad y su humildad, que defendió de las insidias de los poderosos la libertad de la Iglesia, construyó la catedral, fomentó el monacato y promovió la escuela episcopal (1010/1014).

15. En Cremona, de la Lombardía, san Homobono, comerciante, que se hizo famoso por su caridad hacia los pobres, por acoger y educar a niños abandonados y por poner paz en las familias (1197).

16. En Roma, santa Agustina (Livia) Pietrantoni, virgen de la Congregación de Hermanas de la Caridad, dedicada cristianamente al cuidado de los tuberculosos en el hospital del Santo Espíritu, donde murió acuchillada por un enfermo en un ataque de furor homicida (1894).

17*. En Simat de Valldigna, de la región de Valencia, en España, beato Juan Gonga Martínez, mártir, que dio su vida por Cristo en la cruel persecución contra la fe (1936).

18*. En Portichol de Tavernes, cerca de Carcaixent, en la misma región de España, beata María del Patrocinio de San Juan Giner Gomis, virgen del Instituto de María Inmaculada de las Misioneras Claretianas y mártir, que en la persecución antes aludida alcanzó la vida eterna luchando por la fe (1936).

19*. En Sofía, ciudad de Bulgaria, beatos Pedro Vicev, Pablo (José) Dzidzov y Josafat (Roberto) Mateo Siskov, presbíteros de la Congregación de los Agustininos de la Asunción, que bajo un régimen hostil a Dios, acusados falsamente y encarcelados por ser cristianos, merecieron recibir por su muerte el premio prometido a los discípulos de Cristo (1952).

Idibus Novembris
 

Comments