The Martyrologium Romanum for tomorrow the day before the Ides of November

Prídie Idus Novémbris Luna duodevicésima Anno Dómini 2022

Sancti Martíni Primi, Papæ et Mártyris, cuius dies natális sextodécimo Kaléndas Octóbris recensétur. 

Passio sancti Iosaphat (Ioannis) Kuncewicz Episcopi Polocensis Ruthenorum et martyris, e sancti Basilíi Ordine, qui gregem suum ad catholicam unitatem constanti studio impulit, ritum byzantinum-slavum pio amore coluit et, Vitepsci in Bielorussia, tunc sub dicione Poloniae, a tumultuante plebe adversa crudeliter oppressus, pro unitate Ecclesiae et catholicae veritatis defensione occubuit et a Pio Papa Nono inter sanctos Mártyres adscríptus. Eius tamen festívitas recólitur décimo octávo Kaléndas Decémbris (1623).

Avenióne sancti Rufi, qui éxstitit primus eiúsdem civitátis Epíscopus (200 tr).

In Asia pássio sanctórum Aurélii et Públii Episcopórum.

Apud Ancyram Galatiae, sancti Nili, abbatis, qui, discipulus sancti Ioannis Chrysostomi habitus, coenobio diu praefuit asceticam doctrinam scriptis diffundens (340). [Constantinópoli sancti Nili Abbátis, qui, sub Theodósio iunióre, ex Præfécto eiúsdem civitátis factus Mónachus, doctrína et sanctitáte cláruit. Mart. Antiq.]

*Viennae in Burgundia, sancti Hesychii, episcopi, qui e senatoria ad episcopalem dignitatem evectus est; filii eius, quos antea genuerat, fuerunt sancti Apollinaris, antistes Ecclesiae Valentinensis, et Avitus, qui ipsi in sede Viennensi successit (552). 

Turiasóne, in Hispánia Tarraconénsi, sancti Æmiliáni [Millan] Presbýteri, qui innúmeris miráculis cláruit; cuius admirábilem vitam sanctus Bráulio, Cæsaraugustánus Epíscopus, descrípsit (573 tr).

In saltibus Cucullae regionis prope Vergegium in Hispania, sancti Aemiliani, presbyteri, qui post eremiticam et clericalem, monasticam tandem vitam professus est, largitate erga pauperes et prophetiae spiritu clarus (574). 

*In Maleo insula in Scotia, sancti Macarii, episcopi, qui, hibernus genere, sancti Columbae discipulus et huius Ecclesiae fundator habetur (s VI). 

Daventriae in Frisia, sancti Lebuini, presbyteri, qui, monachus ex Anglia proveniens, incolis regionis Christi pacem et salutem nuntiare curavit (650).

Eschæ, in Bélgio, sancti Livíni, Epíscopi et Mártyris; qui, cum plúrimos ad Christi fidem convertísset, a Pagánis necátus est. Ipsíus vero corpus ad Portum Gandæ póstea translátum fuit (657 tr). 

Coloniae Agrippinae in Austrasia, depositio sancti Cuniberti Episcopi, qui post invasiones barbaricas in urbe et toto pago ecclesiasticam vitam et pietatem fidelium renovavit (663). 

Apud óppidum Sergíniam, in território Senonénsi, sancti Patérni, Mónachi et Mártyris; qui, dum eídem occurréntes in ipsíus óppidi silva latrónes ad emendándam vitam incitáret, ab illis trucidátus est (726).

Apud Casimiriam ad Vartam fluvium in Polonia, sanctorum eremitarum Benedicti, Ioannis, Matthaei et Isaac, martyrum, qui ad christianam fidem in Poloniae partibus propagandam missi nocte a latronibus iugulati sunt; cum iis commemoratur etiam Christianus, eorum famulus, qui in area sacelli appensus est (1005). 

*Pisis in Etruria, beati Ioannis Cini, de Pace nuncupati, qui e militari divino se addixit servitio in Tertio Ordine Sancti Francisci (1335). 

Compluti in Hispania, sancti Didaci, religiosi ex Ordine Minorum, qui, tum in Canariis insulis, tum Romae in coenobio Sanctae Mariae in Aracoeli, humilitate et caritate in curandis infirmis claruit; quem Xystus Quintus, Póntifex Máximus, Sanctórum catálogo adscrípsit. Ipsíus autem festum sequénti die celebrátur. (1463). 

In urbe Tuliman in Mexico, sancti Margariti Flores, presbyteri et martyris, qui in magna persecutione erga Ecclesiam propter sacerdotium comprehensus est et plumbis interfectus nobili coronatus martyrio (1927). 

12*. In vico Alcudia de Carlet in pago Valentino in Hispania, beati Iosephi Medes Ferris, martyris, cui, tempore persecutionis erga fidem, ob impavidam fidelitatem praemium Dominus tribuit aeternum (1936). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology on November 12 there is no saint marked.






LDVM



Pridie Idus Novembris

Sancti Martíni Primi, Papæ et Mártyris, cuius dies natális sextodécimo Kaléndas Octóbris recensétur. 

Passio sancti Iosaphat (Ioannis) Kuncewicz Episcopi Polocensis Ruthenorum et martyris, e sancti Basilíi Ordine, qui gregem suum ad catholicam unitatem constanti studio impulit, ritum byzantinum-slavum pio amore coluit et, Vitepsci in Bielorussia, tunc sub dicione Poloniae, a tumultuante plebe adversa crudeliter oppressus, pro unitate Ecclesiae et catholicae veritatis defensione occubuit et a Pio Papa Nono inter sanctos Mártyres adscríptus. Eius tamen festívitas recólitur décimo octávo Kaléndas Decémbris (1623).

Apud Ancyram Galatiae, sancti Nili, abbatis, qui, discipulus 
sancti Ioannis Chrysostomi habitus, coenobio diu praefuit asceticam 
doctrinam scriptis diffundens (340). [Constantinópoli sancti Nili Abbátis, qui, sub Theodósio iunióre, ex Præfécto eiúsdem civitátis factus Mónachus, doctrína et sanctitáte cláruit. Antiquior]

*In Maleo insula in Scotia, sancti Macarii, episcopi, qui, hibernus genere, sancti Columbae discipulus et huius Ecclesiae fundator habetur (s VI). 

*Viennae in Burgundia, sancti Hesychii, episcopi, qui e senatoria 
ad episcopalem dignitatem evectus est; filii eius, quos antea genuerat, fuerunt sancti Apollinaris, antistes Ecclesiae Valentinensis, et Avitus, qui ipsi in sede Viennensi successit (552). 

In saltibus Cucullae regionis prope Vergegium in Hispania, sancti Aemiliani, presbyteri, qui post eremiticam et clericalem, monasticam tandem vitam professus est, largitate erga pauperes et prophetiae 
spiritu clarus (574). 

Daventriae in Frisia, sancti Lebuini, presbyteri, qui, monachus ex Anglia proveniens, incolis regionis Christi pacem et salutem nuntiare curavit (650). 

Coloniae Agrippinae in Austrasia, depositio sancti Cuniberti Episcopi, qui post invasiones barbaricas in urbe et toto pago ecclesiasticam vitam et pietatem fidelium renovavit (663). 

Apud Casimiriam ad Vartam fluvium in Polonia, sanctorum eremitarum Benedicti, Ioannis, Matthaei et Isaac, martyrum, qui ad christianam fidem in Poloniae partibus propagandam missi nocte a latronibus iugulati sunt; cum iis commemoratur etiam Christianus, eorum famulus, qui in area sacelli appensus est (1005). 

*Pisis in Etruria, beati Ioannis Cini, de Pace nuncupati, qui e 
militari divino se addixit servitio in Tertio Ordine Sancti Francisci (1335).
 
Compluti in Hispania, sancti Didaci, religiosi ex Ordine Minorum, qui, tum in Canariis insulis, tum Romae in coenobio Sanctae Mariae in Aracoeli, humilitate et caritate in curandis infirmis claruit; quem Xystus Quintus, Póntifex Máximus, Sanctórum catálogo adscrípsit. Ipsíus autem festum sequénti die celebrátur. (1463). 

11. In urbe Tuliman in Mexico, sancti Margariti Flores, presbyteri 
et martyris, qui in magna persecutione erga Ecclesiam propter sacerdotium comprehensus est et plumbis interfectus nobili coronatus martyrio (1927).
 
12*. In vico Alcudia de Carlet in pago Valentino in Hispania, beati 
Iosephi Medes Ferris, martyris, cui, tempore persecutionis erga fidem, ob impavidam fidelitatem praemium Dominus tribuit aeternum (1936). 

Pridie Idus Novembris

Memoria de san Josafat (Juan) Kuncewicz, obispo de Polotsk, en
Rutenia, y mártir, que con ardor incesante impulsó a su pueblo
hacia la unidad católica, cultivó con piadoso amor el rito bizantino-eslavo en Witebsk, en Bielorusia, entonces bajo la jurisdicción de Polonia, y cruelmente perseguido por una chusma enemiga, murió por la unidad de la Iglesia y la defensa de la verdad católica (1623).

2. En Ancira, de Galacia, san Nilo abad, que, tenido por discípulo de san Juan Crisóstomo, estuvo al frente de su monasterio mucho tiempo y difundió en sus escritos la doctrina ascética (340).

3*. En la isla de Maleo, en Escocia, san Macario, obispo, oriundo de Irlanda, al que se le considera discípulo de san Columba y fundador de esta Iglesia (s. VI).

4*. En Vienne, de Burgundia, san Hesiquio, obispo, que fue promovido desde la dignidad de senador a la episcopal. Sus hijos fueron san Apolinar, obispo de la Iglesia de Balance, y Avito, que le sucedió en la sede de Vienne (552).

5. En los montes de la región de la Cogolla, no lejos de la ciudad de
Logroño, en España, san Emiliano o Millán, presbítero, que, después de llevar vida eremítica y clerical, abrazó la monástica y se hizo famoso por su generosidad para con los pobres y el don de profecía (574).

6. En Colonia, de Austrasia, san Cuniberto, obispo, que, después de las invasiones de los bárbaros, renovó en la ciudad y en todos los pueblos la vida de la Iglesia y la piedad de los fieles (663).

7. En Daventer, de Frisia, san Labuino, presbítero y monje procedente de Inglaterra, que se dedicó a procurar la paz y salvación de Cristo a todos los habitantes de la región (650).

8. En Kasimierz, junto al río Warta, en Polonia, santos Benito, Juan, Mateo e Isaac, mártires, que, enviados a propagar la fe en tierras de aquel país, fueron degollados una noche por los ladrones. Con ellos se conmemora también a Cristiano, su criado, ahorcado en los aledaños de la capilla (1005).

9*. En Pisa, de la Toscana, beato Juan Cini, apellidado “de Paz”, que pasó del servicio militar al servicio de Dios en la Tercera Orden de San Francisco (1335).

10. En Alcalá de Henares, en España, san Diego, religioso de la Orden de los Hermanos Menores, que se distinguió tanto en las islas Canarias como en la iglesia de Santa María de Araceli, en Roma, por su humildad y caridad en el cuidado de los enfermos (1463).

11. En la ciudad de Tulimán, en México, san Margarito Flores, presbítero y mártir, que, en la gran persecución contra la Iglesia, por ser sacerdote fue encarcelado y fusilado, obteniendo así la gloria del martirio (1927).

12*. En la villa Alcudia de Carlet, en la región de Valencia, de España, beato José Medes Ferris, mártir, que durante la persecución contra la fe, por su valiente fidelidad, el Señor le concedió el premio eterno (1936).

Pridie Idus Novembris

Comments