The Martyrologium Romanum for tomorrow the 3rd day before the Ides of November

Tértio Idus Novémbris Luna décima séptima Anno Dómini 2022

Turónis, in Gállia, natális beáti Martíni Epíscopi et Confessóris, in die eius depositionis; cuius vita tantis éxstitit miráculis gloriósa, ut trium mortuórum suscitátor esse merúerit; qui, in Pannonia e parentibus gentilibus natus et in Gallia sub vexillis vocatus, adhuc catechumenus Christum in pauperi veste sua contexit; baptismo suscepto, arma reliquit et apud Locogiacum vitam monasticam egit in coenobio a seipso condito, moderante sancto Hilario Pictaviensi; deinde sacerdotio initiatus et episcopus Turonensis electus, exemplum boni pastoris prae se ferens, alia monasteria paroeciasque in vicis fundavit, clerum erudivit ac reconciliavit, ruricolas evangelizavit, donec Condate ad Dominum migravit (397). 

In Mesopotámia sancti Athenodóri Mártyris, qui, sub Diocletiáno et Eléusio Prǽside, ígnibus cruciátus et áliis supplíciis tortus, demum cápitis damnátus est, et, cum cárnifex corruísset neque ullus álius gládio illum ferire ausus esset, orans obdormívit in Dómino (304 tr).

Ravénnæ sanctórum Mártyrum Valentíni, Feliciáni et Victoríni; qui sub eodem Diocletiáno persecutióne coronáti sunt (305 tr).

Cotyǽi, in Phrýgia, insígnis pássio sancti Mennæ, Ægýptii mílitis, qui, in persecutióne Diocletiáni, postquam, abiécto milítiæ cíngulo, méruit cælésti Regi secréta conversatióne in erémo militáre, procéssit in públicum, et, se Christiánum líbera voce declárans, primo diris cruciátibus examinátur; novíssime, fixis in oratióne génibus, Dómino Iesu Christo grátias agens, gládio cæsus est, ac multis post mortem miráculis cláruit (295-309 tr). [Trans lacum Mareotidem in Aegypto, sancti Mennae, martyris (295). MRAnt]

Ventiae in Provincia Galliae, commemoratio sancti Verani Episcopi, qui filius sancti Eucherii episcopi Lugdunensis, in monasterio Lirinensi educatus, ad sanctum Leonem papam Magnum litteras scripsit, gratias agens de fide in Verbo incarnato in epistula eius ad Flavianum (s V). 

Lugdúni, in Gállia, sancti Veráni Epíscopi, cuius vita fuit fide et virtútum méritis illústris (s inc vel c s V/VI).

In provincia Samnii, commemoratio sancti Mennae, solitarii, cuius virtutes sanctus Gregorius papa Magnus commemorat (s VI). 

En la región de Cantabria, memoria de san Toribio, monje. Originario de Palencia, la tradición le atribuye la fundación del monasterio de san Martín de Turieno (s. VI).

Amathunte in insula Cypro, transitus sancti Ioannis Eleemosynarii Alexandrini Episcopi, cuius cultus in Polonia et in Europa orientali celebratur, misericordia in pauperes celebris, qui, erga omnes caritate repletus, ecclesias, valetudinaria ac orphanotrophia plurima exstruenda curavit et maxima sollicitudine enisus est, ut omnem civitatis levaret miseriam, ad hoc ipsum bona Ecclesiae conferens et assidue divites ad erogandam beneficentiam exhortans (620). 

*In monasterio Malonnensi in Brabantia, sancti Bertuini, qui episcopus et abbas colitur (698). 

Constantinopoli, sancti Theodori Studitae, abbatis, qui monasterium suum scholam effecit sapientium, sanctorum ac martyrum, qui in persecutionibus ab iconoclastis patratis victimae occubuerunt; ter in exsilium pulsus, traditiones patrum Ecclesiae magno in honore habuit et pro catholicae fidei expositiane celebres scripsit Christianae doctrinae institutiones (826). 

In monasterio Cryptae Ferratae in agro Tusculano prope Romam, sancti Bartholomaei, abbatis, qui, in Calabria natus, ad sanctum Nilum adiit, cuius mox vitam conscripsit, et ipsi iam moribundo in 
Tusculano coenobio sub orientalium ascetica disciplina condendo adfuit, quod regimine suo roboravit et scholam scientiae artisque effecit (1065). 

Nagasakii in Iaponia, sanctae Marinae de Omura, virginis et martyris, quae, in vincula coniecta, ludibrio castimoniae in publicis obnoxia fuit ac demum igne combusta (1634). 

*In oppido Laski Piasnica apud civitatem Wejherowo in Polonia, beatae Aliciae Kotowska, virginis e Congregatione Sororum Resurrectionis Domini et martyris, quae in bello ob Christi fidem strenue servatam plumbis interfecta est (1939). 

*Sophiae in Bulgaria, passio beati Vincentii Eugenii Bossilkov, episcopi Nicopolitani et martyris, e Congregatione Passionis Iesu, qui sub tyrannico regimine, cum se a romana communione seiungere recusaret, ad carcerem ductus et dire vexatus sub crimine perduellionis capiti damnatus est et plumbis necatus (1952). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology November 11th is the feast of Saint Martin and the feast of Saints Mennas and Heliodorus.





LDVM


Tertio Idus Novembris

Turónis, in Gállia, natális beáti Martíni Epíscopi et Confessóris, in die eius depositionis; cuius vita tantis éxstitit miráculis gloriósa, ut trium mortuórum suscitátor esse merúerit; qui, in Pannonia e parentibus gentilibus natus et in Gallia sub vexillis vocatus, adhuc catechumenus Christum in pauperi veste sua contexit; baptismo suscepto, arma reliquit et apud Locogiacum vitam monasticam egit in coenobio a seipso condito, moderante sancto Hilario Pictaviensi; deinde sacerdotio initiatus et episcopus Turonensis electus, exemplum boni pastoris prae se ferens, alia monasteria paroeciasque in vicis fundavit, clerum erudivit ac reconciliavit, ruricolas evangelizavit, donec Condate ad Dominum migravit (397). 

2. Trans lacum Mareotidem in Aegypto, sancti Mennae, martyris (295).
 
3. Ventiae in Provincia Galliae, commemoratio sancti Verani, episcopi, qui filius sancti Eucherii episcopi Lugdunensis, in monasterio Lirinensi educatus, ad sanctum Leonem papam Magnum litteras scripsit, gratias agens de fide in Verbo incarnato in epistula eius ad Flavianum (s V). 

4. In provincia Samnii, commemoratio sancti Mennae, solitarii, cuius virtutes sanctus Gregorius papa Magnus commemorat (s VI).

12. En la región de Cantabria, memoria de san Toribio, monje. Originario de Palencia, la tradición le atribuye la fundación del monasterio de san Martín de Turieno (s. VI).

5. Amathunte in insula Cypro, transitus sancti Ioannis Eleemosynarii Alexandrini Episcopi, cuius cultus in Polonia et in Europa orientali celebratur, misericordia in pauperes celebris, qui, erga omnes caritate repletus, ecclesias, valetudinaria ac orphanotrophia plurima exstruenda curavit et maxima sollicitudine enisus est, ut omnem civitatis levaret miseriam, ad hoe ipsum bona Ecclesiae conferens et assidue divites ad erogandam beneficentiam exhortans (620). 

6*. In monasterio Malonnensi in Brabantia, sancti Bertuini, qui episcopus et abbas colitur (698). 

7. Constantinopoli, sancti Theodori Studitae, abbatis, qui monasterium suum scholam effecit sapientium, sanctorum ac martyrum, qui in persecutionibus ab iconoclastis patratis victimae occubuerunt; ter in exsilium pulsus, traditiones patrum Ecclesiae magno in honore habuit et pro catholicae fidei expositiane celebres scripsit Christianae doctrinae institutiones (826). 

8. In monasterio Cryptae Ferratae in agro Tusculano prope Romam, sancti Bartholomaei, abbatis, qui, in Calabria natus, ad sanctum Nilum adiit, cuius mox vitam conscripsit, et ipsi iam moribundo in
Tusculano coenobio sub orientalium ascetica disciplina condendo adfuit, quod regimine suo roboravit et scholam scientiae artisque effecit (1065).

9. Nagasakii in Iaponia, sanctae Marinae de Omura, virginis et martyris, quae, in vincula coniecta, ludibrio castimoniae in publicis obnoxia fuit ac demum igne combusta (1634). 

10*. In oppido Laski Piasnica apud civitatem Wejherowo in Polonia, beatae Aliciae Kotowska, virginis e Congregatione Sororum Resurrectionis Domini et martyris, quae in bello ob Christi fidem strenue servatam plumbis interfecta est (1939). 

11 *. Sophiae in Bulgaria, passio beati Vincentii Eugenii Bossilkov, episcopi Nicopolitani et martyris, e Congregatione Passionis Iesu, qui sub tyrannico regimine, cum se a romana communione seiungere recusaret, ad carcerem ductus et dire vexatus sub crimine perduellionis capiti damnatus est et plumbis necatus (1952). 

Tertio Idus Novembris

Memoria de san Martín, obispo, en el día de su sepultura. Nacido en Panonia de padres gentiles, siendo soldado en las Galias y aún catecúmeno, cubrió con su manto a Cristo en la persona de un pobre, y luego, recibido el bautismo, dejó las armas e hizo vida monástica en un cenobio fundado por él mismo en Ligugé, bajo la dirección de san Hilario de Poitiers. Después, ordenado sacerdote y elegido obispo de Tours, teniendo ante sus ojos el ejemplo del buen pastor, fundó en distintos pueblos otros monasterios y parroquias, adoctrinó y reconcilió al clero y evangelizó a los campesinos, hasta que fue al encuentro del Señor en Candes (397).

2. Junto al lago de Mariótide, en Egipto, san Menas, mártir (295).

3. En Vence, de la Provenza, en la Galia, conmemoración de san Verano, obispo, que siendo hijo de san Euquerio, obispo de Lión, fue educado en el monasterio de Lérins y escribió al papa san León Magno agradeciéndole su profesión de fe en la encarnación del Verbo, contenida en la carta a Flaviano (s. V).

4. En la provincia de Samnio, en Italia, memoria de san Menas, solitario, de cuyas virtudes hace mención el papa san Gregorio I Magno (s. VI).

5. En Amatunte, de la isla de Chipre, tránsito de san Juan el Limosnero, obispo de Alejandría, famoso por su compasión para con los pobres y tan rebosante de caridad para con todos que hizo construir muchas iglesias, hospitales, orfanatos, para aliviar todas las necesidades de la ciudad, llegando a aportar para ello los bienes de la Iglesia y exhortando continuamente a los ricos al ejercicio de la beneficencia (620).

6*. En el monasterio de Malonne, en Brabante, san Bertuino, venerado como obispo y abad (698).

7. En Constantinopla, san Teodoro Estudita, abad, que hizo de su monasterio una escuela de sabios, de santos y de mártires, que murieron víctimas de las persecuciones promovidas por los iconoclastas. Fue tres veces expulsado al destierro, tuvo entrañable veneración por las tradiciones de los padres de la Iglesia y escribió tratados famosos sobre la fe católica, exponiendo la doctrina cristiana (826).

8. En el monasterio de Grottaferrata, en la región de Frascati, próximo a Roma, san Bartolomé, abad, que, nacido en Calabria, fue al encuentro de san Nilo, cuya vida y costumbres dejó por escrito, estuvo al lado suyo al final de su vida, en el cenobio tusculano que había fundado bajo la disciplina ascética de los orientales, y continuó su obra convirtiéndolo en una escuela de ciencias y de arte (1065).

9. En Nagasaki, del Japón, santa Marina de Omura, virgen y mártir, que encarcelada y llevada a la fuerza a una casa pública para escarnio de su castidad, fue finalmente quemada viva (1634).

10*. En Laski Piasnica, cerca de la ciudad de Wejherowo, en Polonia, beata Alicia Kotowska, virgen, de la Congregación de las Hermanas de la Resurrección y mártir, que fue fusilada por mantener fielmente sus creencias (1939).

11*. En Sofía, ciudad de Bulgaria, pasión del beato Vicente Eugenio Bossilkov, obispo de Nicópolis y mártir, de la Congregación Pasionista, que bajo el régimen comunista, por negarse a romper la comunión con Roma, le encarcelaron y, cruelmente vejado como reo de lesa majestad, fue condenado a la pena capital y fusilado (1952).

Tertio Idus Novembris



Comments