The Martyrologium Romanum for tomorrow the 7th day before the Ides of November

Séptimo Idus Novémbris Luna tértia décima Anno Dómini 2022

Patávii deposítio sancti Prosdócimi, qui fuit primus eiúsdem civitátis Epíscopus. Hic, a beáto Petro Apóstolo Epíscopus ordinátus, ad prædicándum Dei verbum ad prædíctam civitátem missus est; ibíque, multis virtútibus et prodígiis corúscans, beáto fine quiévit (100). 

Natalis sancti Amaránthi Mártyris, qui apud Albigénsem urbem, in Gállia, exácto agónis fidélis cursu, sepúltus, vivit in glória (s III tr).

Melitínæ, in Arménia, pássio sanctórum Hierónis, Nicándri, Hesýchii et aliórum trigínta; qui in persecutióne Diocletiáni, sub Lýsia Prǽside, coronáti sunt (300 tr).

Neocaesareae in Ponto, sancti Athenodori, episcopi, fratris sancti Gregorii Thaumaturgi, qui adeo in divinis eloquiis profecit, ut, etsi iuvenis, idoneus existimaretur munere episcopali fungi (c 304). 

Alexandríæ beáti Achíllæ Epíscopi, qui eruditióne, fide, conversatióne ac móribus fuit insígnis (313 tr).

Ancýræ, in Galátia, pássio sanctórum Melasíppi, Antónii et Carínæ, sub Iuliáno Apóstata (a 363 tr).

Amphípoli, in Macedónia, sanctórum Mártyrum Aucti, Tauriónis et Thessalonícæ.

Metis, in Gállia, sancti Rufi, Epíscopi et Confessóris (400 tr).

*Turonis in Neustria, sancti Baldi, episcopi, qui in eleemosynis aurum, quod decessor reliquerat, pauperibus distribuit (c 552).
 
Perusiae in Umbria, sancti Herculani, episcopi et martyris, qui, iussu Totilae, Gothorum regis, capite detruncatus est (594). 

*In loco postea Congresburia nuncupato in Anglia, sancti Cungari, abbatis, britonis genere, cuius nomine plures gloriantur pagi et ecclesiae (s VI). 

Argentorati in Burgundia, commemoratio sancti Florentii, episcopi, qui sancto Arbogasto successit (693). 

Epternaci in Austrasia, depositio sancti Willibrordi, qui, genere anglus, a sancto Sergio papa Primo episcopus Ultraiectensis ordinatus, in Frisia et Dania Evangelium praedicavit et sedes episcopales necnon monasteria condidit, donec labore gravatus aetateque confectus, in coenobio ab ipso fundato in Domino obdormivit (739). 

*In monte Galesio prope Ephesum in Asia, sancti Lazari, stylitae, qui variis in locis super columnam plurimos annos vixit, gravibus etiam ferramentis et catenis oneratus, tantum pane et aqua contentus, qua asperrima vitae ratione plurimos fideles attraxit (1054). 

Apud Swelménsem civitátem, in Germánia, pássio sancti Engelbérti, Epíscopi Coloniénsis, qui, cum illuc ex óppido Sosátio ad templum dedicándum pérgeret, a sicáriis intercéptus in via multísque vulnéribus cæsus, gloriósum pro defensióne ecclesiásticæ libertátis et Románæ Ecclésiæ obediéntia martýrium súbiit (1225).

*In vico Pofi in Latio, beati Antonii Baldinucci, presbyteri e Societate Iesu, qui ad missiones populis praedicandas totus se dedit (1717). 

In civitate Ket Cho in Tunquino, sanctorum Hyacinthi Castaneda et Vincentii Le Quang Liem, presbyterorum ex Ordine Praedicatorum et martyrum, qui, sub Trinh Sam regimine, evangelicos labores sanguinis effusione consummaverunt (1773). 

In loco Zunyi in provincia Guizhou Sinarum, sancti Petri Wu Guosheng, catechistae et martyris, qui pro Christo strangulatus est (1814). 
 
*Apud Cremonam in Italia, beati Vincentii Grossi, presbyteri, qui, paroeciali vacans muneri, Institutum Filiarum ab Oratorio condidit (1917). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology there is no saint eulogized on November 7.






LDVM


Septimo Idus Novembris

1. Patávii deposítio sancti Prosdócimi, qui fuit primus eiúsdem civitátis Epíscopus. Hic, a beáto Petro Apóstolo Epíscopus ordinátus, ad prædicándum Dei verbum ad prædíctam civitátem missus est; ibíque, multis virtútibus et prodígiis corúscans, beáto fine quiévit. (100). 

2. Neocaesareae in Ponto, sancti Athenodori, episcopi, fratris sancti 
Gregorii Thaumaturgi, qui adeo in divinis eloquiis profecit, ut, etsi 
iuvenis, idoneus existimaretur munere episcopali fungi (c 304).
 
3. Apud Albiam in Aquitania, commemoratio sancti Amaranthi, 
martyris (s III/IV). 

4. Melitene in Armenia, sanctorum Hieronis et plurimorum sociorum, martyrum (300). 

6*. Turonis in Neustria, sancti Baldi, episcopi, qui in eleemosynis 
aurum, quod decessor reliquerat, pauperibus distribuit (c 552). 

5. Perusiae in Umbria, sancti Herculani, episcopi et martyris, qui, 
iussu Totilae, Gothorum regis, capite detruncatus est (594). 

7*. In loco postea Congresburia nuncupato in Anglia, sancti Cungari, abbatis, britonis genere, cuius nomine plures gloriantur pagi et ecclesiae (s VI). 

8. Argentorati in Burgundia, commemoratio sancti Florentii, episcopi, qui sancto Arbogasto successit (693). 

9. Epternaci in Austrasia, depositio sancti Willibrordi, qui, genere anglus, a sancto Sergio papa Primo episcopus Ultraiectensis ordinatus, in Frisia et Dania Evangelium praedicavit et sedes episcopales necnon monasteria condidit, donec labore gravatus aetateque confectus, in coenobio ab ipso fundato in Domino obdormivit (739). 

10*. In monte Galesio prope Ephesum in Asia, sancti Lazari, stylitae, qui variis in locis super columnam plurimos annos vixit, gravibus etiam ferramentis et catenis oneratus, tantum pane et aqua contentus, qua asperrima vitae ratione plurimos fideles attraxit (1054). 

11. Colonire Agrippinae in Lotharingia Germaniae, sancti Engelberti, episcopi, qui, pro iustitia et Ecclesiae libertatis defensione, a sicariis in via interceptus multisque vulneribus caesus, occubuit (1225). 

12*. In vico Pofi in Latio, beati Antonii Baldinucci, presbyteri e Societate Iesu, qui ad missiones populis praedicandas totus se dedit (1717). 

13. In civitate Ket Cho in Tunquino, sanctorum Hyacinthi Castaneda 
et Vincentii Le Quang Liem, presbyterorum ex Ordine Praedicatorum et martyrum, qui, sub Trinh Sam regimine, evangelicos labores sanguinis effusione consummaverunt (1773). 

14. In loco Zunyi in provincia Guizhou Sinarum, sancti Petri Wu 
Guosheng, catechistae et martyris, qui pro Christo strangulatus est (1814). 
 
15*. Apud Cremonam in Italia, beati Vincentii Grossi, presbyteri, 
qui, paroeciali vacans muneri, Institutum Filiarum ab Oratorio condidit (1917). 

Septimo Idus Novembris

1. En Padua, de la región de Venecia, san Prosdócimo, a quien se tiene por el primer obispo de esta Iglesia (100).

2. En Neocesarea, del Ponto, san Atenodoro, obispo, hermano de san
Gregorio Taumaturgo, que fue tan aventajado en las letras divinas, que, pese a su juventud, se le consideró digno de ejercer el ministerio episcopal (c. 304).

3. En Albi, de Aquitania, conmemoración de san Amaranto, mártir (s. III/IV).

4. En Melitene, de Armenia, san Hierón y sus numerosos compañeros (300).

5. En Perugia, de la Umbría, san Herculano, obispo y mártir, que, por
orden de Totila, rey de los godos, fue decapitado (594).

6*. En Tours, de Neustria, san Baldo, obispo, que distribuyó en limosnas para los pobres el dinero que le había dejado su predecesor (c. 552).

7*. En el lugar después llamado Congresbury, en Inglaterra, san Cungaro, abad, bretón de origen, con cuyo nombre se honran muchas poblaciones e iglesias (s. VI).

8. En Estrasburgo, de Burgundia, conmemoración de san Florencio, obispo, sucesor de san Arbogasto (693).

9. En Echternach, de Austrasia, sepultura de san Wilibordo, inglés de
nacimiento, que ordenado obispo de Utrech por el papa san Sergio I, predicó el Evangelio en Frisia y en Dinamarca, y fundó sedes episcopales y monasterios hasta que, agobiado de trabajo y gastado por la edad, se durmió en el Señor dentro de los muros de un monasterio por él levantado (739).

10*. En el monte Galesio, cercano a Éfeso, en Asia, san Lázaro, estilita, que en diversos lugares vivió muchos años sobre una columna, cargado además de hierros y cadenas, y contento, con sólo pan y agua, con esta forma de vida tan austera, atrajo a muchos fieles (1054).

11. En Colonia, de Lotaringia, en Germania, san Engelberto, obispo, que por defender la justicia y libertad de la Iglesia, yendo de camino fue asaltado por unos sicarios, que le hirieron hasta causarle la muerte (1225).

12*. En la aldea de Pofi, en el Lacio, beato Antonio Baldinucci, presbítero de la Compañía de Jesús, totalmente dedicado a la predicación de misiones populares (1717).

13. En la ciudad de Ket Cho, en Tonquín, santos Jacinto Castañeda y Vicente Lê Quang Liêm, presbíteros de la Orden de Predicadores y mártires, que coronaron los trabajos evangélicos con el derramamiento de su sangre en tiempo del reinado de Trinh Sâm (1773).

14. En Zunyi, provincia de Guizhou, en China, san Pedro Wu Guosheng, catequista y mártir, que fue estrangulado por su fidelidad a Cristo (1814).

15*. En Cremona, de Italia, beato Vicente Grossi, presbítero, que, dedicado al ministerio parroquial, fundó el Instituto de Hijas del Oratorio (1917).

Septimo Idus Novembris

Comments