The Roman Martyrology for tomorrow the 6th day before the Kalends of November

Sexto Kaléndas Novémbris Luna secúnda Anno Dómini 2022

Romae, sancti Evaristi, papae, qui quartus post beatum Petrum sub Traiano imperatore Romanam rexit Ecclesiam (108).

Apud Smyrnam in Asia, sancti Thraseae, episcopi Eumeniae in Phrygia et martyris (c 170/180).

Abulæ, in Hispánia, pássio sanctórum Vincéntii, Sabínæ et Christétæ. Hi primum in equúleo ádeo sunt exténti, ut omnes membrórum compáges laxaréntur; deínde cápita eórum, lapídibus superpósita, usque ad cérebri excussiónem válidis véctibus sunt contúsa, atque ita ipsi martýrium complevérunt, sub Prǽside Daciáno (a 305 tr).

In Cappadócia sanctárum Mártyrum Capitolínæ, eiúsque ancíllæ Erothéidis, quæ sub Diocletiáno sunt passæ (a 305 tr).

Apud castrum Tyle, in Gállia, sancti Floréntii Mártyris (357 tr).

Apud Indos sancti Fruméntii Epíscopi, qui, primum ibi captívus, deínde, Epíscopus a sancto Athanásio ordinátus, Evangélium in ea província propagávit (s IV tr).

*Arvernae in Aquitania, sancti Namatii, episcopi, qui ecclesiam 
cathedralem exstruxit (c 460).

Neapoli in Campania, depositio sancti Gaudiosi, episcopi, qui ob Vandalorum persecutionem ex Abitinis in Campaniam venisse et sancto fine in monasterio quievisse fertur (s V/VI).

In Æthiópia sancti Elésbaan Regis, qui, Christi hóstibus expugnátis, ac, témpore Iustíni Imperatóris, misso regio diadémate Hierosólymam, monásticam vitam, ut vóverat, agens, migrávit ad Dóminum (552 tr).

*In Hiensi Scotiae insula, sancti Otterani, monachi, qui inter primos discipulos fuit sancti Columbae (s VI).

*Vicetiae in Venetia, commemoratio beati Bartholomaei de Bregantia, episcopi, ex Praedicatorum Ordine, qui in hac civitate Militiam Iesu Christi ad fidem catholicam et Ecclesiae libertatem tuendam instituit (1270).

*In civitate Paterna in pago Valentino Hispaniae, beati Salvatoris Mollar Ventura, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum et martyris, qui, tempore persecutionis erga fidem, in Christi sanguine discipulus fidelis meruit redimi (1936).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology on October 27 there is no saint marked.







LDVM


Sexto Kalendas Novembris

1. Romae, sancti Evaristi, papae, qui quartus post beatum Petrum 
sub Traiano imperatore Romanam rexit Ecclesiam (108). 

2. Apud Smyrnam in Asia, sancti Thraseae, episcopi Eumeniae in 
Phrygia et martyris (c 170/180). 

3*. Arvernae in Aquitania, sancti Namatii, episcopi, qui ecclesiam 
cathedralem exstruxit (c 460).
 
4. Neapoli in Campania, depositio sancti Gaudiosi, episcopi, qui ob 
Vandalorum persecutionem ex Abitinis in Campaniam venisse et 
sancto fine in monasterio quievisse fertur (s V/VI). 

*In Hiensi Scotiae insula, sancti Otterani, monachi, qui inter primos discipulos fuit sancti Columbae (s VI). 

6*. Vicetiae in Venetia, commemoratio beati Bartholomaei de Bregantia, episcopi, ex Ordine Praedicatorum, qui in hac civitate Militiam Iesu Christi ad fidem catholicam et Ecclesiae libertatem tuendam instituit (1270). 

7*. In civitate Paterna in pago Valentino Hispaniae, beati Salvatoris 
Mollar Ventura, religiosi ex Ordine Fratrum Minorum et martyris, 
qui, tempore persecutionis erga fidem, in Christi sanguine discipulus fidelis meruit redimi (1936). 

Sexto Kalendas Novembris

1. En Roma, san Evaristo, papa, que fue el cuarto sucesor de san Pedro y rigió la Iglesia romana en tiempo del emperador Trajano (108).

2. En Esmirna, en Asia, san Trásea, obispo de Eumenia de Frigia y mártir (c. 170/180).

3. En Arvernia, de Aquitania, san Namancio, obispo, que construyó la iglesia catedral (c. 460).

4. En Nápoles, de la Campania, sepultura de san Gaudioso, obispo, el
cual, causa de la persecución de los vándalos, pasó de Abitinia a la Campania, terminando sus días en la paz de un monasterio (s. V/VI).

5*. En la isla de Iona, en Escocia, san Oterano, monje, que fue uno de los primeros discípulos de san Columbano (s. VI).

6*. En Vicenza, en la región de Venecia, conmemoración de san Bartolomé de Bregantia, obispo, de la Orden de Predicadores, que fundó en esta ciudad la Milicia de Jesucristo para defender la fe católica y la libertad de la Iglesia (1270).

7*. En la ciudad de Paterna, en la región de Valencia, en España, beato Salvador Mollar Ventura, religioso de la Orden de los Hermanos Menores y mártir, que en tiempos de persecución contra la fe fue discípulo fiel, redimido por la sangre de Cristo (1936).

Sexto Kalendas Novembris

Comments