The Roman Martyrology for 6th day before the Nones of October

Sexto Nonas Octobris Luna sexta Anno Dómini 2022 

Festum sanctórum Angelórum Custodum.

Nicomedíæ sancti Eleuthérii, mílitis et Mártyris, cum áliis innúmeris; qui, cum Diocletiáni regia incéndio conflagrásset et falso huius críminis essent accusáti, omnes, iubénte eódem sævíssimo Imperatóre, acervátim necáti sunt. Horum porro álii gládiis obtruncabántur, álii cremabántur ígnibus, álii in mare præcipitabántur; sed inter eos primus Eleuthérius, cum per singula torménta, diu cruciátus, valídior redderétur, martýrium victóriæ suæ, ígnibus velut aurum examinátus, complévit (303 tr).

Romæ pássio sancti Modésti Sardi, Levítæ et Mártyris; qui, sub Diocletiáno Imperatóre, equúleo tortus atque igne adústus est. Ipsíus vero corpus, Benevéntum póstea translátum, in Ecclésia suo insigníta nómine collocátum fuit (a 305 tr).

Antiochíæ sanctórum Mártyrum Primi, Cyrílli et Secundárii.

*Numanciae in Hispania Carthaginensi, sancti Saturii, eremitae (606). 

Sarcinione in territorio Neustriae Atrebatensis, passio sancti Leodegarii, Augustodunensis episcopi, quem, variis afflictum iniuriis et excaecatum, Ebroinus maiordomus aulae regiae Theodorici iniuste interfecit. Cum eo colitur memoria fratris eius sancti Gerini, martyris, qui, duobus annis antea, eiusdem Ebroini iussu lapidibus obrutus est (677, 679/680). [Eódem die sancti Geríni Mártyris, qui frater éxstitit beáti Leodegárii, Augustodunénsis Epíscopi, et, iubénte ipso Ebroíno, lapídibus óbrutus est (676/677 tr).]

*Andagii in saltu Arduennae in Austrasia, sancti Beregisi, abbatis, qui monasterium clericorum regularium ibidem fundavit eique sedulo praefuit (c 725). 

*In Rhaetia, sancti Ursicini, episcopi Curiensis et primi abbatis monasterii Disentinensis ab ipso fundati (795).

Constantinópoli sancti Theóphili Mónachi, qui, pro defensióne sanctárum Imáginum a Leóne Isáurico sævíssime cæsus et in exsílium pulsus, migrávit ad Dóminum (s VIII).

*Nagasakii in Iaponia, beatorum Ludovici Yakichi et Luciae, coniugum, atque filiorum eorum Andreae et Francisci, martyrum, qui pro Christo mortem obierunt, pueris cum matre coram patre decollatis, ipso postea in ignem proiecto (1622). 

*In salo ante Rupifortium in Gallia in squalida corbita ancoris deligata, beati Georgii Edmundi Rene, presbyteri et martyris, qui, canonicus Vezeliacensis, tempore gallicae perturbationis ad navalia vincula damnatus quod munus sacerdotale exerceret, corporis tabe consumptus occubuit (1794). 

*A Castres, la bienheureuse Émilie de Villeneuve fondatrice de la congrégation de Notre Dame de l’Immaculée Conception (1854). [béatifiée le 5 juillet 2009 par Benoît XVI]

*Lugduni in Gallia, beati Antonii Chevrier, presbyteri, qui Opus Providentiae Pradense instituit, ubi sacerdotes ad iuvenes pauperes christiana religione docendos compararentur (1879). 

*Fianarantsoae in Madagascaria, beati Ioannis Beyzym, presbyteri e Societate Iesu, qui fervidam hac in insula pro leprosis exercuit navitatem, quorum corpori et spiritui magna ope caritatis inservivit (1912). 

*Prope Castaliam ad oram Hispaniae, beatorum Francisci Carceller, ex Ordine Clericorum Regularium Scholarum Piarum, et Isidori Bover Oliver, e Sodalitate sacerdotum operariorum dicecesanorum, presbyterorum et martyrum, qui, persecutione saeviente, in odium sacerdotii ante murum coemeterii plumbis interempti martyrium consummarunt (1936). 

*In vico Sax prope Lucentum item in Hispania, beatorum Eliae et Ioannis Baptistae Carbonell Molla, presbyterorum et martyrum, qui, fratres, in eadem persecutione erga Ecclesiam plumbis interfecti sunt (1936). 

*In vico Silla prope Valentiam item in Hispania, beatae Mariae Guadalupe (Mariae Franciscae) Ricart Olmos, religiosae ex Ordine Servorum Mariae et martyris, quae in eadem tempestate ob Christi testimonium coronata est (1936). 

*In urbe Stanislawow in Polonia, beatae Mariae Antoninae Kratochwil, virginis e Congregatione Sororum Scholarium a Domina Nostra et martyris, quae, belli tempore, carceri propter fidem data 
est, ubi cruciatibus pro Christo Sponso afflicta occubuit (1942).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology there is no feast marked on October 2nd.





Sexto Nonas Octobris

Memoria sanctorum Angelorum Custodum, qui, primum ad 
contemplandam in splendore faciem Dei vocati, a Domino etiam apud homines commissi sunt, ut iis invisibili sua, sed 
sollicita, praesentia adessent ac consulerent. 

2. Nicomediae in Bithynia, sancti Eleutherii, martyris (s III/IV). 

3*. Numanciae in Hispania Carthaginensi, sancti Saturii, eremitae (606). 

4. Sarcinione in territorio Neustriae Atrebatensis, passio sancti 
Leodegarii, Augustodunensis episcopi, quem, variis afflictum iniuriis et excaecatum, Ebroinus maiordomus aulae regiae Theodorici iniuste interfecit. Cum eo colitur memoria fratris eius sancti Gerini, martyris, qui, duobus annis antea, eiusdem Ebroini iussu lapidibus obrutus est (677, 679/680). 

5*. Andagii in saltu Arduennae in Austrasia, sancti Beregisi, abbatis, 
qui monasterium clericorum regularium ibidem fundavit eique sedulo praefuit (c 725). 

6*. In Rhaetia, sancti Ursicini, episcopi Curiensis et primi abbatis 
monasterii Disentinensis ab ipso fundati (795). 

7. Constantinopoli, commemoratio sancti Theophili, monachi, qui 
pro defensione sacrarum Imaginum a Leone Isaurico saevissime caesus est et in exsilium pulsus (s VIII). 

8*. Nagasakii in Iaponia, beatorum Ludovici Yakichi et Luciae, coniugum, atque filiorum eorum Andreae et Francisci, martyrum, qui pro Christo mortem obierunt, pueris cum matre coram patre decollatis, ipso postea in ignem proiecto (1622). 

9*. In salo ante Rupifortium in Gallia in squalida corbita ancoris 
deligata, beati Georgii Edmundi Rene, presbyteri et martyris, qui, 
canonicus Vezeliacensis, tempore gallicae perturbationis ad navalia 
vincula damnatus quod munus sacerdotale exerceret, corporis tabe 
consumptus occubuit (1794). 

*A Castres, la bienheureuse Émilie de Villeneuve fondatrice de la congrégation de Notre Dame de l’Immaculée Conception (1854). [béatifiée le 5 juillet 2009 par Benoît XVI]

10*. Lugduni in Gallia, beati Antonii Chevrier, presbyteri, qui Opus 
Providentiae Pradense instituit, ubi sacerdotes ad iuvenes pauperes 
christiana religione docendos compararentur (1879). 

11 *. Fianarantsoae in Madagascaria, beati Ioannis Beyzym, presbyteri e Societate Iesu, qui fervidam hac in insula pro leprosis exercuit navitatem, quorum corpori et spiritui magna ope caritatis inservivit (1912). 

12*. Prope Castaliam ad oram Hispaniae, beatorum Francisci Carceller, ex Ordine Clericorum Regularium Scholarum Piarum, et Isidori Bover Oliver, e Sodalitate sacerdotum operariorum dicecesanorum, presbyterorum et martyrum, qui, persecutione saeviente, in odium sacerdotii ante murum coemeterii plumbis interempti martyrium consummarunt (1936). 

13*. In vico Sax prope Lucentum item in Hispania, beatorum Eliae 
et Ioannis Baptistae Carbonell Molla, presbyterorum et martyrum, 
qui, fratres, in eadem persecutione erga Ecclesiam plumbis interfecti sunt (1936). 

14*. In vico Silla prope Valentiam item in Hispania, beatae Mariae 
Guadalupe (Mariae Franciscae) Ricart Olmos, religiosae ex Ordine Servorum Mariae et martyris, quae in eadem tempestate ob Christi testimonium coronata est (1936). 

15*. In urbe Stanislawow in Polonia, beatae Mariae Antoninae Kratochwil, virginis e Congregatione Sororum Scholarium a Domina Nostra et martyris, quae, belli tempore, carceri propter fidem data 
est, ubi cruciatibus pro Christo Sponso afflicta occubuit (1942).

Sexto Nonas Octobris

Memoria de los santos Ángeles Custodios, que llamados ante
todo a contemplar en la gloria el rostro del Señor, han recibido también una función en favor de los hombres, de modo que, con
su presencia invisible pero solícita, los asistan y aconsejen.

2. En Nicomedia, de Bitinia, san Eleuterio, mártir (s. III/IV).

3. En Numancia, en la Hispania Cartaginense, san Saturio, eremita (606).

4. En Sarcing, en el territorio de Arras, en Neustria, muerte de san Leodegario, obispo de Autun, el cual, sometido a varios suplicios y cegado, fue condenado a muerte injustamente por Ebroino, mayordomo de palacio del rey Teodorico. Con él se venera la memoria de su hermano Gerino, mártir, que dos años antes, por orden del mismo Ebroino, había sido lapidado (679-680 y 677).

5*. En Andage o Andain, en los bosques de Ardennes, en Austrasia, san Beregiso, abad, que fundó en este lugar un monasterio de canónigos regulares, el cual presidió con fidelidad (c. 725).

6. En Constantinopla, conmemoración de san Teófilo, monje, que, por defender el culto de las santas imágenes, fue torturado cruelmente por el emperador León el Isáurico y después exiliado (795).

7*. En la Recia, san Ursicino, obispo de Chur (Coira) y primer abad del monasterio de Disentis, que él mismo había fundado (s. VIII).

8*. En Nagasaki, en Japón, beatos Luis Yakichi y Lucía, esposos, junto con sus hijos Andrés y Francisco, mártires, que murieron por Cristo. La madre y los hijos fueron degollados en presencia del padre, y éste fue quemado vivo (1622).

9*. En el mar frente a Rochefort, en el litoral norte de Francia, en una vieja nave anclada, beato Jorge Edmundo René, presbítero y mártir, que, siendo canónigo de Vézelay, durante la Revolución Francesa fue encarcelado por su condición de sacerdote, muriendo víctima de tuberculosis (1794).


10*. En Lyon, en Francia, beato Antonio Chevrier, presbítero, que instituyó la Obra de la Providencia del Prado, para preparar sacerdotes destinados a enseñar la doctrina cristiana a jóvenes pobres (1879).

11*. En Fianarantsoa, en la isla de Madagascar, beato Juan Beyzym, presbítero de la Compañía de Jesús, que ejerció su ministerio junto a los leprosos, a los que prodigó una obra de caridad en favor de sus cuerpos y de sus espíritus (1912).

12*. Cerca de Castellón, en el levante español, beatos Francisco Carceller, de la Orden de los Clérigos Regulares de las Escuelas Pías, e Isidoro Bover Oliver, de la Hermandad de Sacerdotes Operarios Diocesanos, presbíteros y mártires, que, durante la persecución, en odio al sacerdocio fueron fusilados junto al muro del cementerio, consumando así su martirio (1936).

13*. En el lugar de Sax, cerca de Alicante, también en España, beatos Elías y Juan Bautista Carbonell Mollá, presbíteros y mártires, que, siendo hermanos, fueron fusilados en la misma persecución contra la Iglesia (1936).

14*. En la aldea de Silla, cerca de Valencia, también en España, beata María Guadalupe (María Francisca) Ricart Olmos, religiosa de la Orden de los Siervos de María y mártir, que en la misma persecución recibió el martirio por su testimonio en favor de Cristo (1936).

15*. En la ciudad de Stanislanòw, de Polonia, beata María Antonina Kratochwil, virgen, de la Congregación de las Hermanas de las Escuelas de Nuestra Señora y mártir, que, durante la guerra mundial, fue encarcelada por su fe y murió a causa de las torturas soportadas por Cristo (1942).

Sexto Nonas Octobris

1. Mémoire des saints Anges gardiens. Appelés d’abord à contempler dans sa splendeur la face de Dieu, ils sont aussi mis par le Seigneur au service des hommes, pour être à leurs côtés et veiller sur eux, d’une manière invisible, mais très attentive.

2. À Nicomédie en Bithynie, au IIIe ou IVe siècle, saint Éleuthère, martyr.

3. À Numance en Espagne, l’an 606, saint Saturius, ermite.

4. Sur le territoire d’Arras, en 679 ou 680, la passion de saint Léger, évêque d’Autun. Il fut en butte à la haine d’Ébroïn, maire du palais du roi de Neustrie Théodoric, qui le fit assassiner, après lui avoir fait crever les yeux et subir d’autres tortures. Avec lui on vénère la mémoire de son frère saint Guérin, martyr, lapidé deux ans auparavant sur l’ordre du même Ébroïn.

5*. À Andain, dans un col des Ardennes, après 725, saint Bérégise, abbé, qui fonda en cet endroit un monastère de clercs réguliers et le gouverna avec soin.

6*. En Rhétie, au VIIIe siècle, saint Ursicin, évêque de Coire, fondateur et premier abbé du monastère de Disentis.

7*. À Constantinople, commémoraison de saint Théophile, moine. Pour la défense des saintes images, il fut blessé grièvement par l’empereur Léon l’Arménien et envoyé en exil, où il mourut vers 795.

8*. À Nagasaki au Japon, en 1622, les bienheureux martyrs Louis Yakichi, Lucie, son épouse et leurs fils André et François, qui allèrent à la mort pour le Christ, les enfants et leur mère décapités devant le père, et lui-même ensuite brûlé vif.

9*. Sur l’île Madame, au large du port de Rochefort, en 1794, le bienheureux Georges-Edmond René, prêtre et martyr. Chanoine de Vézelay, il fut déporté, sous la Révolution française, à cause de son sacerdoce, sur un bateau négrier, et mourut, épuisé par la fièvre.

10*. À Lyon, en 1879, le bienheureux Antoine Chevrier, prêtre, qui fonda l’Œuvre de la Providence du Prado, pour la formation de prêtres capables d’enseigner la religion chrétienne aux jeunes gens pauvres.

11*. À Fianarantsoa à Madagascer, en 1912, le bienheureux Jean Beyzym, prêtre de la Compagnie de Jésus, qui exerça de grand cœur son activité dans l’île en faveur des lépreux, dont il s’employa à soulager les corps et les esprits avec beaucoup de charité.

12*. En divers lieux d’Espagne, dans la persécution menée contre les prêtres et les religieux au cours de la guerre civile, en 1936, cinq bienheureux martyrs : François Carceller, prêtre, des Clercs réguliers des Écoles religieuses, et Isidore Bover, de la Fraternité des prêtres ouvriers diocésains, fusillés devant le mur du cimetière de Forcall, près de Castillon de la Plana

13*. En Espagne, les bienheureux frères Élie et Jean-Baptiste Carbonell Molla, prêtres, fusillé à Sax, près de Lugo en Galice 

14*. En Espagne, la bienheureuse Marie-Guadeloupe (Marie-Françoise Ricart Olmos), religieuse de l’Ordre des Servites de Marie, torturée sauvagement et défigurée, à Silla, dans la région de Valence.

15*. À Stanislawow en Pologne, l’an 1942, la bienheureuse Marie-Antonine Kratochwil, vierge, des Sœurs des écoles de Notre-Dame, et martyre. Supérieure de son couvent, arrêtée avec les autres sœurs par l’occupant nazi, sur dénonciation, et internée, elle mourut à l’hôpital des suites des mauvais traitements subis en prison.



LDVM


Comments