The Martyrologium Romanum for tomorrow the 4th day before the Nones of November

Quarto Nonas Novembris

Commemoratio omnium fidelium defunctorum, qua pia Mater Ecclesia, iam de universis filiis suis in caelo laetantibus congruis celebrandis praeconiis sollicita, intercedere studet apud Deum pro omnium animabus, qui nos cum signo fidei praecesserunt et in spe resurrectionis dormierunt, necnon pro omnibus ab initio mundi, quorum fides soli Domino cognita est, ut de contagione peccati purgati, in societatem supernorum civium ingressi, beatitudinis aeternae visione gaudere valeant. 

Pœtovióne, in Pannónia superióre, natális sancti Victoríni, eiúsdem civitátis Epíscopi, qui, post multa édita scripta (ut sanctus Hierónymus testátur) ad explanandos Sacrorum Bibliorum libros multa edidit scripta et in persecutione Diocletiani imperatoris martyrio coronatus est (c 303). 

Sebaste in Armenia, sanctorum Carterii, Styriaci, Tobiae, Eudoxii, Agapii et sociorum, martyrum, qui, sub Licinio imperatore, cum milites essent et in fide Christi permanerent, in flammas coniecti esse narrantur (c 320). 

Laodicéæ, in Sýria, sancti Theódoti Epíscopi, qui non solum verbis, sed rebus quoque et virtútibus fuit ornátus (c 335 tr).

Tarsi, in Cilícia, sanctæ Eustóchii, Vírginis et Mártyris; quæ, sub Iuliáno Apóstata, post dira torménta, in oratióne réddidit spíritum (a 363 tr).

In Africa natális sanctórum Mártyrum Públii, Victóris, Hermétis et Pápiæ (c s IV tr).

Tergeste in Histria, sancti Iusti, martyris (c s IV). 

In Perside, sanctorum Acindyni, Pegasii, Aphthonii, Elpidiphori, Anempodisti atque plurimorum sociorum, martyrum, qui sub Sapore rege Secundo passi esse feruntur (s IV). 

Viennae in Gallia Lugdunensi, sancti Domnini, episcopi, qui in redimendos captivos insumpsit operam (s IV). 

Commemoratio sancti Marciani, eremitae, qui, Cyrrhi natus, in eremum Chalcedonensem se contulit, ubi, in angustissima domuncula degens, vespere tantum modico pane et aqua utebatur fraternam tamen dilectionem ieiunio praeponens (s IV). 
 
In monasterio Agaunensi apud Helvetios, sancti Ambrosii, abbatis, qui, primum prope Lugdunum monasterii insulae Barbarae pater, illuc translatus ob egregiae religionis consuetudinem suam, laudis perennis usum ibidem instituit (c 520). 

Viennae in Burgundia, sancti Georgii, episcopi (670). 

Apud fontem in loco Holywell in Cambria, sanctae Winefridae, virginis, quae monialis eximia colitur (c s VII). 

In monasterio Claravallensi in Burgundia, depositio sancti Malachiae, episcopi Dunensis et Connorensis in Hibernia, qui vitam Ecclesiae ibidem restauravit et, dum Romam pergebat, Claravalle, sancto Bernardo abbate praesente, spiritum reddidit (1148). 

*Moritaniae in Normannia Galliae, beatae Margaritae de Lotharingia, quae, olim Alenconii ducissa, vidua effecta, vitam duxit religiosam in monasterio Clarissarum, quod aedificaverat (1521). 

*Andoverae in Hantania comitatu Angliae, beati Ioannis Bodey, martyris, qui, ludimagister, propter dominium Elisabeth reginae Primae in spiritalibus recusatum, laqueo suspensus et evisceratus occubuit (1583). 

*Casale in Flaminia Itiliae, beati Pii a Sancto Aloysio (Aloysii) Campidelli, religiosi e Congregatione Passionis, qui iuvenis, violento morbo correptus, divinae voluntati perfecte consensit (1889). 

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology there is no saint recorded on November 2nd.





LDVM


Quarto Nonas Novembris

Commemoratio omnium fidelium defunctorum, qua pia Mater Ecclesia, iam de universis filiis suis in caelo laetantibus congruis celebrandis praeconiis sollicita, intercedere studet apud Deum pro omnium animabus, qui nos cum signo fidei praecesserunt et in spe resurrectionis dormierunt, necnon pro omnibus ab initio mundi, quorum fides soli Domino cognita est, ut de contagione peccati purgati, in societatem supernorum civium ingressi, beatitudinis aeternae visione gaudere valeant. 

Pœtovióne, in Pannónia superióre, natális sancti Victoríni, eiúsdem civitátis Epíscopi, qui, post multa édita scripta (ut sanctus Hierónymus testátur) ad explanandos Sacrorum Bibliorum libros multa edidit scripta et in persecutione Diocletiani imperatoris martyrio coronatus est (c 303). 

4. Sebaste in Armenia, sanctorum Carterii, Styriaci, Tobiae, Eudoxii, Agapii et sociorum, martyrum, qui, sub Licinio imperatore, cum milites essent et in fide Christi permanerent, in flammas coniecti esse narrantur (c 320). 

3. Tergeste in Histria, sancti Iusti, martyris (c s IV). 

5. In Perside, sanctorum Acindyni, Pegasii, Aphthonii, Elpidiphori, Anempodisti atque plurimorum sociorum, martyrum, qui sub Sapore rege Secundo passi esse feruntur (s IV). 

6. Viennae in Gallia Lugdunensi, sancti Domnini, episcopi, qui in redimendos captivos insumpsit operam (s IV). 

7. Commemoratio sancti Marciani, eremitae, qui, Cyrrhi natus, in eremum Chalcedonensem se contulit, ubi, in angustissima domuncula degens, vespere tantum modico pane et aqua utebatur fraternam tamen dilectionem ieiunio praeponens (s IV). 
 
8. In monasterio Agaunensi apud Helvetios, sancti Ambrosii, abbatis, qui, primum prope Lugdunum monasterii insulae Barbarae pater, illuc translatus ob egregiae religionis consuetudinem suam, laudis perennis usum ibidem instituit (c 520). 

10. Viennae in Burgundia, sancti Georgii, episcopi (670). 

9. Apud fontem in loco Holywell in Cambria, sanctae Winefridae, virginis, quae monialis eximia colitur (c s VII). 

11. In monasterio Claravallensi in Burgundia, depositio sancti Malachiae, episcopi Dunensis et Connorensis in Hibernia, qui vitam Ecclesiae ibidem restauravit et, dum Romam pergebat, Claravalle, sancto Bernardo abbate praesente, spiritum reddidit (1148). 

12*. Moritaniae in Normannia Galliae, beatae Margaritae de Lotharingia, quae, olim Alenconii ducissa, vidua effecta, vitam duxit religiosam in monasterio Clarissarum, quod aedificaverat (1521). 

13*. Andoverae in Hantania comitatu Angliae, beati Ioannis Bodey, martyris, qui, ludimagister, propter dominium Elisabeth reginae Primae in spiritalibus recusatum, laqueo suspensus et evisceratus occubuit (1583). 

14*. Casale in Flaminia Itiliae, beati Pii a Sancto Aloysio (Aloysii) Campidelli, religiosi e Congregatione Passionis, qui iuvenis, violento morbo correptus, divinae voluntati perfecte consensit (1889). 

In Africa natális sanctórum Mártyrum Públii, Victóris, Hermétis et Pápiæ.

Tarsi, in Cilícia, sanctæ Eustóchii, Vírginis et Mártyris; quæ, sub Iuliáno Apóstata, post dira torménta, in oratióne réddidit spíritum.

Laodicéæ, in Sýria, sancti Theódoti Epíscopi, qui non solum verbis, sed rebus quoque et virtútibus fuit ornátus.

Quarto Nonas Novembris

Conmemoración de Todos los fieles difuntos. La Santa Madre Iglesia, después de su solicitud en celebrar con las debidas alabanzas la alegría de todos sus hijos bienaventurados en el cielo, se interesa ante el Señor en favor de las almas de todos cuantos nos precedieron en el signo en fe y duermen en la esperanza de la resurrección, y por todos los difuntos desde el principio del mundo, cuya fe sólo Dios conoce, para que, purificados de toda mancha del pecado y asociados a los ciudadanos celestes, puedan gozar de la visión de
la felicidad eterna.

2. Conmemoración de san Victorino, obispo de Pettau (hoy Ptuj), en Panonia, que redactó muchos escritos para explicar los libros de la Sagrada Biblia y fue coronado con el martirio en la persecución desencadenada por Diocleciano (c. 303).

3. En Trieste, de Istria, san Justo, mártir (c. s. IV).

4. En Sebaste, de Armenia, santos Carterio, Estiriaco, Tobías, Eudoxio, Agapio y compañeros mártires, que, siendo soldados, en tiempo del emperador Licinio fueron arrojados a las llamas por permanecer en la fe de Cristo, según nos refiere la tradición (c. 320).

5. En Persia, santos Acindino, Pegasio, Aftonio, Epidíforo, Anempodisto y muchos compañeros mártires, que, según se cuenta, padecieron durante el reinado de Sapor II (s. IV).

6. Conmemoración de san Marciano, eremita, que, nacido en Cirro, se retiró al desierto de Calcedonia y allí, viviendo en una estrechísima caseta, sólo por la tarde se alimentaba de una módica cantidad de pan y agua, pero poniendo por delante del ayuno el amor fraterno (s. IV).

7. En el monasterio de Agauno, entre los helvecios (hoy Suiza), san
Ambrosio, abad, que primeramente fue padre del monasterio de la isla Bárbara, cerca de Lyon, siendo trasladado a él por su ejemplar observancia religiosa y estableciendo allí la práctica de la alabanza perpetua (c. 520).

8. Junto a la fuente de Holywell, en Cambria, santa Winefrida, virgen, a la que se venera como monja eximia (c. s. VII).

9. En Viennes, de Burgundia, san Jorge, obispo (c. 670).

10. En el monasterio de Clairvaux, en la Borgoña, sepultura de san Malaquías, obispo de Down y Connor, en Irlanda, que restauró allí la vida de la Iglesia, y cuando se dirigía a Roma, en dicho monasterio, y en presencia del abad san Bernardo, entregó su espíritu al Señor (1148).

11*. En Argentan, de Normandía, en Francia, beata Margarita de Lorena, que primero fue duquesa de Alençon y, al quedar viuda, abrazó la vida religiosa en un monasterio de Clarisas que ella misma había edificado (1521).

12*. En Andover, en el condado inglés de Hampshire, beato Juan Bodey, mártir, que, siendo maestro de escuela, por no aceptar la autoridad de la reina Isabel I en los asuntos espirituales, murió ahorcado y descuartizado (1583).

13*. En Casale, de la provincia de Flaminia, en Italia, beato Pío de San Luis (Luis) Campidelli, religioso pasionista, el cual, siendo joven y víctima de cruel enfermedad, se conformó totalmente a la divina voluntad (1889).

Quarto Nonas Novembris

Comments