The Martyrologium Romanum for tomorrow the 9th day before the Kalends of November

Nono Kaléndas Novémbris Luna vicésima octáva Anno Dómini 2022

Festum sancti Raphaélis Archángeli, cuius dígnitas ac benefícia in sacro Tobíæ libro celebrántur.

Venúsiæ, in Apúlia, natális sanctórum Mártyrum Felícis, Epíscopi Africáni; Audácti et Ianuárii, Presbyterórum; Fortunáti et Séptimi, Lectórum. Hi omnes, témpore Diocletiáni, a Magdelliáno Procuratóre multis diu vínculis et carcéribus in Africa et Sicília maceráti sunt, et, cum Felix sacros Libros iuxta ipsíus Imperatóris edíctum trádere nullátenus voluísset, gládii tandem occisióne consummáti sunt (s inc).

Hierapoli in Phrygia, sanctorum Cyriaci et Claudiani, martyrum (303 tr).

Constantinopoli, sancti Procli, episcopi, qui beatam Mariam Dei Genetricem strenue proclamavit et corpus sancti Ioannis Chrysostomi de exsilio triumphali translatione civitati reddidit, ut in Concilio Oecumenico Chalcedonensi Magnus etiam appellari mereretur (446). 

In Campánia sancti Marci Solitárii, cuius præclára ópera sanctus Gregórius Papa descrípsit (s V).

In civitáte Nagranae, apud Homerítas, in Arábia, pássio sanctórum Aréthæ, et Sociórum eius trecentórum et quadragínta, témpore Iustíni Imperatóris, sub Dúnaan, Homeritarum [Iudaeo MAnt] tyránno. Post eos Christiána múlier incéndio trádita est; cuius fílius annórum quinque, cum Christum balbutiéndo confiterétur, nec blandítiis nec minis retinéri posset, in ignem ubi mater ardébat, se præcípitem dedit (523).

Apud Turonos in Neustria, sancti Senochi, presbyteri, qui in ruderibus antiquis monasterium constituit, vigiliis orationeque et caritate erga servos assiduus (576).

Apud Tungros in Brabantia Austrasiae sancti Evergísli Epíscopi Coloniénsis et Mártyris; qui, ob pastorális offícii curam illuc proféctus, ibídem, dum nocte solus ad monastérium sanctíssimæ Genitrícis Dei Maríæ oratúrus pérgeret, a latrónibus sagítta percússus occúbuit. [... dum de pastorali officio curas adhibebat, Pictavium profectus a latronibus in itinere percussus occubuit.] (c 590).

In monasterio [Durini MAnt, Vertavensi MRec] in pago Ratiatensi [Pays de Retz, Bro-Raes] Galliae, sancti Martini, diaconi et abbatis, quem sanctus Felix episcopus Nannetensis ad paganos regionis convertendos misit (s VI).

In ínsula Sargiénsi [Sercq, Sark] sancti Maglórii Epíscopi, qui ibídem, dimísso Episcopáli offício, quod erga sparsos in Armórica Británnos per triénnium exercúerat, monastérium constrúxit, in quo sancte réliquum vitæ tempus exégit; cuius corpus Lutétiam Parisiórum póstea translátum fuit. [In Britannia Minore, sancti Maglorii, qui, sancti Iltuti discipulus, sancto Samsoni Dolensi [Dol-de-Bretagne] episcopo successisse et in solitudine Sargiensis insulae [Cercq, Sark] vitam duxisse traditur (c 605). MRec] 

*Constantiae in Neustria, sancti Fromundi, episcopi, qui coenobium monialium Hameti condidit et pastorale munus in amore Domini exercuit (s VII). 

Huei in Annamia, sancti Iosephi Le Bang Thi, martyris, qui, centurio, in carcere detentus quod christianus esset, in tormentis fidem, a qua numquam deflexit, inter concaptivos testatus est, demum strangulatus sub imperatore Tu Duc (1860). 

In Monastério Fontis Frígidi, diœcésis Carcassonénsis, in Gállia, sancti Antónii Maríæ Claret, olim Archiepíscopi Cubáni, Fundatóris Missionariórum Filiórum Immaculáti Cordis beátæ Maríæ Vírginis, animárum zelo et mansuetúdine præclári, quem Pius Duodécimus, Póntifex Máximus, Sanctórum fastis adscrípsit. Ipsíus autem festum prídie huius diéi celebrátur (1870).

*Comi in Italia, beati Aloysii Guanella, presbyteri, qui Congregationem Servorum a Caritate et Filiarum a Sancta Maria Providentiae fundavit, tum ad miseriorum afflictorumque necessitatibus subveniendum, tum ad eorum salutem provehendam (1915). 

*Ronchi ad Athesim flumen in agro Veronensi Italiae, beati Iosephi Baldo, presbyteri, qui, pastorali curae addictus, Congregationem Parvarum Filiarum a Sancto Ioseph fundavit ad senes aegrotosque iuvandos necnon infantes iuvenesque instituendos (1915).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology, on October 24th are marked the feasts of Saint Genesius [this is Saint Genesius of Arles (a s IV)] and of the Holy Sixteen Soldiers [s III]





LDVM


Nono Kalendas Novembris

Sancti Antonii Mariae Claret, episcopi, qui, presbyter ordinatus, plures annos Catalauniam Hispaniae regionem peragravit populo praedicans; Societatem instituit Missionariorum 
Filiorum Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis et, episcopus factus Sancti Iacobi in Cuba insula, de salute animarum 
optime meritus est. In Hispaniam reversus, adhuc multa pro 
Ecclesia sustinuit et exsul apud monachos Cistercienses Fontis 
Frigidae prope Narbonem in Gallia meridionali obiit. 

2. Hierapoli in Phrygia, sanctorum Cyriaci et Claudiani, martyrum. 

3. Constantinopoli, sancti Procli, episcopi, qui beatam Mariam Dei 
Genetricem strenue proclamavit et corpus sancti Ioannis Chrysostomi de exsilio triumphali translatione civitati reddidit, ut in Concilio Oecumenico Chalcedonensi Magnus etiam appellari mereretur (446). 

4. Negranae in Arabia, passio sanctorum Arethae, principis civitatis, 
et sociorum eius trecentorum et quadraginta, tempore Iustini imperatoris, sub Du Nuwas seu Dun'an, Homeritarum rege (523). 
 
5*. Apud Turonos in Neustria, sancti Senochi, presbyteri, qui in 
ruderibus antiquis monasterium constituit, vigiliis orationeque et caritate erga servos assiduus (576). 

6*. In monasterio Vertavensi in pago Ratiatensi Galliae, sancti Martini, diaconi et abbatis, quem sanctus Felix episcopus Nannetensis ad paganos regionis convertendos misit (s VI). 

7. Apud Tungros in Brabantia Austrasiae, sancti Evergisli, episcopi 
Coloniensis et martyris, qui, dum de pastorali officio curas adhibebat, Pictavium profectus a latronibus in itinere percussus occubuit (c 590). 

8. In Britannia Minore, sancti Maglorii, qui, sancti Iltuti discipulus, sancto Samsoni Dolensi episcopo successisse et in solitudine Sargiensis insulae vitam duxisse traditur (c 605). 

9*. Constantiae in Neustria, sancti Fromundi, episcopi, qui coenobium monialium Hameti condidit et pastorale munus in amore Domini exercuit (s VII). 

10. Huei in Annamia, sancti Iosephi Le Bang Thi, martyris, qui, 
centurio, in carcere detentus quod christianus esset, in tormentis fidem, a qua numquam deflexit, inter concaptivos testatus est, demum strangulatus sub imperatore Tu Duc (1860). 

11 *. Comi in Italia, beati Aloysii Guanella, presbyteri, qui Congregationem Servorum a Caritate et Filiarum a Sancta Maria Providentiae fundavit, tum ad miseriorum afflictorumque necessitatibus subveniendum, tum ad eorum salutem provehendam (1915). 

12*. Ronchi ad Athesim flumen in agro Veronensi Italiae, beati Iosephi Baldo, presbyteri, qui, pastorali curae addictus, Congregationem Parvarum Filiarum a Sancto Ioseph fundavit ad senes aegrotosque iuvandos necnon infantes iuvenesque instituendos (1915).

Nono Kalendas Novembris

San Antonio María Claret, obispo, que, ordenado presbítero, durante varios años se dedicó a predicar al pueblo por las comarcas de Cataluña, en España. Fundó la Sociedad de Misioneros Hijos
del Corazón Inmaculado de la Virgen María y, ordenado obispo de Santiago de Cuba, trabajó de modo admirable por bien de las almas.
Habiendo regresado a España, tuvo que soportar muchas pruebas por
la Iglesia, muriendo desterrado en el monasterio de monjes cistercienses de Fontfroide, cerca de Narbona, en el mediodía de Francia (1870).

2. En Hierápolis, de Frigia, santos Ciríaco y Claudiano, mártires (s. inc).

3. En Constantinopla, san Proclo, obispo, que proclamó insistentemente a la Virgen María como Madre de Dios, dispuso el solemne retorno de las restos de san Juan Crisóstomo a esta ciudad y, en el Concilio Ecuménico de Calcedonia, mereció ser llamado “Grande” (446).

4. En la ciudad de Nagrán, en Arabia, martirio de los santos Aretas, príncipe de la ciudad, y trescientos cuarenta compañeros, que, en tiempo del emperador Justino, fueron asesinados por Du Nuwas o Dun’an, rey de los himyaritas (523).

5*. En la región de Tours, en Neustria, san Senoco, presbítero, que construyó un monasterio en unas antiguas ruinas, mostrándose asiduo a las vigilias, a la oración y a la caridad hacia los siervos (576).

6*. En el monasterio de Vertou, en el territorio de Armórica, en la Galia, san Martín, diácono y abad, al que san Félix, obispo de Nantes, envió para convertir a los paganos de la región (s. VI).

7. Cerca de Tongres, en el Brabante, de Austrasia, san Evergislo, obispo de Colonia y mártir, que en el ejercicio de su misión pastoral, mientras se dirigía a Poitiers, fue asesinado por unos malhechores (c. 590).

8. En Bretaña Menor, san Maglorio, que, discípulo de san Iltuto, sucedió a san Sansón como obispo de Dol y después llevó vida solitaria en la isla de Serk, según cuenta la tradición (c. 605).

9*. En Coutances, de Neustria, san Fromundo, obispo, que fundó el monasterio de monjas de Ham y ejerció sus funciones pastorales movido por el amor de Dios (s. VII).

10. En Hué, ciudad de Annam, san José Le Dang Thi, mártir, que, siendo militar, fue encarcelado por ser cristiano y en medio de los tormentos a que le sometieron no cedió en su fe, dando testimonio ante sus compañeros de prisión, por lo que acabó estrangulado en tiempo del emperador Tu Duc (1860).

11*. En la ciudad de Como, en Italia, beato Luis Guanella, presbítero, que fundó la Congregación de los Siervos de la Caridad y también la de las Hijas de Santa María de la Providencia, para atender a las necesidades de los desamparados y afligidos, y procurarles la salvación eterna (1915).

12*. En Ronco all’Adige, en la región de Verona, en Italia, beato José Baldo, presbítero, que, entregado al ministerio pastoral, fundó la Congregación de las Pequeñas Hijas de San José, para atender a los ancianos y a los enfermos, así como para educar a niños y jóvenes (1915).

Nono Kalendas Novembris

Comments