The Martyrologium Romanum for tomorrow the 10th day before the Kalends of November

Décimo Kaléndas Novémbris Luna vicésima séptima Anno Dómini 2022

In pago Pictaviénsi sancti Benedícti Confessóris.

In Perside, sanctorum martyrum Ioannis, episcopi, et Iacobi, presbyteri, qui sub Sapore rege Secundo in carcerem coniecti sunt et post annum gladio agonem consummaverunt (344 tr).

Antiochíæ item natális sancti Theodóri Presbýteri, qui, in persecutióne ímpii Iuliáni comprehénsus, et, post equúlei pœnam et multos ac duríssimos cruciátus, lampádibus étiam circa látera appósitis adústus, tandem, cum in confessióne Christi persísteret, gládii occisióne martýrium consummávit (a 363 tr).

Apud Salérnum sancti Veri Epíscopi (s IV).

Ad fundum Ursoniánum, prope Gades, in Hispánia, sanctórum Mártyrum Servándi et Germáni, qui, in persecutióne Diocletiáni, sub Viatóre Vicário, post vérbera, squalórum cárceris, famis ac sitis iniúriam, et longíssimi itíneris labórem, quem pertulérunt ferro onústi, novíssime martýrii sui cursum, cæsis cervícibus, implevérunt; ex quibus Germánus Eméritæ, Servándus autem Híspali cónditus est (s IV).

Antiochiae in Syria, sancti Theodoreti, presbyteri et martyris, qui, ut fertur, ab impio Iuliano, comite Orientis, comprehensus, cum in confessione Christi persisteret, ad martyrium ductus est (c 362).

Coloniae Agrippinae in Germania, commemoratio sancti Severini, episcopi, omnibus virtutibus laudabilis (c 400).

Burdígalæ sancti Severíni, Epíscopi Coloniénsis et Confessóris (482 tr).

*Papiae in Liguria, commemoratio sancti Severini Boetii, martyris, qui, scientia ac scriptis praeclarus, in carcere detentus tractatum scripsit de consolatione philosophiae et Deo usque ad mortem a Theodorico rege inflictam cum integritate servivit (c 524).

*Syracusis in Sicilia, sancti Ioannis, episcopi, cuius sanctus Gregorius papa Magnus laudavit mores, iustitiam, sapientiam, providum consilium atque curam rerum Ecclesiae (c 609).

Rothomagi in Neustria, sancti Romani, episcopi, qui, paganorum delubra, quae adhuc in civitate valde frequentabantur, funditus evertit, bonos promovit ad meliora et malos a malis revocare studuit (c 644).

In território Ambianénsi sancti Domítii Presbýteri (s VIII).

Constantinopoli, sancti Ignatii, episcopi, qui, cum Bardam Caesarem ob repudiatam uxorem arguisset, ab eo multis iniuriis affectus est et in exsilium pulsus, sed a sancto Nicolao papa Primo restitutus, tandem in pace quievit (877).

In pago Herbadillico apud Pictavium in Aquitania Galliae, sancti Benedicti, presbyteri (a s IX).

*Rumeseiae in Anglia, sanctae Ethelfledae, quae, in monasterio a patre Ethelwoldo condito iam inde ab infantia Deo dicata est et, abbatissa effecta, usque ad senectam optime rexit (s X). 

*Campuliani in Etruria, sancti Allucii, veri pacifici pauperum ac peregrinorum procuratoris atque captivorum liberatoris (1134). 

*Mantuae in Langobardia, beati Ioannis Boni, eremitae, qui, iuvenis, matre relicta, artem iaculatoris et histrionis exercens, per varias ltaliae regiones erravit, sed quadraginta annos natus, gravi morbo superveniente, Domino vovit se mundum deserturum, ut Christo et Ecclesiae totum poenitentia et amore se claret, atque Congregationem fundavit sub Regula sancti Augustini (1249).
 
Sancti Ioannis de Capestrano, presbyteri ex Ordine Minorum, qui disciplinam regularem propugnavit et per fere totam Europam ministravit ad fidem et mores catholicos firmandos; suarum exhortationum precumque fervore populum fidelium sustentavit atque in libertatem christianorum defendendam se impendit. Apud locum Ujlak tandem ad ripam Danubii in regno Hungariae e vita discessit (1456).

*Mediolani item in Langobardia, beati Ioannis Angeli Porro, presbyteri ex Ordine Servorum Mariae, qui, prior conventus, omnibus diebus festis ad portam ecclesiae stans vel vicos percurrens pueros congregabat, ut doctrina christiana eos doceret (1505).

*Eboraci in Anglia, beati Thomae Thwing, presbyteri et martyris, qui, coniurationis crimine falso insimulatus, de iussu Caroli regis Secundi laqueo suspensus et dire dissectus, martyrii palmam consecutus est (1680).

*Valentianae in Gallia, beatarum Mariae Clotildis Angelae a Sancto Francisco Borgia (Clotildis Iosephae) Paillot et quinque sociarum, virginum et martyrum, quae, Deo sacratae, tempore gallicae perturbationis in odium fidei capite damnatae, populo mirante, pie ad patibulum accesserunt. Quarum nomina: beatae Maria Scholastica Iosepha a Sancto Iacobo (Maria Margarita Iosepha) Leroux et Maria Cordula Iosepha a Sancto Dominico (Ioanna Ludovica) Barre, ex Ordine Ursulinarum; Josephina (Anna Iosepha) Leroux, ex Ordine Clarissarum; Maria Francisca (Maria Lievina) Lacroix et Anna Maria (Maria Augustina) Erraux, ex Ordine Brigittinarum (1794).

In urbe Tho-Duc in Annamia, sancti Pauli Tong Viet Buong, martyris, qui, miles, sub imperatore Minh Mang pro Christo occubuit (1833).

Sancti Antónii Maríæ Claret, Epíscopi et Confessóris, cuius dies natális sequénti die recensétur (1870).

*Remis in Gallia, beati Arnoldi (Iuliani Nicolai) Reche, fratris Scholarum Christianarum, qui, Spiritui Sancto in omnibus docilis, iuvenibus summo studio cavit, semper in magistri munere exercendo et in oratione assiduus (1890).

*Apud Civitatem Regalem in Hispania, beatorum martyrum Hildephonsi Garcia et Iustiniani Cuesta, presbyterorum, atque Euphrasii de Celis, Honorini Carracedo, Thomae Cuartero et Iosephi Mariae Cuartero, religiosorum, e Congregatione Passionis, qui, persecutione religiosa saeviente, pro Christo et Ecclesia plumbis interfecti sunt (1936).

*In loco El Saler nuncupato prope Valentiam item in Hispania, beati Leonardi Olivera Buera, presbyteri et martyris, qui, tempore eiusdem persecutionis religiosae, passionem Christi aemulans, praemium aeternum consequi meritus est (1936).

*In oppido Benimaclet item in pago Valentino Hispaniae, beatorum Ambrosii Leonis (Petri) Lorente Vicente, Florentii Martini (Alvari) Ibanez Lazaro et Honorati (Andreae) Zorraquino Herrero, religiosorum ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum et martyrum, qui eadem tempestate sanguinem pro Christo effuderunt (1936).

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

In the Old English Martyrology there is no saint marked on October 22nd.






LDVM



Decimo Kalendas Novembris

Ad fundum Ursoniánum, prope Gades, in Hispánia, sanctórum Mártyrum Servándi et Germáni, qui, in persecutióne Diocletiáni, sub Viatóre Vicário, post vérbera, squalórum cárceris, famis ac sitis iniúriam, et longíssimi itíneris labórem, quem pertulérunt ferro onústi, novíssime martýrii sui cursum, cæsis cervícibus, implevérunt; ex quibus Germánus Eméritæ, Servándus autem Híspali cónditus est (s IV).
 
3. In Perside, sanctorum martyrum Ioannis, episcopi, et Iacobi, 
presbyteri, qui sub Sapore rege Secundo in carcerem coniecti sunt 
et post annum gladio agonem consummaverunt. 

4. Antiochiae in Syria, sancti Theodoreti, presbyteri et martyris, 
qui, ut fertur, ab impio Iuliano, comite Orientis, comprehensus, 
cum in confessione Christi persisteret, ad martyrium ductus est (c 362). 

5. Coloniae Agrippinae in Germania, commemoratio sancti Severini, episcopi, omnibus virtutibus laudabilis (c 400). 

6*. Papiae in Liguria, commemoratio sancti Severini Boetii, martyris, qui, scientia ac scriptis praeclarus, in carcere detentus tractatum scripsit de consolatione philosophiae et Deo usque ad mortem a Theodorico rege inflictam cum integritate servivit (c 524). 

7*. Syracusis in Sicilia, sancti Ioannis, episcopi, cuius sanctus Gregorius papa Magnus laudavit mores, iustitiam, sapientiam, providum consilium atque curam rerum Ecclesiae (c 609). 

8. Rothomagi in Neustria, sancti Romani, episcopi, qui, paganorum delubra, quae adhuc in civitate valde frequentabantur, funditus 
evertit, bonos promovit ad meliora et malos a malis revocare studuit (c 644). 

9. In pago Herbadillico apud Pictavium in Aquitania Galliae, sancti 
Benedicti, presbyteri (a s IX). 

10. Constantinopoli, sancti Ignatii, episcopi, qui, cum Bardam Caesarem ob repudiatam uxorem arguisset, ab eo multis iniuriis affectus est et in exsilium pulsus, sed a sancto Nicolao papa Primo restitutus, tandem in pace quievit (877). 

*Rumeseiae in Anglia, sanctae Ethelfledae, quae, in monasterio a patre Ethelwoldo condito iam inde ab infantia Deo dicata est et, abbatissa effecta, usque ad senectam optime rexit (s X). 

*Campuliani in Etruria, sancti Allucii, veri pacifici pauperum ac 
peregrinorum procuratoris atque captivorum liberatoris (1134). 

*Mantuae in Langobardia, beati Ioannis Boni, eremitae, qui, iuvenis, matre relicta, artem iaculatoris et histrionis exercens, per varias ltaliae regiones erravit, sed quadraginta annos natus, gravi morbo superveniente, Domino vovit se mundum deserturum, ut Christo et Ecclesiae totum poenitentia et amore se claret, atque Congregationem fundavit sub Regula sancti Augustini (1249). 
 
Sancti Ioannis de Capestrano, presbyteri ex Ordine Minorum, qui disciplinam regularem propugnavit et per fere totam Europam ministravit ad fidem et mores catholicos firmandos; suarum exhortationum precumque fervore populum fidelium sustentavit atque in libertatem christianorum defendendam se impendit. Apud locum Ujlak tandem ad ripam Danubii in regno Hungariae e vita discessit (1456). 

*Mediolani item in Langobardia, beati Ioannis Angeli Porro, presbyteri ex Ordine Servorum Mariae, qui, prior conventus, omnibus diebus festis ad portam ecclesiae stans vel vicos percurrens pueros congregabat, ut doctrina christiana eos doceret (1505). 

*Eboraci in Anglia, beati Thomae Thwing, presbyteri et martyris, qui, coniurationis crimine falso insimulatus, de iussu Caroli regis Secundi laqueo suspensus et dire dissectus, martyrii palmam 
consecutus est (1680). 

*Valentianae in Gallia, beatarum Mariae Clotildis Angelae a Sancto Francisco Borgia (Clotildis Iosephae) Paillot et quinque sociarum, virginum et martyrum, quae, Deo sacratae, tempore gallicae perturbationis in odium fidei capite damnatae, populo mirante, pie ad patibulum accesserunt. Quarum nomina: beatae Maria Scholastica Iosepha a Sancto Iacobo (Maria Margarita 
Iosepha) Leroux et Maria Cordula Iosepha a Sancto Dominico (Ioanna Ludovica) Barre, ex Ordine Ursulinarum; Josephina (Anna Iosepha) Leroux, ex Ordine Clarissarum; Maria Francisca (Maria Lievina) Lacroix et Anna Maria (Maria Augustina) Erraux, ex Ordine Brigittinarum (1794).

In urbe Tho-Duc in Annamia, sancti Pauli Tong Viet Buong, 
martyris, qui, miles, sub imperatore Minh Mang pro Christo occubuit (1833). 

Sancti Antónii Maríæ Claret, Epíscopi et Confessóris, cuius dies natális sequénti die recensétur (1870).

*Remis in Gallia, beati Arnoldi (Iuliani Nicolai) Reche, fratris 
Scholarum Christianarum, qui, Spiritui Sancto in omnibus docilis, 
iuvenibus summo studio cavit, semper in magistri munere exercendo 
et in oratione assiduus (1890). 

*Apud Civitatem Regalem in Hispania, beatorum martyrum Hildephonsi Garcia et Iustiniani Cuesta, presbyterorum, atque Euphrasii de Celis, Honorini Carracedo, Thomae Cuartero et Iosephi Mariae Cuartero, religiosorum, e Congregatione Passionis, qui, persecutione religiosa saeviente, pro Christo et Ecclesia plumbis interfecti sunt (1936). 

*In loco El Saler nuncupato prope Valentiam item in Hispania, 
beati Leonardi Olivera Buera, presbyteri et martyris, qui, tempore 
eiusdem persecutionis religiosae, passionem Christi aemulans, praemium aeternum consequi meritus est (1936). 

*In oppido Benimaclet item in pago Valentino Hispaniae, beatorum Ambrosii Leonis (Petri) Lorente Vicente, Florentii Martini (Alvari) Ibanez Lazaro et Honorati (Andreae) Zorraquino Herrero, religiosorum ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum et martyrum, qui eadem tempestate sanguinem pro Christo effuderunt (1936). 

Decimo Kalendas Novembris

San Juan de Capistrano, presbítero de la Orden de Hermanos Menores, que luchó en favor de la disciplina regular, estuvo al servicio de la fe y costumbres católicas en casi toda Europa, y con sus exhortaciones y plegarias sustentó el fervor del pueblo fiel, defendiendo también la libertad de los cristianos. En la localidad de Ujlak, junto al Danubio, en el reino de Hungría, descansó en el Señor (1456).

2. Cerca de Gades (hoy Cádiz), en la provincia hispánica de Bética, santos Servando y Germán, mártires en la persecución bajo el emperador Diocleciano (s. IV).

3. En Antioquía, de Siria, san Teodoreto, presbítero y mártir, que, según narra la tradición, fue apresado por Julián el Apóstata, regente de Oriente y, por persistir en la confesión de la fe cristiana, fue martirizado (c. 362).

4. En la ciudad de Colonia, en Germania, conmemoración de san Severino, obispo, digno de alabanza por sus virtudes (c. 400).

5*. En Pavía, de la provincia de Liguria, conmemoración de san Severino Boecio, mártir, insigne por su ciencia y sus escritos, que estando encarcelado compuso un tratado sobre la consolación de la filosofía y sirvió a Dios con fidelidad hasta la muerte que le infligió el rey Teodorico (524).

6*. En Siracusa, ciudad de Sicilia, san Juan, obispo, de quien el papa san Gregorio I Magno alabó las costumbres, la justicia, la sabiduría, el modo de aconsejar y el cuidado de los bienes de la Iglesia (c. 609).

7. En Rouen, de Neustria, san Román, obispo, que abatió los símbolos de los paganos que eran aún venerados en su ciudad, convenció a los buenos a mejorar y a los malos a abandonar su modo de actuar (c. 644).

8. En la región de Herbauge, cerca de Poitiers, en Aquitania, de la Galia, san Benito, presbítero (ante s. IX).

9. En Constantinopla, san Ignacio, obispo, que, por haber reprendido al césar Bardas por el repudio de su legítima esposa, fue objeto de injurias y desterrado. Restituido a su sede por intervención del papa san Nicolás I, descansó en la paz del Señor (877).

10*. En Rumsey, en Inglaterra, santa Etelfleda, que, aún adolescente, se consagró al Señor en el monasterio fundado por su padre Etelwodo y, elegida abadesa, lo gobernó durante largos años hasta su muerte (s. X).

11*. En Campugliano, de la Toscana, san Alucio, pacífico hacedor de bien hacia los pobres y peregrinos y liberador de cautivos (1134).

12*. En Mantua, ciudad de la Lombardía, beato Juan Bono, eremita, que, siendo joven, abandonó a su madre y vagó por diversas partes de Italia, haciendo de malabarista y comediante. A los cuarenta años, con motivo de una enfermedad, prometió a Dios abandonar el mundo para darse a Cristo y a la Iglesia en el amor y la penitencia, fundando una congregación a la que dio la Regla de san Agustín (1249).

13*. En Milán, también de la Lombardía, beato Juan Ángel Porro, presbítero de la Orden de los Siervos de María, que, siendo prior del convento, todos los días festivos estaba en la puerta de la iglesia o recorría las calles, para reunir a los niños y enseñarles la doctrina cristiana (1505).

14*. En York, en Inglaterra, beato Tomás Thwing, presbítero y mártir, que, acusado falsamente de conspiración, por orden del rey Carlos II fue ahorcado y descuartizado, alcanzando así la palma del martirio (1680).

15*. En Valenciennes, en Francia, beatas María Clotilde Ángela de San Francisco de Borgia (Clotilde Josefa) Paillot y sus cinco compañeras, vírgenes y mártires, que durante la Revolución Francesa, por estar consagradas a Dios fueron condenadas a muerte y, en presencia del pueblo subieron al patíbulo serenamente. Sus nombres son: Beatas María Escolástica Josefa de San Jacobo (María Margarita Josefa) Leroux y María Córdula Josefa de Santo Domingo (Juana Ludovica) Barré, de la Orden de las Ursulinas; Josefina (Ana Josefa) Leroux, de la Orden de las Clarisas; María Francisca (María Lievina) Lacroix y Ana María (María Augustina) Erraux, de la Orden de Santa Brígida (1794).

16. En la ciudad de Tho-Duc, en Annam, san Pablo Tong Viet Buong,
mártir, que, siendo soldado, sufrió la muerte por Cristo en tiempo del emperador Minh Mang (1833).

17*. En Reims, en Francia, beato Arnoldo (Julián Nicolás) Rèche, hermano del Instituto de los Hermanos de las Escuelas Cristianas, que, dócil a la acción del Espíritu Santo, se entregó por completo a la formación de los jóvenes en su condición de maestro, mostrándose asiduo a la oración (1890).

18*. En Ciudad Real, en España, beatos mártires Ildefonso García y Justiniano Cuesta, presbíteros, y Eufrasio de Celis, Honorino Carracedo, Tomás Cuartero y José María Cuartero, religiosos, de la Congregación de la Pasión, que, por Cristo y por la Iglesia, fueron fusilados durante la persecución religiosa (1936).

19*. En la localidad de El Saler, cerca de Valencia, también en España, beato Leonardo Olivera Buera, presbítero y mártir, que durante la misma persecución religiosa imitó la pasión de Cristo, mereciendo alcanzar el premio eterno (1936).

20*. En la aldea de Benimaclet, también en la región valenciana, en España, beatos Ambrosio León (Pedro) Lorente Vicente, Florencio Martín (Álvaro) Ibáñez Lázaro y Honorato (Andrés) Zorraquino Herrero, religiosos del Instituto de los Hermanos de las Escuelas Cristianas y mártires, que durante la misma persecución derramaron su sangre por Cristo (1936)

Decimo Kalendas Novembris






sub Persarum regibus,Sanctus Gregorius Magnus laudator,Sub Carolo IIo,sub Revolutionis tyrannis in Gallia,sub Minh Mang,



Comments